Page images
PDF
EPUB

urbes et agros manu ceperat, regi dono dedit. Igitur amicitia Masinissae bona atque honesta nobis permansit; sed imperii vitaeque eius finis idem fuit. Dein Micipsa filius regnum solus obtinuit, Mastanabale et Gulussa fratribus morbo absumptis. Is Adherbalem et Hiempsalem ex sese genuit, Iugurthamque, filium Mastanabalis fratris, quem Masinissa, quod ortus ex concubina erat, privatum dereliquerat, eodem cultu quo liberos suos domi habuit. vi. Qui ubi primum adolevit, pollens viribus, decora facie, sed multo maxume ingenio validus, non se luxui neque inertiæ corrumpendum dedit, sed, uti mos gentis illius est, equitare, iaculari, cursu cum æqualibus certare et, cum omnes gloria anteiret, omnibus tamen carus esse; ad hoc pleraque tempora in venando agere, leonem atque alias feras primus aut in primis ferire; plurimum facere et minumum ipse de se loqui. Quibus rebus Micipsa tametsi initio lætus fuerat, existumans virtutem Iugurthæ regno suo gloriæ fore, tamen postquam hominem adulescentem, exacta sua ætate et parvis liberis, magis magisque crescere intellegit, vehementer eo negotio permotus, multa cum animo suo volvebat. Terrebat eum natura mortalium avida imperii et præceps ad explendam animi cupidinem, præterea oportunitas suæ liberorumque ætatis, quæ etiam mediocres viros spe prædæ transvorsos agit, ad hoc studia Numidarum in Iugurtham accensa; ex quibus, si talem virum dolis interfecisset, ne qua seditio aut bellum oriretur, anxius erat. vm. His difficultatibus circumventus ubi videt neque per vim neque insidiis opprimi posse hominem tam acceptum popularibus, quod erat Iugurtha manu promptus et appetens gloriæ militaris, statuit eum obiectare periculis et eo modo fortunam temptare. Igitur bello Numantino Micipsa, cum populo Romano equitum atque peditum auxilia mitteret, sperans vel ostentando virtutem vel hostium sævitia facile eum occasurum, præfecit Numidis, quos in Hispaniam mittebat. Sed ea res longe aliter, ac ratus erat, evenit. Nam Iugurtha, ut erat inpigro atque acri ingenio, ubi naturam P. Scipionis, qui tum Romanis imperator erat, et morem hostium cognovit, multo labore multaque cura, praeterea modestissume parendo et saepe obviam eundo periculis in tantam claritudinem brevi pervenerat, ut nostris vehementer carus, Numantinis maxumo terrori esset. Ac sane, quod difficillumum in primis est, et prælio strenuus erat et bonus consilio; quorum alterum ex providentia timorem, alterum ex audacia temeritatem afferre plerumque solet. Igitur imperator omnes fere res asperas per Iugurtham agere, in amicis habere, magis magisque eum in dies amplecti; quippe cuius neque consilium neque inceptum ullum frustra erat. Huc accedebat munificentia animi et ingenii sollertia, quibus rebus sibi multos ex Romanis familiari amicitia coniunxerat.

vim. Ea tempestate in exercitu nostro fuere complures novi atque nobiles, quibus divitiæ bono honestoque potiores erant, factiosi, domi potentes, apud socios clari magis quam honesti; qui Iugurthæ non mediocrem animum pollicitando accendebant, si Micipsa rex occidisset, fore, uti solus imperio Numidiæ potiretur; in ipso maxumam virtutem, Romæ omnia venalia esse. Sed postquam, Numantia deleta, P. Scipio dimittere auxilia et ipse revorti domum decrevit, donatum atque laudatum magnifice pro contione Iugurtham in prætorium adduxit ibique secreto monuit, ut potius publice quam privatim amicitiam populi R. coleret, neu quibus largiri insuesceret; periculose a paucis emi, quod multorum esset; si permanere vellet in suis artibus, ultro illi et gloriam et regnum venturum, sin properantius pergeret, suamet ipsum pecunia præcipitem casurum.

A*

ix. Sic locutus cum litteris eum, quas Micipsæ redderet, dimisit; earum sententia hæc erat: «Iugurthæ tui bello Numantino longe maxuma virtus , fuit; quam rem tibi certo scio gaudio esse. Nobis ob merita sua carus est; ut idem senatui et populo Romano sit, summa ope mitemur. Tibi quidem pro nostra amicitia gratulor, en habes virum dignum te atque avo suo Masinissa.» Igitur rex ubi ea, quæ fama acceperat, ex litteris imperatoris ita esse cognovit, cum virtute tum gratia viri permotus flexit animum suum et Iurgurtham beneficiis vincere aggressus est; statimque eum adoptavit et testamento pariter cum filiis heredem instituit. Sed ipse paucos post annos morbo atque ætate confectus, cum sibi finem vitæ adesse intellegeret, coram amicis et cognatis itemque Adherbale et Hiempsale filiis dicitur huiuscemodi verba cum Iugurtha habuisse:

