Page images
PDF
EPUB

scribo, et illa quæ antea in senatu questus sum, vana forent potius quam miseria mea fidem verbis faceret. Sed quoniam eo natus sum, ut Iugurthæ scelerum ostentui essem, non iam mortem neque ærumnas, tantummodo inimici imperium et cruciatus corporis deprecor. Regno Numidiæ, quod vestrum est, uti lubet consulite: me manibus impiis eripite per maiestatem imperii, per amicitiæ fidem, si ulla apud vos memoria remanet avi mei Masinissæ.

XXV. His litteris recitatis fuere qui exercitum in Africam mittendum censerent et quam primum Adherbali subveniundum; de Iugurtha interim uti consuleretur, quoniam legatis non paruisset. Sed ab isdem illis regis fautoribus summa ope enisum est, ne tale decretum fieret. Ita bonum publicum, ut in plerisque negotiis solet, privata gratia devictum. Legantur tamen in Africam maiores natu, nobiles, amplis honoribus usi, in quis fuit M. Scaurus, de quo supra memoravimus, consularis et tum in senatu princeps. Hi, quod res in invidia erat, simul et ab Numidis obsecrati, triduo navim ascendere; dein brevi Uticam adpulsi litteras ad Iugurtham mittunt, quam ocissume ad provinciam accedat, seque ad eum ab senatu missos. Ille ubi accepit, homines claros, quorum auctoritatem Romæ pollere audiverat, contra inceptum suum venisse; primo commotus, metu atque lubidine divorsus agitabatur. Timebat iram senatus, ni paruisset legatis; porro animus cupidine cæcus ad inceptum scelus rapiebatur. Vicit tamen in avido ingenio pravum consilium. Igitur exercitu circumdato summa vi Cirtam irrumpere nititur, maxume sperans diducta manu hostium aut vi aut dolis sese casum victoriæ inventurum. Quod ubi secus procedit neque quod intenderat efficere potest, ut prius, quam legatos conveniret, Adherbalis potiretur; ne amplius morando Scaurum, quem plurimum metuebat, incenderet, cum paucis equitibus in provinciam venit. Ac tametsi

senatus verbis graves minæ nuntiabantur, quod ab obpugnatione non desisteret, multa tamen oratione consumpta legati frustra discessere.

XXVI. Ea postquam Cirtæ audita sunt, Italici, quorum virtute monia defensabantur, confisi deditione facta propter magnitudinem populi Romani inviolatos sese fore, Adherbali suadent, uti seque et oppidum Iugurthæ tradat, tantum ab eo vitam paciscatur, de ceteris senatui curæ fore. At ille tametsi omnia potiora fide Iugurthæ rebatur, tamen quia penes eosdem, si advorsaretur, cogendi potestas erat, ita uti censuerant Italici, deditionem facit. Igitur Iugurtha in primis Adherbalem excruciatum necat, deinde omnes puberes Numidas et negotiatores promiscue, uti quisque armatis obvius fuerat, interficit.

XXVII. Quod postquam Romæ cognitum est et res in senatu agitari cœpta, idem illi ministri regis interpellando ac sæpe gratia, interdum iurgiis trahendo tempus atrocitatem facti leniebant. Ac ni G. Memmius, tribunus plebis designatus, vir acer et infestus potentiæ nobilitatis, populum Romanum edocuisset id agi, ut per paucos factiosos Iugurthæ scelus condonaretur, profecto omnis invidia prolatandis consultationibus dilapsa foret. Tanta vis gratiæ atque pecuniæ regis erat. Sed ubi senatus delicti conscientia populum timet, lege Sempronia provinciæ futuris consulibus Numidia atque Italia decreta; consules declarati P. Scipio Nasica, L. Bestia Calpurnius; Calpurnio Numidia, Scipioni Italia obvenit; deinde exercitus, qui in Africam portaretur, scribitur, stipendium atque alia, quæ bello usui forent, decernuntur.

XXVIII. At Iugurtha contra spem nuntio accepto, quippe cui Romæ omnia venum ire in animo hæserat, filium et cum eo duos familiares ad senatum legatos mittit hisque uti illis, quos Hiempsale interfecto miserat, præcipit, omnes mortales

pecunia adgrediantur. Qui postquam Romam adventabant, senatus a Bestia consultus est: placeretne legatos Iugurthæ recipi mœnibus? hique decrevere, nisi regnum ipsumque deditum venissent, uti in diebus proxumis decem Italia decederent. Consul Numidis ex senatus decreto nuntiari iubet; ita infectis rebus illi domum discedunt. Interim Calpurnius parato exercitu legat sibi homines nobiles, factiosos, quorum auctoritate quæ deliquisset munita fore sperabat, in quis fuit Scaurus, cuius de natura et habitu supra memoravimus. Nam in consule nostro multæ bonæque artes animi et corporis erant, quas omnis avaritia præpediebat; patiens laborum, acri ingenio, satis providens, belli haud ignarus, firmissumus contra pericula et insidias. Sed legiones per Italiam Rhegium atque inde Siciliam, porro ex Sicilia in Africam transvectæ. Igitur initio acriter Calpurnius paratis commeatibus Numidiam ingressus est multosque mortales et urbes aliquot pugnando cepit.

