Page images
PDF
EPUB

vata, notata atque disputata sint, hæc omnia in unum collata atque in uno conspectu posita expressam imaginem dictionis Salustianæ exhibebunt. Ita et Historicorum et Grammaticorum rationibus consultum volui et gratum iis me fecisse puto quod, cum in dies commentariorum ambitus crescat, ad ipsos rerum fontes eos reduxerim, totumque opus ad compendium redegerim, ut quorum ingenia aliorum iudiciis, interpretationibus, animadversionibus, digressionibus fere obruebantur, ii suo quisque uterentur iudicio et quid in quaque re optimum

esset, ipsi statuerent. Tardi enim ingenii est rivulos consectari, ipsos rerum fontes non videre.

[merged small][ocr errors]

Annal. m. 30. equestri loco ortum dicit, quo satis fit manisfestum, illius maiores altiorem dignitatis locum non obtinuisse. Sed quo tempore ille Romam migraverit, quibus artium liberalium magistris usus fuerit, quomodo pueritiam et adolescentiam egerit, plane ignoratur, nisi quod auctor declamationis, cui Ciceronis nomen præscriptum est, satis aperte foeda eius vitia incusat, primum initio: „neque quicquam tam obscenum dicere, cui non ab initio pueritiæ omni genere facinoris ætas sua respondeat.* et c. 7: „neque tu si qua in pueritia peccasti, exsequar, ne parentem tuum videar accusare — sed qualem adolescentiam egeris. Hac enim demonstrata facile intelligetur, quam petulanti pueritia, quam impudicus et procax adoleveris. Posteaquam immensæ gulæ impudicissimi corporis quæstus sufficere non potuit, et ætas tua iam ad ea patienda, quæ alteri facere collibuisset, exoleverat, cupiditatibus infinitis efferebaris, ut quæ ipse corpori tuo turpia non duxisses, in aliis experireris.“ Quæ quidem declamatio quamvis sit commenticia, auctor tamen certam quandam probabilitatem secutus esse videtur. Ne tamen isti conviciatori nimium tribuamus, monet altera ista declamatio, cuius auctorem ipsum Salustium fuisse iudicavit Quinctiliamus, qui tot probra in Ciceronem effudit ut ipsius Caleni procacitatem apud Dionem xLvi. 1—28. et verborum contumelias superaverit. Ibi enim fere eadem ipsi Ciceroni exprobrantur. c. 1. „An non ita a pueritia vixisti, ut nihil flagitiosum corpori tuo putares, quod alteri collibuisset? Scilicet istam immoderatam eloquentiam apud M. Pisonem non pudicitiæ iactura perdidicisti? c. 2. filia patris pellex. 3. cuius nulla pars corporis a turpitudine vacat?* ita ut illi declamationum scriptores, nisi idem fuit Didymus, quem Diomedes nominat, ex eodem uvgo9r,xiq' et ex iisdem arculis pigmenta sumpsisse videantur. Argumenta firma ad probandum desunt, sed Cicero in meliore causa est, Salustii exstimationem oppugnant. quæ Aulus Gellius Noct. Att. xvii. 18. memoriæ prodidit: M. Varro in litteris atque in vita fide homo multa et gravis, in libro quem inscripsit Pius aut de Pace, C. Salustium scriptorem seriæ illius et severæ orationis, in cuius historia notiones censorias fieri et exerceri videmus, in adulterio deprehensum ab Annio Milone loris bene cæsum dicit et cum dedisset pecuniam, dimissum.* Quocum Servius consentit ad Virg. Aen. vi. 612. Quique ab adulterium cæsi etc.: „Si revera cæsi, Salustium significat, quem Milo deprehensum sub servi habitu verberavit in adulterio suæ uxoris Faustæ, filiæ Syllæ.* cfr. Acron ad Hor. S. 1. 2. 41. Ille flagellis cæsus. „Hoc de C. Crispo Salustio dicitur, qui deprehensus ab Annio Milone in adulterio cum uxore Fausta, Sullæ fllia, flagellis cæsus esse dicitur, ut refert Asconius. in eius vita.* ita ut alter non minus gravis tanti flagitii testis Asconius accedat. Immo Salustius ipse, etiamsi prioris vitæ probra non ingenue confessus est, tamen non plane dissimulare potuisse videtur; detrimentum quidem existimationis se fecisse non abnegat. cfr. Cat. c. 3. „Nam pro pudore, pro abstinentia, pro virtute, audacia, largitio, avaritia vigebat. Quæ tametsi animus aspernabatur, insolens malarum artium, tamen inter tanta vitia imbecilla ætas ambitione corrupta tenebatur; ac me, cum ab reliquorum malis moribus dissentirem, nihilo minus honoris cupido eadem, qua ceteros fama atque invidia vexabat c. 4. Igitur ubi animus ex multis miseriis atque periculis requievit etc.