Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

Qui quidem locus non ita explicandus est, Cæsarem eo consilio Numidiam provinciam Salustio tradidisse, ut quam maximas posset divitias corraderet, sed Dio Cassius, quæ eius est acerbitas, suum interposuit iudicium. Cæsaris autem cum tanta indulgentia in ipsos inimicos fuisset, facilius etiam amicorum peccatis veniam dedisse videtur. cum quo S. sestertio duodecies pactus esse dicitur, ne causam diceret. decl. l. l. Tantæ quidem ei fuere divitiæ, ut hortos pretiosissimos in colle Quirinali et Cæsaris villam Tiburtinam sibi pararet. Qui quidem horti Salustiani appellati et a Tacito hist. 111. 82. Annal. xiii. 47 et a ceteris historicis, a Dione Cassio, Vopisco, Procopio passim commemorantur. Sed quanto splendore domus Salustiana exstructa, quot artium monumentis horti ornati fuerint, non id solum argumento est, quod multi imperatores hos hortos sedem et domicilium habuerunt, Nero, Tac. Ann. xiii. %7. Vespasianus, Dio Cass. Lxvi. Nerva, Eusebius in Chron. Hadrianus, Aurelianus ap. Vopisc. c. 44, sed etiam quod nobilissimæ statuæ, Hermaphroditus, Faunus qui infantem complexus tenet, Papirius iuvenis, matrem nimis curiosam mendaciis fallens, mirmillo exspirans, et quatuor colossi Aegyptii Japide syenite facti et Niobe cum liberis in marmore cælata etc. iis locis effossa sunt. cfr. Montfaucon Ant. Illustr. T. 11. Supplem. vi. c. 1. p. 128. Domus erat sita inter portam Salariam et Nomentanam et integra mansit usque ad Alarichi tempora, ubi incendio consumpta est. cfr. Procop. bell. Vandal 1. 2. 'Aldguzóv τε τη τέλει ἐδέαντο, τε τάς τε οὐxiag èvétQrjoav, ai tijs tùns άγχιστο ησαν. èv ais jv xai η Σαλονστίον τοῦ Pouaiovs τό ταλαιόν την ίστοgiav yQdxpavτος, ή τε τό ττλεῖστον ήuixavovg xai εἰς ἐμέ ηστηκεν. Eodem fere tempore Terentiam, cui Cicero nuntium remiserat, in matrimonium duxisse, Hieronym. adv. Iovin. 1. 48. (quam Crii. annos explevisse auctores sunt Plinius N. H. vii. c. 49. p. 47. Ed. Bip. et Valerius Maximus viii. 13. 6. et postea Vibio Rufo nuptam fuisse tradit Dio Cassius Lvii. 15.) sed nullos liberos ex ea suscepisse videtur, quod sororis nepotem adoptavit, qui potea Augusti gratia floruit Tac. Ann. 111. 30. 1. 6. Ceterum post Cæsaris cædem Salustius remotus a re publica reliquam ætatem in bonarum artium studio et inprimis in historia scribenda consumpsisse videtur. Cuius quidem otii honesti et moderati fructus uberrimos reliquit, Catilinam, Iugurtham et quinque libros Historiarum. Diem supremum obiit quadriennio ante bellum Actiacum iii. ldus Maias L. Gellio Publicola, M. Cocceio Nerva Coss. Euseb. Chron. Int. Hieronym. MDCCCCLXXXI. Sed ne quis me credulitatis aut inconsiderantiæ insimulet, quod quæ vel maligni vel parum certi auctores de Salustii moribus memoriæ mandaverint, tamquam luculentis testimoniis firmata posuerim, vocibus eorum, qui ita statuunt, pauca respondenda esse duco. Cum enim ad scriptorum, de quibus supra memoratum est, accedat Lactantii auctoritas, qui Instit. Div. ii. 12. Salustium hominem nequam dicit et hæc addit: „Servivit enim foedissimis voluptatibus suamque ipse sententiam vitæ pravitate dissolvit.* cum Macrobius eundem gravissimum alienæ luxuriæ obiurgatorem et censorem appellaverit Sat. ii. 9. et Symmachus Ep. v. 9 hoc de eo fecerit iudicium: „statuerit hoc scriptor, stilo tantum probandus: nam morum eius damna non sinunt, ut ab illo agendæ vitae petatur auctoritas.* fuerunt, qui hæc quidem testimonia eo infirmari posse statuerint, quod illi viri a Salustii ætate longius remoti non historiæ fidem, sed malignorum hominum falsa opprobria, rumores et fabulas secuti esse videantur. Omnium enim contumeliarum, quibus Salustius vexatus sit, auctorem esse volunt Pompeium Lenæum, Pompeii Magni libertum, qui tanto amore patroni memoriam prosecutus erat, ut Salustium, qui illum oris probi, animo incerecundo esse dixerat, acerbissima satira laceraret, lastaurum et lurconem et nebulonem popinonemque appellans et vita scriptisque monstrosum; præterea priscorum Catonisque verborum ineruditissimum furem. Suetom. de illustr. Gramm. 