Page images
PDF
EPUB

pauci tantummodo Asiam et Europam esse, sed Africam in Europa. Ea fines habet ab occidente fretum nostri maris et oceani, ab ortu solis declivem latitudinem, quem locum Catabathmon incolæ appellant. Mare sævum, inportuosum, ager frugum fertilis, bonus pecori, arbori infecundus; cœlo terraque penuria aquarum. Genus hominum salubri corpore, velox, patiens laborum; plerosque senectus dissolvit, nisi qui ferro aut bestiis interiere; nam morbus haud sæpe quemquam superat. Ad hoc malefici generis plurima animalia. Sed qui mortales initio Africam habuerint quique postea accesserint, aut quomodo inter se permixti sint, quamquam ab ea fama, quæ plerosque obtinet, divorsum est: tamen uti ex libris Punicis, qui regis Hiempsalis dicebantur, interpretatum nobis est, utique rem sese habere cultores eius terræ putant, quam paucissumis dicam. Ceterum fides eius rei penes auctores erit.

XVIII. Africam initio habuere Gætuli et Libyes, asperi incultique, quis cibus erat caro ferina atque humi pabulum, uti pecoribus. Hi neque moribus neque lege aut imperio cuiusquam regebantur; vagi, palantes, quas nox coegerat, sedes habebant. Sed postquam in Hispania Hercules, sicuti Afri putant, interiit; exercitus eius, compositus ex variis gentibus, amisso duce ac passim multis sibi quisque imperium petentibus, brevi dilabitur. Ex eo numero Medi, Persæ et Armeni, navibus in Africam transvecti, proxumos nostro mari locos occupavere. Sed Persæ intra oceanum magis; hique alveos navium invorsos pro tuguriis habuere, quia neque materia in agris neque ab Hispanis emendi aut mutandi copia erat, mare magnum et ignara lingua commercia prohibebant. Hi paulatim per conubia Gætulos secum miscuere, et quia sæpe temptantes agros alia deinde alia loca petiverant, semet ipsi Numidas appellavere. Ceterum adhuc ædificia Numidarum agrestium, quæ mapalia illi appellant, oblonga, incurvis lateribus tecta,

quasi navium carinæ sunt. Medis autem et Armenis accessere Libyes (nam hi propius mare Africum agitabant; Gætuli sub sole magis, haud procul ab ardoribus) hique mature oppida habuere; nam freto divisi ab Hispania mutare res inter se instituerant. Nomen eorum paulatim Libyes corrupere, barbara lingua Mauros pro Medis appellantes. Sed res Persarum brevi adolevit, ac postea nomine Numidæ propter multitudinem a parentibus digressi possedere ea loca, quæ proxume Carthaginem Numidia appellatur. Deinde utrique alteris freti finitumos armis aut metu sub imperium suum coegere, nomen gloriamque sibi addidere, magis hi, qui ad nostrum mare processerant, quia Libyes quam Gætuli minus bellicosi; denique Africæ pars inferior pleraque ab Numidis possessa est; victi omnes in gentem nomenque inperantium concessere.

XIX. Postea Phonices, alii multitudinis domi minuendæ gratia, pars imperii cupidine, sollicitata plebe et aliis novarum rerum avidis, Hipponem, Hadrumetum, Leptim aliasque urbes in ora maritima condidere: eæque brevi multum auctæ, pars originibus suis præsidio, aliæ decori fuere; nam de Carthagine silere melius puto quam parum dicere, quoniam alio properare tempus monet. Igitur ad Catabathmon, qui locus Aegyptum ab Africa dividit, secundo mari prima Cyrene est, colonia Thereon, ac deinceps duæ Syrtes interque eas Leptis, deinde Philenon aræ, quem locum Aegyptum versus finem imperii habuere Carthaginienses, post aliæ Punicæ urbes. Cetera loca usque ad Mauretaniam Numidæ tenent, proxume Hispaniam Mauri sunt, super Numidiam Gætulos accepimus partim in tuguriis, alios incultius vagos agitare, post eos Aethiopas esse, dehinc loca exusta solis ardoribus. Igitur bello Iugurthino pleraque ex Punicis oppida et fines Carthaginiensium, quos novissume habuerant, populus Romanus per magistratus administrabat, Gætulorum magna pars et Numidæ usque ad

flumen Muluccham sub Iugurtha erant, Mauris omnibus rex Bocchus imperitabat, præter nomen cetera ignarus populi Romani, itemque nobis neque bello neque pace antea cognitus. De Africa et eius incolis ad necessitudinem rei satis dictum.

