Page images
PDF
EPUB

et argento multo Romam legatos mittit, quis præcipit, primum uti veteres amicos muneribus expleant, deinde novos adquirant: postremo quæcumque possint largiundo parare ne cunctentur. Sed ubi Romam legati venere et ex præcepto regis hospitibus aliisque, quorum ea tempestate in senatu auctoritas pollebat, magna munera misere, tanta commutatio incessit, ut ex maxuma invidia in gratiam et favorem nobilitatis Iugurtha veniret; quorum pars spe, alii præmio inducti, singulos ex senatu ambiundo nitebantur, ne gravius in eum consuleretur. Igitur, ubi legati satis confidunt, die constituto, senatus utrisque datur. Tum Adherbalem hoc modo locutum accepimus:

XIV. «Patres conscripti. Micipsa pater meus moriens mihi præcepit, uti regni Numidiæ tantummodo procurationem existumarem meam, ceterum ius et imperium eius penes vos esse; simul eniterer domi militiæque quam maxumo usui esse populo Romano; vos mihi cognatorum, vos in adfinium locum ducerem: si ea fecissem, in vestra amicitia exercitum, divitias, munimenta regni me habiturum. Quæ cum præcepta parentis mei agitarem, Iugurtha, homo omnium, quos terra sustinet, sceleratissumus, contempto imperio vestro, Masinissæ me nepotem et iam ab stirpe socium atque amicum populi Romani regno fortunisque omnibus expulit. Atque ego, patres conscripti, quoniam eo miseriarum venturus eram, vellem potius ob mea quam ob maiorum meorum beneficia posse me a vobis auxilium petere, ac maxume deberi mihi beneficia populi Romani, quibus non egerem, secundum ea, si desideranda erant, uti debitis uterer. Sed quoniam parum tuta per se ipsa probitas est, neque mihi in manu fuit, Iugurtha qualis foret, ad vos confugi, patres conscripti, quibus, quod mihi miserrumum est, cogor prius oneri quam usui esse. Ceteri reges aut bello victi in amicitiam a vobis recepti sunt, aut in suis dubiis rebus societatem vestram appetiverunt; familia nostra

cum populo Romano bello Carthaginiensi amicitiam instituit, quo tempore magis fides eius quam fortuna petenda erat. Quorum progeniem vos, patres conscripti, nolite pati, me, nepotem Masinissæ, frustra a vobis auxilium petere. Si ad inpetrandum nihil causæ haberem præter miserandam fortunam, quod paulo ante rex, genere, fama atque copiis potens, nunc deformatus ærumnis, inops, alienas opes expeto, tamen erat maiestatis populi Romani prohibere iniuriam neque pati cuiusquam regnum per scelus crescere. Verum ego his finibus eiectus sum, quos maioribus meis populus Romanus dedit, unde pater et avus meus una vobiscum expulere Sufacem et Carthaginienses. Vestra beneficia mihi erepta sunt, patres conscripti, vos in mea iniuria despecti estis. Eheu me miserum! Huccine, Micipsa pater, beneficia tua evasere, ut, quem tu parem cum liberis tuis regnique participem fecisti, is potissumum stirpis tuæ extinctor sit? Numquamne ergo familia nostra quieta erit? semperne in sanguine, ferro, fuga versabitur? Dum Carthaginienses incolumes fuere, iure omnia sæva patiebamur, hostes ab latere, vos amici procul, spes omnis in armis erat. Postquam illa pestis ex Africa eiecta est, læti pacem agitabamus: quippe quis hostis nullus erat, nisi forte quem vos iussissetis. Ecce autem ex inproviso Iugurtha, intoleranda audacia, scelere atque superbia se efferens, fratre meo atque eodem propinquo suo interfecto, primum eius regnum sceleris sui prædam fecit: post, ubi me iisdem dolis nequit capere, nihil minus quam vim aut bellum expectantem in imperio vestro, sicut videtis, extorrem patria, domo, inopem et coopertum miseriis effecit, ut ubivis tutius quam in regno meo essem. Ego sic existumabam, patres conscripti, ut prædicantem audiveram patrem meum, qui vestram amicitiam diligenter colerent, eos multum laborem suscipere, ceterum ex omnibus maxume tutos esse. Quod in familia