XXIX. Sed ubi Iugurtha per legatos pecunia temptare bellique, quod administrabat, asperitatem ostendere cœpit, animus æger avaritia facile convorsus est. Ceterum socius et administer omnium consiliorum assumitur Scaurus, qui tametsi a principio, plerisque ex factione eius corruptis, acerrume regem inpugnaverat, tamen magnitudine pecuniæ a bono honestoque in pravum abstractus est. Sed Iugurtha primum tantummodo belli moram redimebat, existumans sese aliquid interim Romæ pretio aut gratia effecturum; postea vero quam participem negotii Scaurum accepit, in maxumam spem adductus recuperandæ pacis statuit cum eis de omnibus pactionibus præsens agere. Ceterum interea fidei causa mittitur a consule Sextius quæstor in oppidum Iugurtha Vaccam, cuius rei species erat acceptio frumenti, quod Calpurnius palam legatis imperaverat, quoniam deditionis mora indutiæ agitabantur. Igitur rex, uti constituerat, in castra venit ac pauca præsenti

consilio locutus de invidia facti sui atque uti in deditionem acciperetur, reliqua cum Bestia et Scauro secreta transigit; dein postero die, quasi per saturam sententiis exquisitis, in deditionem accipitur. Sed uti pro consilio imperatum erat, elephanti triginta, pecus atque equi multi cum parvo argenti pondere quæstori traduntur. Calpurnius Romam ad magistratus rogandos proficiscitur. In Numidia et exercitu nostro pax agitabatur.

XXX.

Postquam res in Africa gestas quoque modo actæ forent fama divolgavit, Romæ per omnis locos et conventus de facto consulis agitari; apud plebem gravis invidia, patres solliciti erant; probarentne tantum flagitium an decretum consulis subvorterent, parum constabat. Ac maxume eos potentia Scauri, quod is auctor et socius Bestiæ ferebatur, a vero bonoque impediebat. At G. Memmius, cuius de libertate ingenii et odio potentiæ nobilitatis supra diximus, inter dubitationem et moras senatus contionibus populum ad vindicandum hortari, monere, ne rem publicam, ne libertatem suam desererent; multa superba et crudelia facinora nobilitatis ostendere, prorsus intentus omni modo plebis animum accendebat. Sed quoniam ea tempestate Romæ Memmii facundia clara pollensque fuit, decere existumavi, unam ex tam multis orationem eius perscribere: ac potissumum eam dicam, quam in contione post reditum Bestiæ huiuscemodi verbis disseruit:

XXXI. «Multa dehortantur me a vobis, Quirites, ni studium rei publicæ omnia superet, opes factionis, vestra patientia, ius nullum; ac maxume quod innocentiæ plus periculi quam honoris est. Nam illa quidem piget dicere, his annis quindecim quam ludibrio fueritis superbiæ paucorum, quam fœde quamque inulti perierint vestri defensores, ut vobis animus ab ignavia atque socordia corruptus sit, qui ne nunc quidem obnoxiis inimicis surgitis atque etiam nunc timetis

eos, quibus decet terrori esse. Sed quamquam hæc talia sunt, tamen ire obviam factionis potentiæ animus subigit. Certe ego libertatem, quæ mihi a parente meo tradita est, experiar; verum id frustra an ob rem faciam, in vestra manu situm est, Quirites. Neque ego vos hortor, quod sæpe maiores nostri fecere, ut contra iniurias armati eatis. Nihil vi, nihil secessione opus est; necesse est suomet ipsi more præcipites eant. Occiso Tiberio Graccho, quem regnum parare aiebant, in plebem Romanam quæstiones habitæ sunt. Post G. Gracchi et M. Fulvii caedem item vestri ordinis multi mortales in carcere necati sunt: utriusque cladis non lex, verum lubido eorum finem fecit. Sed sane fuerit regni paratio plebi sua restituere, quicquid sine sanguine civium ulcisci nequitur, iure factum sit. Superioribus annis taciti indignabamini ærarium expilari, reges et populos liberos paucis nobilibus vectigal pendere, penes eosdem et summam gloriam et maxumas divitias esse; tamen hæc talia facinora impune suscepisse parum habuere. Itaque postremo leges, maiestas vestra, divina et humana omnia hostibus tradita sunt. Neque eos, qui ea fecere, pudet aut pœnitet, sed incedunt per ora vestra magnifici, sacerdotia et consulatus, pars triumphos suos ostentantes, perinde quasi ea honori non prædæ habeant. Servi ære parati iniusta imperia dominorum non perferunt; vos, Quirites, in imperio nati, æquo animo servitutem toleratis. At qui sunt hi, qui rem publicam occupavere? homines sceleratissumi, cruentis manibus, inmani avaritia, nocentissumi et idem superbissumi, quibus fides, decus, pietas, postremo honesta atque inhonesta omnia quæstui sunt. Pars eorum occidisse tribunos plebis, alii quæstiones iniustas, plerique cædem in vos fecisse pro munimento habent. Ita quam quisque pessume fecit, tam maxume tutus est; metum a scelere suo ad ignaviam vestram transtulere: quos omnes eadem cupere, eadem odisse,

« PreviousContinue »