“ Sed hæc ad eam ætatem pertinent, qua primum ad rem publicam accessit, ita ut parum recte faciant, qui his argumentis etiam illius pueritiam et adolescentiam infamare velint. Mox et odio nobilitatis, ut videtur, et ira et dolore incensus, cum post quæsturam tribunus plebis factus esset, Clodio in via Appia interfecto, simul cum Q. Pompeio et T. Munatio Planeo inimicissimas conciones de Milone habebat, magnamque invidiam etiam Ciceroni faciebat, quod Milonem tanto studio defenderet. Dixerunt enim illi, manu Milonis occisum esse Clodium, sed consilio maioris alicuius; iidemque Cn. Pompeium ad populum produxerunt, et ab eo quæsiverunt, num ad eum delatum esset illud quoque indicium, suæ vitæ insidiari Milonem. Sed postea Pompeius et Salustius in suspicione fuerunt, in gratiam redisse cum Cicerone et Milone. cfr. Ascon. in Milon. p. 38. 49. 57. Ed. Bait. Mox, duobus annis post, cum ab Appio Claudio censore multis equi ademti, multi senatu moti essent, Salustius quoque in idem dedecus incurrit; qua quidem censoria nota Dio factum esse statuit, ut multi in Cæsaris castra transirent. Fuit enim Appius Claudius Pompeianus, cuius alteram filiam Cnæus Pompeius, alteram Brutus in matrimonium duxerat cfr. Onom. Cicer. Ed. Orelli. Neque tamen solo partium studio Appium Claudium adductum esse puto, ut tam gravem vitiorum correctorem se præberet. Quæsivit enim laudem severitatis cfr. Dio C. l. l. Cic. Epp. ad Fam. viii. 14. „Scis Appium censorem hic ostenta facere, de signis et tabulis, de agri modo, de aere alieno acerrime agere; persuasum est ei, censuram lomentum aut nitrum esse etc.“ Quamobrem Horatius ad summam severitatem declarandam Appii nomine utitur. S. 1. v. 21. Sed quidquid illud fuit, fieri non potuit, ut, nisi turpitudo quædam vitæ domesticæ esset inusta, senatores senatu moverentur aliave poena afficerentur. Neque adulterium cum Fausta unicam invidiæ et criminum causam fuisse putaverim. Addit enim declamator, domum paternam illum vivo patre turpissime venalem habuisse et vendidisse; præterea adulterium senatu audiente esse confessum, in sodalicium sacrilegii Nigidiani abiisse, bis iudicis ad subsellia attractum extrema fortuna stetisse et ita discessisse, ut non innocens esse, sed iudices peierasse viderentur. Commemorat etiam censorium elogium Ap. Claudii et L. Pisonis, quo recitando æternæ maculæ Salustio inurerentur. Ad hanc insimulationem subobscuram accederet ipsius Horatii auctoritas, si quo loco perversas æqualium libidines notat, S. 1. 2. 45. „Tutior at quanto merx est in classe secunda, Libertinarum dico, Salustius in quas non minus insanit, quam qui moechatur* poeta non nepotem sed ipsum historicum notasse existimandus est. Id quod fieri posse negavit Orellius, quod ipsa aetas historici, qui a. U. 719 diem obiit supremum, eum ab hoc op- . probrio vindicaret. Quod enim tempore præsenti verbi insanit poeta significaverit, hæc probra tum maxime fieri, et hæc satira anno ferme DCCXIV vel XV scripta sit, hoc non cadere in hominem pæne quinquagenarium, puto, quod ea ætate omnis fere pectoris æstus deferbuerit. Quod ab eo parum recte iudicatum arbitror. Neque firmiora argumenta attulit Heindorfius, qui poetam pugnantia locuturum fuisse statuit, si quem hominem adulterium cum muliere nobili fecisse in confesso fuerit, eundem in libertinas insanientem et ita loquentem fecerit: „matronam nullam ego tango* cfr. Hor. l. l. vs. 54. Quare nescio an rectius iudicio scholiastarum Acronis et Cruquiani standum esse videatur, qui hunc locum ita commentati sunt: fertur Salustius Crispus tanto ardore insanivisse in libertinas, quanto moechus in matronas; quod cum illi in senatu obiectum esset, respondit se non matronarum, sed libertinarum esse sectatorem, quare ex senatu eiectus est, quod ipse excusat in Catilinæ libello.*

« PreviousContinue »