nostra fuit, præstitit, uti in omnibus bellis adesset vobis; nos uti per otium tuti simus, in vestra manu est, patres conscripti. Pater nos duos fratres reliquit, tertium, Iugurtham, beneficiis suis ratus est coniunctum nobis fore; alter eorum necatus est, alterius ego ipse manus impias vix effugi. Quid agam aut quo potissumum infelix accedam? generis præsidia omnia extincta sunt; pater, uti necesse erat, naturæ concessit; fratri, quem minume decuit, propinquus per scelus vitam eripuit; affines, amicos, propinquos ceteros meos alium alia clades oppressit: capti ab Iugurtha, pars in crucem acti, pars bestiis obiecti sunt. Pauci, quibus relicta est anima, clausi in tenebris, cum mœrore et luctu morte graviorem vitam exigunt. Si omnia, quæ aut amisi aut ex necessariis advorsa facta sunt, incolumia manerent, tamen, si quid ex inproviso mali accidisset, vos implorarem, patres conscripti, quibus pro magnitudine imperii ius et iniurias omnes curæ esse decet. Nunc vero exul patria, domo, solus atque omnium honestarum rerum egens, quo accedam, aut quos appellem? nationesne an reges, qui omnes familiæ nostræ ob vestram amicitiam infesti sunt? an quoquam mihi adire licet, ubi non maiorum meorum hostilia monumenta plurima sint? aut quisquam nostri misereri potest, qui aliquando vobis hostis fuit? Postremo Masinissa nos ita instituit, patres conscripti, ne quem coleremus, nisi populum Romanum, ne societates, ne fœdera nova acciperemus; abunde magna præsidia nobis in vestra amicitia fore, si huic imperio fortuna mutaretur, una occidendum nobis Virtute ac diis volentibus magni estis et opulenti, omnia secunda et obœdientia sunt; quo facilius sociorum iniurias curare licet. Tantum illud vereor, ne quos privata amicitia Iugurthæ, parum cognita, transvorsos agat; quos ego audio maxuma ope niti, ambire, fatigare vos singulos, ne quid de absente incognita causa statuatis: fingere me verba et fugam

esse.

simulare, cui licuerit in regno manere. Quod utinam illum, cuius impio facinore in has miserias proiectus sum, eadem hæc simulantem videam, et aliquando aut apud vos aut apud deos inmortales rerum humanarum cura oriatur! næ ille, qui nunc sceleribus suis ferox atque præclarus est, omnibus malis excruciatus, impietatis in parentem nostrum, fratris mei necis mearumque miseriarum graves pœnas reddat. Iam iam frater, animo meo carissume, quamquam tibi inmaturo et unde minume decuit vita erepta est: tamen lætandum magis quam dolendum puto casum tuum; non enim regnum tuum, sed fugam, exilium, egestatem et omnis has, quæ me premunt, ærumnas cum anima simul amisisti. At ego infelix, in tanta mala præcipitatus ex patrio regno, rerum humanarum spectaculum præbeo, incertus quid agam, tuasne iniurias persequar, ipse auxilii egens, an regno consulam, cuius vitæ necisque potestas ex opibus alienis pendet. Utinam emori fortunis meis honestus exitus esset! neu vivere contemptus viderer, si defessus malis iniuriæ concessissem. Nunc neque vivere lubet neque mori licet sine dedecore. Patres conscripti, per vos, per liberos atque parentes vestros, per maiestatem populi Romani subvenite mihi misero, ite obviam iniuriæ, nolite pati, regnum Numidiæ, quod vestrum est, per scelus et sanguinem familiæ nostræ tabescere.»><

xv. Postquam rex finem loquendi fecit, legati Iugurthæ largitione magis quam causa freti, paucis respondent: «Hiempsalem ob sævitiam suam ab Numidis interfectum. Adherbalem ultro bellum inferentem, postquam superatus sit, queri, quod iniuriam facere nequivisset. Iugurtham ab senatu petere, ne se alium putarent, ac Numantiæ cognitus esset, neu verba inimici ante facta sua ponerent.» Deinde utrique curia egrediuntur. Senatus statim consulitur; fautores legatorum, præterea senatus magna pars gratia depravata, Adherbalis dicta

contemnere, Iugurthæ virtutem extollere laudibus; gratia, voce, denique omnibus modis pro alieno scelere et flagitio sua quasi pro gloria nitebantur. At contra pauci, quibus bonum et

æquum divitiis carius erat, subveniundum Adherbali et Hiempsalis mortem severe vindicandam censebant. Sed ex omnibus maxume Aemilius Scaurus, homo nobilis, impiger, factiosus, avidus potentiæ, honoris, divitiarum, ceterum vitia sua callide occultans. Is postquam videt regis largitionem famosam inpudentemque veritus, quod in tali re solet, ne polluta licentia invidiam accenderet, animum a consueta lubidine continuit.

XVI. Vicit tamen in senatu pars illa, quæ vero pretium aut gratiam anteferebat. Decretum fit, uti decem legati regnum, quod Micipsa obtinuerat, inter Iugurtham et Adherbalem dividerent; cuius legationis princeps fuit L. Opimius, homo clarus et tum in senatu potens, quia consul, G. Graccho et M. Fulvio Flacco interfectis, acerrume victoriam nobilitatis in plebem exercuerat. Eum Iugurtha tametsi Romæ in amicis habuerat, tamen accuratissime recepit; dando et pollicitando multa perfecit, uti famæ, fide, postremo omnibus suis rebus commodum regis anteferret. Reliquos legatos eadem via aggressus, plerosque capit, paucis carior fides quam pecunia fuit. In divisione, quæ pars Numidiæ Mauretaniam attingit, agro virisque opulentior, Iugurthæ traditur; illam alteram, specie quam usu potiorem, quæ portuosior et ædificiis magis exornata erat, Adherbal possedit.

XVII. Res postulare videtur Africæ situm paucis exponere et eas gentes, quibuscum nobis bellum aut amicitia fuit, attingere. Sed quæ loca et nationes ob calorem aut asperitatem item solitudines minus frequentata sunt, de his haud facile compertum narraverim, cetera quam paucissumis absolvam. In divisione orbis terræ plerique in parte tertia Africam posuere,

« PreviousContinue »