xx. Postquam Postquam diviso regno legati Africa discessere, et Iugurtha contra timorem animi præmia sceleris adeptum sese videt; certum esse ratus, quod ex amicis apud Numantiam acceperat, omnia Romæ venalia esse, simul et illorum pollicitationibus accensus, quos paulo ante muneribus expleverat, in regnum Adherbalis animum intendit. Ipse acer, bellicosus; at is, quem petebat, quietus, inbellis, placido ingenio, oportunus iniuriæ, metuens magis quam metuendus. Igitur ex inproviso fines eius cum magna manu invadit, multos mortales cum pecore atque alia præda capit, ædificia incendit, pleraque loca hostiliter cum equitatu accedit, dein cum omni multitudine in regnum suum convertit, existumans Adherbabalem dolore permotum iniurias suas manu vindicaturum eamque rem belli causam fore. At ille, quod neque se parem armis existumabat et amicitia populi Romani magis quam Numidis fretus erat, legatos ad Iugurtham de iniuriis questum misit, qui tametsi contumeliosa dicta retulerant, prius tamen omnia pati decrevit quam bellum sumere: quia temptatum antea secus cesserat. Neque eo magis cupido Iugurthæ minuebatur, quippe qui totum eius regnum animo iam invaserat. Itaque non uti antea cum prædatoria manu, sed magno exercitu comparato bellum gerere cœpit et aperte totius Numidiæ imperium petere. Ceterum qua pergebat urbes, agros vastare, prædas agere, suis animum, hostibus terrorem augere. Adherbal ubi intellegit eo processum, uti regnum aut relinquendum esset aut armis retinendum, necessario copias parat et Iugurthæ obvius procedit. Interim haud longe a

XXI.

mari prope Cirtam oppidum utriusque exercitus consedit et quia diei extremum erat, prælium non inceptum. Sed ubi plerumque noctis processit, obscuro etiam tum lumine, milites Iugurthini signo dato castra hostium invadunt; semisomnos partim, alios arma sumentes fugant funduntque. Adherbal cum paucis equitibus Cirtam profugit, et ni multitudo togatorum fuisset, quæ Numidas insequentes mœnibus prohibuit, uno die inter duos reges cœptum atque patratum bellum foret. Igitur Iugurtha oppidum circumsedit, vineis turribusque et machinis omnium generum expugnare adgreditur, maxume festinans tempus legatorum antecapere, quos ante prælium factum ab Adherbale Romam missos audiverat. Sed postquam senatus de bello eorum accepit, tres adulescentes in Africam legantur, qui ambos reges adeant, senatus populique Romani verbis nuntient: «Velle et censere, eos ab armis discedere, de controversiis suis iure potius quam bello disceptare, ita seque illisque dig

num esse.»

XXII. Legati in Africam maturantes veniunt eo magis, quod Romæ, dum proficisci parant, de prælio facto et obpugnatione Cirtæ audiebatur; sed is rumor clemens erat. Quorum Iugurtha accepta oratione respondit: «Sibi neque maius quicquam neque carius auctoritate senatus esse; ab adulescentia ita se enisum, ut ab optumo quoque probaretur: virtute non malitia P. Scipioni, summo viro, placuisse: ob easdem artes a Micipsa, non penuria liberorum, in regnum adoptatum esse: ceterum quod plura bene atque strenue fecisset, eo animum suum iniuriam minus tolerare: Adherbalem dolis vitæ suæ insidiatum; quod ubi comperisset, sceleri eius obviam isse: populum Romanum neque recte neque pro bono facturum, si ab iure gentium sese prohibuerit; postremo de omnibus rebus legatos Romam brevi missurum.» Ita utrique digrediuntur. Adherbalis appellandi copia non fuit.

XXIII. Iugurtha ubi eos Africa decessisse ratus est neque propter loci naturam Cirtam armis expugnare potest, vallo atque fossa mœnia circumdat, turris extruit easque præsidiis firmat; præterea dies noctesque aut per vim aut dolis temptare, defensoribus monium præmia modo, modo formidinem ostentare, suos hortando ad virtutem arrigere, prorsus intentus cuncta parare. Adherbal, ubi intellegit, omnis suas fortunas in extremo sitas, hostem infestum, auxilii spem nullam, penuria rerum necessariarum bellum trahi non posse; ex his, qui una Cirtam profugerant, duos maxume inpigros delegit, eos multa pollicendo ac miserando casum suum confirmat, uti per hostium munitiones noctu ad proxumum mare, dein Romam pergerent. Numidæ paucis diebus iussa efficiunt; litteræ Adherbalis in senatu recitatæ, quarum sententia hæc fuit:

XXIV. <«Non mea culpa sæpe ad vos oratum mitto, patres conscripti, sed vis Iugurthæ subigit, quem tanta lubido extinguendi me invasit, ut neque vos neque deos inmortales in animo habeat, sanguinem meum quam omnia malit. Itaque quintum iam mensem socius et amicus populi Romani armis obsessus teneor, neque mihi Micipsæ patris mei beneficia neque vestra decreta auxiliantur, ferro an fame acrius urgear incertus sum. Plura de Iugurtha scribere dehortatur me fortuna mea: etiam antea expertus sum, parum fidei miseris esse. Nisi tamen intelligo, illum supra quam ego sum petere, neque simul amicitiam vestram et regnum meum sperare; utrum gravius existumet, nemini occultum est. Nam initio occidit Hiempsalem fratrem meum: deinde patrio regno me expulit, quæ sane fuerint nostræ iniuriæ, nihil ad vos. Verum nunc vestrum regnum armis tenet, me, quem vos imperatorem Numidis posuistis, clausum obsidet; legatorum verba quanti fecerit, pericula mea declarant. Quid est reliquum nisi vis vestra, qua moveri possit? Nam ego quidem vellem et hæc quæ

« PreviousContinue »