Page images
PDF
EPUB

que in portum non desidiæ atque inertiæ, sed honesti otii atque moderati confugit. Iam quod Salustius in rerum gestarum memoria, quam maximo usui rei publicæ esse statuit, qua egregiis viris ardorem quendam ad gloriam in pectore accendi intellexit, qui non prius sedetur, quam virtute maiorum famam atque gloriam adæquarint, non Epicureorum more omnia voluptate et quæstu metiri voluit, sed conscientia culpæ in errorem non inductus, de rebus humanis incorruptum iudicium fecit et gravem senatoris Romani personam sustinuit, id in summis eius laudibus pono. Historiam enim, testem temporum, lucem veritatis, magistram vitæ, nuntiam vetustatis, corrumpere noluit, cuius prima lex est, ne quid falsi dicere audeat, deinde ne quid veri non audeat, ne qua suspicio gratiæ sit in scribendo, ne qua simultatis. Historiæ igitur laudem atque dignitatem integram et inviolatam servavit. Neque ille se bonum virum simulavit, sed censoria severitatis nota non aliena magis vitia quam suæ ipsius vitæ probra damnavit et prioris vitæ memoriam iis litterarum monumentis obscuravit, in quibus et veteris Romanæ linguæ maiestas et prisca iudicii severitas esset expressa.

Et primum quidem haud dubie ad coniurationem Catilinæ scribendam animum adiecit, non modo quod hoc facinus inprimis memorabile esse existimavit, sceleris atque periculi novitate, sed quod ei locus datus esse videbatur de moribus civitatis disserendi, ad quam rem studio incitatus ferebatur more ingenii humani, quod, cum erroris tædio captum est, ad cognitionis et scientiæ cupiditatem trahitur et in veri inquisitione atque investigatione conquiescit. Qua quidem in re magnum historici ingenium agnoscas, qui, quorum temporum ipse æqualis fuerat, eorum memoriam primum litteris illustravit, quippe a quibus initiis omnium rerum, quæ postea insequebantur, causæ erant repetendæ, cuiusque rei accuratior cognitio, cum sceratissimorum consiliorum fontes aperuisset, ei ad totius historiæ studium amplectendum viam munivit. Sed ut Catilinam primum otii Salustiani fructum esse statuamus, facit etiam ipsius orationis color, qui quidem non iuvenile quid spirat, id enim a Salustii ætate alienum, sed tamen sententiis et figuris, quæ Salustianæ dicuntur, est ornatissima. Quam ob rem similem hunc librum Taciti Agricolæ dixeris, quo in libello et ipso sententiarum ornamenta et conformationes Tacito propriæ cumulatæ sunt. Catilinam haud dubie

secutum est bellum Iugurthinum, non modo quod eius rei memoria prætura in Africa gesta renovata erat, sed quod causæ malorum, quibus lacerata fuerat res publica et libertas amissa, ex illis potissimum temporibus videbantur esse repetendæ, quibus et nobilitatis superbia omnium odia in se converterat et luxuria atque avaritia omnem modum excesserat, quippe qui auro corrupti rem publicam venalem habuerunt. Quorum scelerum invidia factum, ut plebeiis hominibus animus augeretur et Marius consul factus magnas illas nobilitatis opes frangeret, atque, cum homines adolescentuli senatum criminando plebem exagitassent, dein largiundo atque pollicitando magis incendissent, homines factiosi consilium opprimundæ rei publicæ caperent. Quam quidem sententiam quanta arte persecutus sit, pluribus exponere non attinet, sed satis manifesto verba ostendunt, quæ in c. v. leguntur: quia tunc primum superbiæ nobilitatis obviam itum est; quæ contentio divina et humana cuncta permiscuit eoque vecordiæ processit, uti studiis civilibus bellum atque vastitas Italiæ finem fecerit" et quæ in fine leguntur: „ea tempestate spes atque opes civitatis in illo (Mario) sitæ."

"

Tum demum ad Historiarum libros scribendos animum appulit, quorum ambitum Ausonius in Protreptico Eidyllio iv. vs. 60 sq. in universum his verbis circumscribit:

Iam facinus Catilina tuum Lepidique tumultum,

Ab Lepido et Catulo iam res et tempora Romæ
Orsus bis senos seriem connecto per annos;
Iam lego civili mistum Mavorte duellum,

Movit quod socio Sertorius exul Hibero.

