Page images
PDF
EPUB

et abruptum sermonis genus, quod otiosum fortasse lectorem mimus fallit, audientem transvolat, nec dum repetatur exspectat. alio loco x. 1. 102. eandem „immortalem illam Salustii velocitatem* dixit, eamdemque ob causam Salustium post Livium legendum esse iudicat Inst. Or. II. 5. 19. „Ego optimos quidem et statim et semper, sed tamen eorum candidissimum quemque et maxime expositum velim, ut Livium a pueris magis quam Salustium, et hic historiæ maior est auctor, ad quem tamen intelligendum iam profectu opus sit.“ cfr. x. 1. 101. „At non historia cesserim Græcis nec opponere Thucydidi Salustium verear.* iterumque eum cum Thucydide comparat, ubi pravos imitatores, præcisis conclusionibus obscuros, Salustium et Thucydidem superare sibi videri statuit x. 2. 17. quomodo etiam Velleius Paterculus Salustium Thucydidis æmulum dixit m. 36. Sed in qua re historici virtus quam maxime versatur, fidem dico, hanc quoque laudem Salustio tribuunt. Ita apud Vibium Sequestrem Lib. de fluminibus, apud Hieronymum de loc. Hebraicis 0pp. T. 111. p. 202. et Isidorum Origg. xiii. 21. Salustius auctor certissimus dicitur et Festus Avienus in ora maritima hæc canit de Salustio: vs. 32 sqq. Interrogasti, si tenes, Maeotici Situs quis esset aequoris. Salustium Noram id dedisse, dicta et eius omnibus Praeiudicatae auctoritatis ducier, Non abnuebam; ad eius igitur inclytam Descriptionem (qua locorum formulam Imaginemque ea pressor efficaa- stili Et peritatis paene in obtutus dedit Lepore linguae) multa rerum iunacimus. Sed ab Augustino de Civ. Dei 1. 5. nobilitatæ veritatis historicus et Ep. v. ad Marcellinum, nobilissimus historicus appellatur. Immo Martialis eum omnibus Romanis historicis præferendum esse statuit cfr. Lib. xrv. Epigr. cxci. Hic erit, ut perhibent doctorum corda virorum, Crispus Romana primus in historia. Denique ut Romanæ facundiæ obtrectatoribus gravissimi censoris opponam iudicium, Tacitus ipse Salustium rerum Romanarum florentissimum auctorem appellavit Ann. iii. 30, cuius quidem testimonii nescio an tanta sit auctoritas, ut eorum, qui Græca solum admirantur, malignitas vel unius viri iudicio refelli posse videatur.

