Page images
PDF
EPUB

.

P. 267. Septimus mihi liber Originum est in manibus, omnia antiquitatis monumenta colligo. Cicero de senect. 11, 38. Ad Catonem ex Augusti Wageneri libello, quem sero nactus sum, plura repeto. Is igitur p. 271, 3 contra eum Latinum corrigit; p. 274, 22 eam probat, ad Dionysium Halic. 13, 15 referens; p. 276, 26 pro Capenos scribi iubet lucos Capenos, quod apud Vergilium est; p. 278, 2 pro Laebius ex optimis libris Baebius praefert; ibid. 29 Bernaysio assentitur Manetho scribenti; p. 279, 27 primo ait a Casselano i. e. Fuldensi Servio abesse; p. 280, 32 istuc fidum atque providens. itemque p. 281 peditatum equitatumque. Consul interibi dum ea pugna fit. . tamen vulnus . . defetigatum sanguen ei defluxerat . . Leonides; tum p. 281, 11 facere et 16 publicati et execrati; p. 284, 20 recto; p. 285, 3 quo id quod, 25 Rhodiensibusne oberit, ad vos .. quam vos; p. 286, 29 aluta concinnatos; p. 288, 12 ob meam voluntatem augurem legendum censet, librorum Gellii et Prisciani optimorum ab Hertzio excerpta nactus. De duobus locis Ciceronianis p. 295 ad Longinum relatis aliter nunc statuo, et ad Iunium Congum spectare puto, quem a Lucilio commemoratum Cicero ait apud Plinium nat. hist. praef. 7. P. 297, 3 Lycores sive Lycoreus scribendum proponit Otto Iahn. P. 314 In verbis eligendis conlocandisque [studiosi fuerunt] poetarum maxime Plautus multo maximeque Ennius eumque studiose aemulatus L. Coelius. Fronto p. 95 Rom. P. 329, 29 tradit. P. 339 Vultacilio locum sero infra p. 387, 9 vindicavi. P. 365, 6 Annum vertentem Romae Licinius. P. 411 L. Tarutio qui Graece de astris scripsit auctore se usum Plinius nat. hist. ait in indice libri 18. P. 424, 12 Hic qui est secundum Scaligerum de Romulia tribu locus, plane aliter apud Od. Müllerum legitur: Romam antea Romulam appellatam Terentius quidem Varro censet ab Romulo, deinde detortam vocabuli formam in Romam existimat credibile. P. 426, 5 Varronis de Scenicis originibus locus cum ad a. 505 pertineat, infra p. 430, 29 collocandus erat.

ADNOTATIO CRITICA.

GAI SALUSTII CRISPI CATILINA.

Gai Salustii Crispi. Ita nomen auctoris scripsi, optimorum codd. auctoritatem secutus. In inscriptionibus variat scriptura, sed plurimæ geminatam habent. Contra in plurimis et optimis et Salustii et aliorum scriptorum codd. nomen una I scriptum, cfr. Orelli ad Hor. Carm 11. 2. 5. S. 1. 2. 48. eodemque modo apud Velleium II. 36. apud Priscianum cfr. Krehl p. 115. §. 19. apud Arrusianum Messum, Pompeium, Comm. A. D. p. 129. Lind. et Corpus Gramm. T. 1. p. 202. Accedunt scriptores Græci, Plutarchus, Appianus, Dio Cassius, Stephanus Byzantinus, Suidas, Syncellus, Chronicon Paschale, Eustathius ad Iliad. p. 513. quos cur in auxilium vocare non liceat, non intelligo. Nemo autem mihi Laurentium Lydum de mag. m. 8. aut Iohannem Malalam Chronogr. extr. opponet. Meliorum enim codicum scripturam nummi apud Eckhel T. v. p. 299. vш. p. 292. confirmant. Neque, quod Horatius S. 1. 2, 48. primam syllabam in Salustius produxit, inde sequitur eam geminata esse scribendam. Hoc enim vel sine geminatione fieri potuisse iam dudum docuerunt Broukhusius. ad Prop. iv. 8. 44. Pier. ad Virg. Aen. 1. 34. Drakenborch. ad Sil. Ital. L. 309. cfr. Voss. de Gramm. 1. 22. I. 19. Utramque igitur scripturam usitatam fuisse non est, quod dubites; sed quæritur, utra sil antiquior et reliquæ orthographiæ scriptoris magis conveniat. Iam cum in optimis libris apud Salustium constanter causa, oportunus, operior, paulum, belua, milia, vilicus etc. scriptum sit, cum Quintilianus Inst. Or. 1. 7. 14. ipse testis sit, semivocales non geminare diu fuisse usitatissimum, vix aliquis dubitet præferre scripturam, tot testimoniis confirmatam. Fieri quidem potest, ut geminari cœptum sit, ex quo orthographia orationis pe