Res igitur inde ab anno LXXVIII Catulo Lepido Coss. usque ad legem Maniliam a. LXVII perlatam et Pompeii in Asiam adventum i. e. Lepidi tumultus, bellum Sertorianum, servile, Mithridaticum tertium et seditiones tribuniciæ perscriptæ erant. Iam quæ mens, quod consilium Salustii in hoc libro scribendo fuerit, facile iam ex ipso argumento exputaveris. Cum enim dominatione Sullæ legibusque ab eo latis nobilitatis opes restitutæ atque plebs oppressa esse videretur, docuit quomodo et bellis civilibus atque domesticis et seditionibus tribuniciis vis nobilitatis fracta et tribunicia potestate restituta summa rerum ad populum translata sit Ceterum satis est probabile Salustium non modo argumenti gravitate, sed

etiam partium studio permotum hoc opus aggressum esse, non quod voluptatem quandam ex alienis malis ceperit, sed iuvit eum ostendere, nobilium potissimum perversitate rem publicam tantis malis esse oppressam. Non igitur veritatem inflexit, sed quæ acerba erant auditu, nullis verborum lenociniis mitigavit. Fieri igitur non potuit, quin et sententiarum gravitas et vis orationis æqualium animos vario modo vulneraret. Et recte quidem A. Gellius v. 15. „Elegantia orationis Salustii verborumque facundia et novandi studium cum multa prorsus invidia fuit; multique non mediocri ingenio viri conati sunt reprehendere pleraque et obtrectare, in quibus plura inscite aut maligne vellicant, nonnulla tamen videri possunt non indigna reprehensione." Quo ex genere esse putaverim, quod fuerunt, qui Salustium vituperarent, quod maris transitum navibus factum transgressum traiectosque transgressos dixerit cfr. Gell. N. A. x. 26. cfr. idem iv. 15. ubi de significatione vocabuli arduus subtilius disputat Salustiumque ab iniqua obiurgatione Asinii Pollionis defendit. Is enim libro quodam (ab Aulo Gellio x. 26. epistola ad Plancum scripta commemoratur,) Salustii scripta reprehenderat ut nimia priscorum verborum affectatione oblita. Quod quo iure ille fecerit, quem auctor dialogi etc. c. 34. sibi inter Menenios et Appios videri studuisse dicit, cuius salebrosam et exilientem compositionem et, ubi minime exspectes, relicturam Seneca Epp. 100 notavit; quem adeo durum et siccum fuisse idem auctor dialogi c. 11 affirmat, ut Pacuvium et Attium non solum tragœdiis sed etiam orationibus suis expresserit, in medio relinquam, sed strictum eius et asperum et nimis ratum in dicendo iudicium etiam Seneca pater Præfat. Excerpt. Controv. Iv. fuisse statuit. Neque abhorruit ab eius iudicio Octavianus, qui cacozelos et antiquarios, ut diverso genere vitiosos, pari fastidio sprevit, et verba antiqua, quæ Salustium ex Originibus Catonis excerpsisse insimulabat, diligentissime vitavit. Sueton. Aug. 86. Eandemque iudicii normam secutus est Auctor incertus epigrammatis, quo Salustianum genus dicendi notatum fuisse testis est Quintilianus Instit. Orator. vi. 3.

Et verba antiqui multum furate Catonis
Crispe Iugurthinæ conditor historiæ.

id quod fuerunt, qui Lenæo, Pompeii Magni liberto, qui Salustium, ut supra memoratum est, vita scriptisque monstrosum

