Page images
PDF
EPUB

G. SALUSTII CRISPI BELLUM IUGURTHINUM.

1. Falso queritur de natura sua genus humanum, quod inbecilla atque ævi brevis forte potius quam virtute regatur. Nam contra reputando neque maius aliud neque præstabilius invenias, magisque naturæ industriam hominum quam vim aut tempus deesse. Sed dux atque imperator vitæ mortalium animus est, qui ubi ad gloriam virtutis via grassatur, abunde pollens potensque et clarus est, neque fortuna eget, quippe probitatem, industriam aliasque artes bonas neque dare neque eripere cuiquam potest. Sin captus pravis cupidinibus ad inertiam et voluptates corporis pessum datus est, perniciosa lubidine paulisper usus, ubi per socordiam vires, tempus, ingenium diffluxere, naturæ infirmitas accusatur; suam quisque culpam auctores ad negotia transferunt. Quodsi hominibus bonarum rerum tanta cura esset, quanto studio aliena ac nihil profutura multaque etiam periculosa petunt; neque regerentur magis quam regerent casus, et eo magnitudinis procederent, ubi pro mortalibus gloria æterni fierent. ii. Nam uti genus hóminum compositum ex corpore et anima est, ita res cunctæ studiaque omnia nostra corporis alia, alia animi naturam sequuntur. Igitur præclara facies, magnæ divitiæ, ad hoc vis corporis et alia omnia huiuscemodi brevi dilabuntur, at ingenii egregia facinora sicuti anima inmortalia sunt. Postremo corporis et fortunae bonorum ut initium, sic finis est; omniaque orta occidunt et aucta senescunt; animus incorruptus, æternus, rector humani generis, agit atque habet cuncta, neque ipse habetur. Quo magis pravitas eorum admiranda est, qui dediti corporis gaudiis per luxum et ignaviam ætatem agunt: ceterum ingenium, quo neque melius neque amplius aliud in natura mortalium est, incultu atque socordia torpescere sinunt; cum præsertim tam multæ variæque sint artes animi, quibus summa claritudo paratur. III. Verum ex his magistratus et imperia, postremo omnis cura rerum publicarum, minume mihi hac tempestate cupiunda videntur: quoniam neque virtuti honos datur, neque illi, quibus per fraudem ius fuit, tuti aut eo magis honesti sunt. Nam vi quidem regere patriam aut parentes, quamquam et possis et delicta corrigas, tamen inportunum est; cum præsertim omnes rerum mutationes cædem, fugam, aliaque hostilia portendant; frustra autem niti neque aliud se fatigando nisi odium quærere, extremæ dementiæ est; nisi forte quem inhonesta et perniciosa lubido tenet, potentiæ paucorum decus atque libertatem suam gratificari. iv. Ceterum ex aliis negotiis, quae ingenio exercentur, in primis magno usui est memoria rerum gestarum, cuius de virtute quia multi dixere, prætereundum puto; simul ne per insolentiam quis existumet memet studium meum laudando extollere. Atque ego credo fore, qui, quia decrevi procul a re publica ætatem agere, tanto tamque utili labori meo nomen inertiæ imponant, certe quibus maxuma industria videtur salutare plebem et conviviis gratiam quærere. Qui si reputaverint, et quibus ego temporibus magistratum adeptus sim, et quales viri idem adsequi nequiverint, et postea quæ genera hominum in senatum pervenerint, profecto existumabunt, me magis merito quam ignavia iudicium animi mei mutavisse, maiusque commodum ex otio meo quam ex aliorum negotiis rei publicæ venturum. Nam sæpe ego audivi, Quintum Maxumum, Publium Scipionem, præterea civitatis nostræ* præclaros viros solitos ita dicere, cum maiorum imagines intuerentur, vehementissume sibi animum ad virtutem accendi. Scilicet non ceram illam neque figuram tantam vim in sese habere, sed memoria rerum gestarum eam flammam egregiis viris in pectore crescere, neque prius sedari, quam virtus eorum famam atque gloriam adæquaverit. At contra, quis est omnium his moribus, quin divitiis et sumptibus, non probitate neque industria cum maioribus suis contendat? etiam homines novi, qui antea per virtutem soliti erant nobilitatem antevenire, furtim et per latrocinia potius quam bonis artibus ad imperia et honores nituntur; perinde quasi prætura et consulatus atque alia omnia huiuscemodi per se ipsa clara (et) magnifica sint, ac non perinde habeantur, ut eorum, qui ea sustinent, virtus est. Verum ego liberius altiusque processi, dum me civitatis morum piget tædetque; nunc ad inceptum redeo. v. Bellum scripturus sum, quod populus Romanus cum Iugurtha, rege Numidarum, gessit; primum quia magnum et atrox variaque victoria fuit, dein quia tunc primum superbiæ nobilitatis obviam itum est, quæ contentio divina et humana cuncta permiscuit eoque vecordiæ processit, ut studiis civilibus bellum atque vastitas Italiæ finem faceret. Sed priusquam huiuscemodi rei initium expediam, pauca supra repetam, quo ad cognoscendum omnia inlustria magis magisque in aperto sint. Bello Punico secundo, quo dux Carthaginiensium Hannibal post magnitudinem nominis Romani Italiæ opes maxume adtriverat, Masinissa, rex Numidarum, in amicitiam receptus a P. Scipione, cui postea Africano cognomen ex virtute fuit, multa et praeclara rei militaris facinora fecerat: ob quae, victis Carthaginiensibus et capto Suface, cuius in Africa mag

num atque late imperium valuit, populus Romanus, quascumque

« PreviousContinue »