destris ad poetarum usum conformata est, apud quos relligio, relliquiæ, rettulit, reppulit, Iuppiter, propter ictum satis sunt frequentia. Serioribus enim temporibus scribendi rationem plane fuisse diversam testis est Martianus Capella §. 241. p. 270. ed. Kopp. „L exilem sonum reddit, quum geminatur, ut sollers, Sallustius:" ita Scaurus p. 2256. paullum scribi iussit, et apud Frontonem p. 19 et 137. edit. Rom. querella et sepellitur legitur; quam quidem scribendi rationem a recentioribus esse usurpatam statuit Papirianus p. 2290 eodemque modo apud Frontonem etiam aliæ liquidæ geminantur, comminus, lammina p. 209. 240. 1. 1. Plane contraria est scribendi ratio in nomine Messalla, in quo et ipso scriptura fluctuat, sed littera geminata propter accentum plus auctoritatis habet.

Catilina. Variant et Codd. et Grammatici in libri inscriptione. Bellum Catilinarium habet et cod. Tegern. et Quintilianus 1. 8. 9. in Catilinario fere laudat Priscianus, in Catilinæ bello sive in Catilina Nonius et Gellius; cfr. N. A. ш. 1. 1. v. 17. 7. ix. 12. 9. xx. 16. 14. Sed in Catilinæ Historia. id. iv. 15. 1. eademque varietas est in libris manu scriptis. Bas. 1. in fine: Explicit bellum Catilinarium, incipit Iugurthinum. Med. 1. Bas. iv. Salustius ipse c. 4: De coniuratione Catilinæ. Med. 3. 6. 11. de bello Catilinario; Med. 5. Catilinarius liber. Inscriptionem Bellum Catilinarium et Iugurthinum fuisse usitatissimam etiam Suidas s. v. Znóßios testatur. Ceterum titulos maximam partem grammaticorum ingeniis deberi satis constat. Igitur bellum Catilinarium, de coniuratione Catilinæ, Catilina veterum scriptorum testimoniis maxime confirmata sunt; simplicissima ratio optima; quare Catilina reliquis præferendum esse duxi.

c. 1. videtur esse. Bas. 1. Leid. L. esse v. Einsi. Paris. x Tur. esse om. Bas. 3. idque recte factum iudico. Facit enim optimorum librorum dissensio, in quibus verbum subst. locum mutat, ut id a librariis adscriptum esse videatur, inprimis cum alias post videtur, esse fere sit omissum cfr. C. c. 48 tanta vis hominis magis leniunda quam exagitanda videbatur. c. 49. res autem oportuna videbatur. 52. hæc cuiuscunque modi videntur; I. 81. uti quisque opulentissimus videatur. Cat. 6. res eorum satis prospera satisque pollens videbatur c. 21. magna merces videbatur.

Fragilis est vulgo. est in Bas. 1. erasum, ut videtur, neque exstat in Bas. 2. et Fabric. Rivii. id quod non librarii negligentia

« PreviousContinue »