præterea priscorum Catonisque verborum ineruditissimum furem appellaverat. Sueton. de illustr. Gramm. c. 10. In eam rem auctore Asinio adiutorium ei fecit maxime Atteius Prætextatus, nobilis grammaticus Latinus, declamantium deinde adiutor atque præceptor, ad summam Philologus a semet nominatus. Sueton. 1. 1. cfr. Ioh. Rod. Thorbecke Commentatio de L. Asinii Pollionis vita et studiis doctrinæ. Lugduni Batav. MDCCCXX. p. 131. Coluit ille familiarissime C. Salustium et eo defuncto Asinium Pollionem, quos historiam componere aggressos alterum breviario rerum omnium Romanarum, ex quibus, quas vellet, eligeret, instruxit etc. Sueton. 1. 1. Ipse Suetonius, qui Asinium reprehendit, quod putaverit, Atteium antiqua verba et figuras solitum esse colligere, Salustii obscuritatem et audaciam in translationibus notavit 1. 1. Sed iniquos orationis iudices Salustius imprimis habuit æquales, qui in eodem studiorum genere versabantur, primum Trogum Pompeium, a quo reprehensus est, quod conciones directas et orationes operi suo inferendo modum excesserit. cfr. Iustin. Histor. Lib. xxxvIII. 3. easdemque in honorem historiarum legi Cassius Severus iudicabat. Senec. Excerpt. II. Controv. præfat. et Titum Livium, qui sententiam res secundæ mire sunt vitiis obtentui, quam ille ex Græcis Thucydidis δειναὶ γὰρ αἱ εὐπραξίαι συγκρύψαι καὶ συσκιάσαι τὰ ἑκά oran άuagτημata expresserat, tamquam translatam et tamquam corruptam, dum transferatur, Salustio obiecerit. cfr. Seneca Controv. IV. 24. p. 273 sq. Bip. Et quod idem de oratoribus, qui verba antiqua et sordida consectantur et orationis obscuritatem severitatem putant, aiebat Miltiadem rhetorem eleganter dixisse: nì to nλnσίον μαίνονται, Salustium pungere voluisse eique ob pravam quandam æmulationem infestior fuisse videtur. Sed recte de priore loco Seneca: Nec hoc amore Thucydidis facit (Livius) ut illum præferat: laudat quem non timet et facilius putat posse a se Salustium vinci, si ante a Thucydide vincatur, et supra: „cum sit præcipua in Thucydide virtus brevitatis, hac eum Salustius vicit et in suis illum castris cecidit. Nam in sententia Græca tam brevi habes, quæ salvo sensu detrahas; deme vel συγκρύψαι vel συσκιάσαι, deme ἑκάστ Twv, constabit sensus, etiamsi non æque comtus, æque tamen integer. At ex Salustii sententia nihil demi sine detrimento sensus potest."

n

Sed obtrectatorum iudiciis nescio num Quintiliani addendum sit, qui Crispum Salustium in bello Jugurthino et Catilinario nihil ad historiam pertinentibus principiis usum esse iudicat. Inst. Orat. III. 8. 10. Cum enim in antecedentibus Aristotelem laudaverit, quod in demonstrativis proœmia maxime libera esse existimet, idque et Isocratis et Gorgiæ exemplis illustraverit, addit: „Quos secutus videlicet Crispus" etc ita ut nulla insit reprehensio. Eodem fere spectat alius locus Inst. Or. x. 3. 7. „sed redeamus ad iudicium et retractemus suspectam facilitatem. Sic scripsisse Salustium accepimus et sane manifestus est etiam ex ipso opere labor." Neque hoc ei vitio tribuendum, quod Quintilianus Ix. 3. 17. habet: „Ex Græco vero translata vel Salustii plurima, quale est: vulgus amat fieri." Quæ quidem cum in universum ad Salustianæ orationis naturam illustrandam faciant, viam muniunt ad iustum laudis præconium, quod præstantissimus quisque scriptor ei impertivit. Omnium igitur consensu primum brevitas orationis laudatur, quod Seneca falso genio sæculi tribuit Epp. cxiv. Salustio vigente amputatæ sententiæ et verba ante exspectatum cadentia et obscura brevitas fuere pro cultu." Res autem contra se habet; cum enim lactea illa ubertas et dicendi copia, cuius auctores imprimis Hortensius et Cicero fuerunt, quam Livius expressit, in dies magis incresceret, tantum orationis flumen et circulatoriam quandam volubilitatem coercuit Salustius, cuius ingenii asperitas a verbosa illa, tracta et fluenti oratione abhorruit et novam quandam dicendi formam invenit; ita Macrobius Saturn. v. 1. Salustium Ciceroni opponit. Quatuor sunt genera dicendi: copiosum in quo Cicero dominatur, breve in quo Salustius regnat." Quare A. Gellius N. A. ш. 1 eum subtilissimum brevitatis artificem dicit, et in eandem sententiam Sidonius Apollinaris in Panegyrico Anthemii Augusti vs. 190 sqq. locutus est. qua Crispus brevitate placet, quo pondere Varro, quo genio Plautus, quo flumine Quintilianus, qua pompa Tacitus numquam sine laude dicendus.

[ocr errors]
[ocr errors]

Idem est Quintiliani iudicium Inst. Or. x. 1. 32. Neque illa Salustiana brevitas, qua nihil apud aures vacuas atque eruditas potest esse perfectius, apud occupatum variis explicationibus iudicem et sæpius ineruditum captanda nobis est" et alio loco rv. 1. Vitanda illa Salustiana, quamquam in ipso virtutis locum obtinet, brevitas

« PreviousContinue »