Sed cum tantis laudibus celebraretur Salustiana oratio, mirum videri non potest, quod illi soli omnium historicorum Romanorum contigerit, ut commentariis illustraretur; quos quidem scripserat C. Aemilius Asper. Hoc enim eius nomen fuisse et ex Probo ad Virg. Eclog. vi. 31. cfr. ad Aen. xi. 696. ex Servio ad Virg. Georg. iv. 166, ex Lydo de mag. m. 8. oi öë vouevzádroges, ús qr,atv 6 4iuiuos ἐν τφ ύπομνηματι τῶν Σαλλονοτίον ιστοQuóv 6vouaotai, xai dvaq ovjtat τῶν τοydτων εἰσίν. et ex Anonymo biographo Horatii apud Suringar m. 84 satis probabiliter coniecit Bergkius; qua de coniectura cfr. Th. Obbarius præf. ad Horat. (Jenae 1848) c. III. p. xxxiv. adn. 5. Vulgo autem Asper appellatur, ut apud Hieronymum apol. in Rufinum 1. 16. „puto quod puer legeris Aspri in Virgilium et Salustium commentarios;* et ita eum laudat Charisius p. 116. a. 124. a. 129. a. 129. a. Lind. et semel Pompejus Comm. in art. Don. 29. 3. p. 395. Lind. Cuius quidem commentarii excerptum, a Monacho ut videtur, factum, olim Parisiis asservatum esse putabatur, (Cod. 6256.) quod ipse descripsi. Ceterum huic quidem fragmento non ita multum tribuas; similia similibus illustramtur, multaque loca ex Catilina, Iugurtha et ex Cæsare de bello Civili componuntur et inter se comparantur. Sed num etiam Statilius Maximus inter Salustii commentatores referendus sit, admodum incertum est, cum unus tantum locus ab eo tractatus apud Charisium commemoretur. Char. ii. 4. 36. p. 116. a. Lind. Vitam quidem Salustii Asconius Pedianus scripserat, quod iam supra memoratum est. cfr Acron. ad Hor. S. 1. 2. 41. Nam quod nuper mirus quidem homo excogitavit, a Didymo quoque vitam Salustii fuisse compositam, id plane de nihilo est. Vide enim hominis inconsiderantiam. Qui Pseudo-Ciceronis verba ex declamatione in SaIustium laudavit, eum fugisse videtur, verba: patrimonio comesto quæ habet Diomedes p. 382. Putsch. in eadem declamatione paulo infra legi. Unde alii recte statuerunt, illius declamationis auctorem Didymum fuisse Sed Grammaticos in Salustio explicando et excutiendo multum versatos fuisse, luculentissimi testes sunt Cornelius Fronto et A. Gellius, qui plurima Salustii loca excerpserunt, examinarunt, iudicarunt, defenderunt. Cum enim novum istud dicendi genus multos et obtrectatores et laudatores haberet, hæc res ipsa ingemia hominum acuit, ut de singulis dictionibus subtilius dissererent; et laudatur a Gellio venditator Salustianæ orationis, qui non primam tantam cutem ac sententiarum speciem sed sanguinem quoque ipsum ac medullam verborum eius se eruere atque introspicere penitus prædicaret.* N. A. xviii. 4. 2. Idem aliis locis doctissimos grammaticos Valerium Probum et Apollinarem Sulpicium de verbis Salustianis disputantes inducit 1. 15. 18. xvIII. 4. Etsi igitur Asinius Pollio non epistola modo ad Plancum sed etiam peculiari libro, ut videtur, Salustii scripta reprehenderat, ut nimia priscorum verborum affectatione oblita, Arruntius tamen, belli Punici scriptor, illius orationem ita admiratus est, ut sententiarum ornamenta et conformationes, quæ rara apud Salustium sunt, studiose quæreret et sæpissime repeteret; unde non immerito a Seneca Salustianus appellatus est. Epp. cxiv. Neque minus Velleius Paterculus Salustium sibi imitatione effingendum sumpsit, cui plurimum illum debere recte statuit Ruhnkenius præfat. sub fin. Salustianus etiam Tacitus iure dicitur; sed quale fuit summi viri ingenium, non in verbis hæsit sed in totius orationis conformatione vim stili Salustiani expressit. Sed magis etiam crevit admiratio orationis Salustianæ ætate Hadriani, qui teste Spartiano c. 16. vetustissimi dicendi generis amantissimus fuit, ita ut ipsi Salustio Cælium Antipatrum anteferret; quo auctore Salustii Historiæ et bellum Catilinarium atque Iugurthinum a Zenobio sophista, qui eo tempore scholam Romæ aperuerat, ex Latino in Græcum sermonem conversa esse putantur. cfr. Suidas T. II. s. v. Zyvóßtog Z. èyQap ey μεταφQaoiv £λληνικῶς τῶν ἰατοQuöv Salovotiov, του 'Pouaixoù xai τῶν καλουμένων αὐτοῦ Beáóv. A quo inde tempore tanta auctoritas libris Salustianis accessit, ut apud Grammaticos et Commentatores, Gellium, Servium, Donatum, Nonium Marcellum, Charisium, Priscianum frequentissima sit Salustii commemoratio. Quo ex genere illa locutionum collectio est, ab Arrusiano Messo vel, ut Angelo Maio placet, a Cornelio Frontone facta, ubi locutiones tamquam exempla ad imitandum ex probatissimis auctoribus, Cicerone, Salustio, Virgilio, Terentio proposita sunt. Sed postea quoque hunc auctorem a multis litteratis hominibus et ab ipsis Christianis tractatum et lectitatum fuisse non solum Augustinus ostendit, sed alii

quoque scriptores, qui eius imitatores recte appellantur. In quorum numerum referendus est ille Septimius, qui, quem librum de bello Troiano Dictys Cretensis Græce scripsisse putatur, in Latinum vertisse traditur; præterea Sulpicius Severus et Pseudo-Hegesippus. Qui quidem inferioris ordinis homines certam quandam brevitatis speciem captant, verba Salustiana usurpant, et satis habent tropos quosdam atque figuras Salustio usitatas in libros suos transtulisse. Quod quidem imitandi studium ne a scriptoribus quidem medii ævi omissum est. Hinc maximus Codicum manu scriptorum numerus, quorum amplius centum et quinquaginta ipse inspexi optimosque accuratius examinavi. De quorum diversitate atque familiis, quæ dicuntur, alio loco fusius agam.

« PreviousContinue »