15. Cuius quidem satiræ acerbitate factum esse putant, ut in rhetorum scholis de vita et moribus Salustii declamationes conscriberentur. Accessisse inimicitias, quæ Ciceroni cum Salustio intercesserint; unde mira quædam grammaticos excogitasse, eorumque vestigia Macrobium, Lactantium et Symmachum legisse sibi persuadent. Sed reliqui sunt gravissimi testes, Gellius, Varro, Dio Cassius, quorum auctoritatem quomodo infirmare studeant, silentio non est prætereundum. Alium enim Varronem nescio quem, non hominem omnium Romanorum doctissimum atque litteratissimum, qui Salustii æqualis fuit, hoc loco esse intelligendum, et Gellium ipsum in laudandis scriptorum testimoniis parum diligentem fuisse multis verbis probare student. Iam quod ad avaritiam et rapinas pertinet, quo crimine ipse Dio Cassius Salustium arguit, hanc maculam facile elui posse existimant. Cæsari enim, non sibi rapuit Salustius! Sic Vos non vobis mellificatis apes! Quemadmodum Vespasianus rapacissimis procuratoribus pro spongiis uti solebat, Suet. Vesp. 16. ita Salustius provinciam expilavit, ut præda in fiscum imperatoris cogeretur! Sed quem Cæsar rapere iusserat, eum facere non potuit quin tueretur. Magnas quas etiam postea retinuit divitias, non rapinis quæsierat, sed Cæsaris credo liberalitati acceptas retulit. En iocularem licentiam! Nemo enim est, qui nesciat, ne satirarum quidem scriptorem vana atque inania captare, sed certam quandam probabilitatem sequi. Quid quod satiræ ratio postulat, ut quæ breviter in ea perstringantur, a legentium suspicionibus non plane abhorreant. Hominis enim vitia facetiis exagitare, quæ non solum ignota sed etiam incredibilia sunt, quippe quorum falsitatem omnes compertam habeant, hoc non satirarum scriptoris est sed hominis maledici, otio et litteris turpiter abutentis. Sed largiamur sane Salustii morum propugnatoribus, iratum hominem in patroni reprehensorem contumeliosius quam verius esse invectum, facile est ad intelligendum, adversum, quo Salustius flagrabat, rumorem non ex Lenæi conviciis natum fuisse. Salustii enim vitæ scriptor fuit Asconius Pedianus, diligentissimus et religiosissimus auctor, quem adulterii testem Acron et Cruquii Scholiasta laudant. Iam cum neque Asconio neque Varroni fides derogari et Dionis Cassii testimonium nulla ingenii calumnia infirmari possit, Macrobius, Lactantius, Symmachus libidinis et luxuriæ probra ita perstringant, ut pro certissimis ea habuisse videantur, fides accrescit vel declamatori illi, sive ille Didymus fuit, sive alius quidam, cuius nomen obscuravit vetustas. Immo ne Scholiastæ quidem contemnendi sunt, qui vel iisdem fontibus hortulos suos irrigarunt, vel alios auctores, qui de personis Horatianis scripserant, secuti esse videntur. Denique, quod iam supra memoratum est, rem conficit ipsius auctoris confessio, qui prioris vitæ infamiam non excusavisset, nisi conscientia culpæ mentem vexaret. Sed quod veritatis studium nos impulit, ut putidas interpretum argutias oppugnaremus, idem facit ut nihil omittendum esse putem, quod non quidem ad Salustium purgandum, sed tamen ad severissima censorum nostrorum iudicia elevanda facere videatur. Hæc tum vita hominum erat. Corrumpere et corrumpi sæculum vocabatur, et, ut Salustii verbis utar, pro pudore, pro abstinentia, pro virtute, audacia largitio avaritia vigebant. Sed libido stupri, ganeæ ceterique cultus non minor incesserat; viri muliebria pati, mulieres pudicitiam in propatulo habere. — Quodsi quis etiam a culpa vacuus in hoc hominum genus inciderat, cotidiano usu atque illecebris facile par similisque ceteris efficiebatur. In tanta et tam corrupta civitate eo ipso tempore Salustius rem publicam capessivit, quo et partium studiis et factionibus libertas eversa et servitus, malorum omnium postremum, parata est. In ipsam enim flammam civilis discordiæ vel potius belli incidit. Quæ quidem tempora quantum ad iuvenum mores corrumpendos valeant, nemo est qui meciat. Salustius igitur, qui eius animi ardor fuit, facilius etiam præceps datus est. Ductus enim voluptatibus et lenociniis cupiditatum et corruptelarum illecebris irretitus, etiam mala ambitione captus tenebatur. Neque, quod prava ambitio solet, vitia sua occulta habuit, sed magis impetu quodam animi quam cogitatione usus, quod temere et inconsiderate agebat, in maxima dedecora et varias reprehensiones incucurrit. De Numidia expilata hanc ob causam breviori mihi esse licet, quod dici vix potest, quantum in provincialibus et inprimis in recens victis hostibus vexandis vel homines alioquin probi sibi permiserint. Sed dicat aliquis, ipsa vitia Salustii minus sibi videri reprehendenda, quam quod eius vita cum scriptis pugnaverit, quod alienæ luxuriæ atque nequitiæ gravissimus censor atque obiurgator, tanta cum turpitudine vitam egerit. Quibus primum hoc respondendum esse videtur, Salustium extremis demum ætatis annis in historiarum libris scribendis esse versatum. Etsi enim iam ætate ineunte historiæ scribendæ consilium cepit (cfr. Catil. 3. „a quo incepto studio me ambitio mala detinuerat*) tamen manus extrema eius operibus non accessit, immo nil elaboratum, nedum perpolitum et absolutum est, antequam a re publica remotus bonum otium non desidia atque socordia conterere, sed res Romanas carptim scribere statuerat. Id quod nisi post reditum ex Africa, anno XLV a. Ch. n. fieri non potuit. Immo satis est probabile, post Cæsaris mortem demum opus institutum fuisse confectum. Ea enim tempora insecuta sunt, quibus optimus quis

« PreviousContinue »