x. «Parvum ego, Iugurtha, te, amisso patre, sine spe, sine opibus, in meum regnum accepi, existumans non minus me tibi quam liberis, si genuissem, ob beneficia carum fore; neque ea res falsum me habuit. Nam ut alia magna et egregia tua omittam, novissume rediens Numantia meque regnumque meum gloria honoravisti tuaque virtute nobis Romanos ex amicis amicissumos fecisti. In Hispania nomen familiæ renovatum est: postremo, quod difficillumum inter mortales est, gloria invidiam vicisti. Nunc quoniam mihi natura finem vitæ facit, per hanc dexteram, per regni fidem moneo obtestorque te, uti hos, qui tibi genere propinqui, beneficio meo fratres sunt, caros habeas, neu malis alienos adiungere quam sanguine coniunctos retinere. Non exercitus neque thesauri præsidia regni sunt, verum amici, quos neque armis cogere, neque auro parare queas; officio et fide pariuntur. Quis autem amicior quam frater fratri? aut quem alienum fidum invenies, si tuis hostis fueris? Equidem ego vobis regnum trado firmum, si boni eritis; sin mali, inbecillum. Nam concordia parvæ res crescunt, discordia maxumæ dilabuntur. Ceterum ante hos te, Iugurtha, qui ætate et sapientia prior es, ne aliter quid eveniat, providere decet. Nam in omni certamine, qui opulentior est, etiam si accipit iniuriam, tamen quia plus potest, facere videtur. Vos autem, Adherbal et Hiempsal, colite, observate talem hunc virum, imitamini virtutem, et enitimini, ne ego meliores liberos sumpsisse videar quam genuisse.» xi. Ad ea Iugurtha, tametsi regem ficta locutum intellegebat et ipse longe aliter animo agitabat, tamen pro tempore benigne respondit. Micipsa paucis post diebus moritur. Postquam illi more regio iusta magnifice fecerant, reguli in unum convenerunt, ut inter se de cunctis negotiis disceptarent. Sed Hiempsal, qui minumus ex illis erat, natura ferox et iam ante ignobilitatem Iugurthæ (quia materno genere impar erat) despiciens , dextra Adherbalem assedit, ne medius ex tribus, quod apud Numidas honori ducitur, Iugurtha foret. Dein tamen, ut ætati concederet, fatigatus a fratre, vix in partem alteram transductus est. Ibi cum multa de administrando imperio dissererent, Iugurtha inter alias res iacit: oportere quinquennii consulta et decreta omnia rescindi; nam per ea tempora confectum annis Micipsam parum animo valuisse. Tum idem Hiempsal placere sibi respondit; nam ipsum illum his tribus proxumis annis adoptatione in regnum pervenisse. Quod verbum in pectus Iugurthæ altius, quam quisquam ratus erat, descendit. Itaque ex eo tempore ira et metu anxius moliri, parare, atque ea modo cum animo habere, quibus Hiempsal per dolum caperetur. Quæ ubi tardius procedunt neque lenitur animus ferox, statuit quovis modo inceptum perficere. xii. Primo conventu, quem ab regulis factum supra memoravi, propter dissensionem placuerat dividi thesauros finesque imperii singulis constitui. Itaque tempus ad utramque rem decernitur, sed maturius ad pecuniam distribuendam. Reguli interea in loca propinqua thesauris alius alio concessere. Sed Hiempsal in oppido Tirmida forte eius domo utebatur, qui proxumus lictor Iugurthæ carus acceptusque ei semper fuerat, quem ille casu ministrum oblatum promissis onerat inpellitque, uti tamquam suam visens domum eat, portarum claves adulterinas paret, (nam veræ ad Hiempsalem referebantur) ceterum, ubi res postularet, se ipsum cum magna manu venturum. Numida mandata brevi conficit atque, uti doctus erat, noctu Iugurthæ milites introducit. Qui postquam in ædes irrupere, divorsi regem quærere, dormientes alios, alios occursantes interficere, scrutari loca abdita, clausa effringere, strepitu et tumultu omnia miscere: cum Hiempsal interim reperitur occultans se tugurio mulieris ancillæ, quo initio pavidus et ignarus loci perfugerat. Numidæ caput eius, ut iussi erant, ad Iugurtham referunt. xiii. Ceterum fama tanti facinoris per omnem Africam brevi divulgatur, Adherbalem omnesque, qui sub imperio Micipsæ fuerant, metus invadit; in duas partes discedunt Numidæ; plures Adherbalem secuntur, sed illum alterum bello meliores. Igitur Iugurtha quam maxumas potest copias armat, urbes partim vi, alias voluntate imperio suo adiungit, omni Numidiæ imperare parat. Adherbal, tametsi Romam legatos miserat, qui senatum docerent de cæde fratris et fortunis suis, tamen fretus multitudine militum parabat armis contendere. Sed ubi res ad certamen venit, victus ex prælio profugit in provinciam ac deinde Romam contendit. Tum Iugurtha patratis consiliis, postquam omnis Numidiæ potiebatur, in otio facinus suum cum animo reputans, timere populum Romanum neque advorsus iram eius usquam nisi in avaritia nobilitatis et pecunia sua spem habere. Itaque paucis diebus cum auro

« PreviousContinue »