Page images
PDF
EPUB

tantum imperium fecere, quam in nobis, qui ea bene parta vix retinemus. Placet igitur eos dimitti et augeri exercitum Catilinæ? minume; sed ita censeo: publicandas eorum pecunias, ipsos in vinculis habendos per municipia, quæ maxume opibus valent; neu quis de his postea ad senatum referat neve cum populo agat: qui aliter fecerit, senatum existumare eum contra rem publicam et salutem omnium facturum.»>

LII. Postquam Cæsar dicendi finem fecit, ceteri verbo alius alii varie adsentiebantur: at M. Porcius Cato, rogatus sententiam, huiuscemodi orationem habuit: «Longe mihi alia mens est, patres conscripti, cum res atque pericula nostra considero et cum sententias nonnullorum ipse mecum reputo. Illi mihi disseruisse videntur de pœna eorum, qui patriæ, parentibus, aris atque focis suis bellum paravere: res autem monet cavere ab illis magis quam, quid in illos statuamus, consultare. Nam cetera maleficia tum persequare, ubi facta sunt; hoc, nisi provideris ne accidat, ubi evenit, frustra iudicia implores, capta urbe nihil fit reliqui victis. Sed, per deos immortales! ego vos appello, qui semper domos, villas, signa, tabulas vestras pluris quam rem publicam fecistis, si ista, cuiuscumque modi sunt, quæ amplexamini, retinere, si voluptatibus vestris otium præbere vultis, expergiscimini aliquando et capessite rem publicam. Non agitur de vectigalibus neque de sociorum iniuriis, libertas et anima nostra in dubio est. Sæpe numero, patres conscripti, multa verba in hoc ordine feci, sæpe de luxuria atque avaritia nostrorum civium questus sum, multosque mortalis ea causa advorsos habeo; qui mihi atque animo meo nullius umquam delicti gratiam fecissem, haud facile alterius lubidini malefacta condonabam. Sed ea tametsi vos parvi pendebatis, tamen res publica firma erat, opulentia neglegentiam tolerabat. Nunc vero non id agitur, bonisne an malis moribus vivamus, neque

quantum aut quam magnificum imperium populi Romani sit, sed hæc, cuiuscumque modi videntur, nostra an nobiscum una hostium futura sint. Hic mihi quisquam mansuetudinem et misericordiam nominat. Iam pridem equidem nos vera vocabula rerum amisimus, quia bona aliena largiri liberalitas, malarum rerum audacia fortitudo vocatur; eo res publica in extremo sita est. Sint sane, quoniam ita se mores habent, liberales ex sociorum fortunis, sint misericordes in furibus ærarii, ne illi sanguinem nostrum largiantur et, dum paucis sceleratis parcunt, bonos omnes perditum eant. Bene et composite G. Cæsar paulo ante in hoc ordine de vita et morte disseruit, credo falsa existumans ea, quæ de inferis memorantur: divorso itinere malos a bonis loca tetra, inculta, fœda atque formidolosa habere. Itaque censuit pecunias eorum publicandas, ipsos per municipia in custodiis habendos; videlicet timens, ne, si Romæ sint, aut a popularibus coniurationis aut a multitudine conducta per vim eripiantur. Quasi vero mali atque scelesti tantummodo in urbe et non per totam Italiam sint, aut non ibi plus possit audacia, ubi ad defendendum opes minores. Quare vanum equidem hoc consilium est, si periculum ex illis metuit; si in tanto omnium metu solus non timet, eo magis refert me mihi atque vobis timere. Quare cum de P. Lentulo ceterisque statuetis, pro certo habetote, vos simul de exercitu Catilinæ et de omnibus coniuratis decernere. Quanto vos attentius ea agetis, tanto illis animus infirmior erit; si paululum modo vos languere viderint, iam omnes feroces aderunt. Nolite existumare, maiores nostros armis rem publicam ex parva magnam fecisse. Si ita res esset, multo pulcherrumam eam nos haberemus; quippe sociorum atque civium, præterea armorum atque equorum maior copia nobis quam illis est. Sed alia fuere, quæ illos magnos fecere, quæ nobis nulla sunt: domi industria, foris iustum

imperium, animus in consulendo liber, neque delicto neque lubidini obnoxius. Pro his nos habemus luxuriam atque avaritiam, publice egestatem, privatim opulentiam; laudamus divitias, sequimur inertiam; inter bonos et malos discrimen nullum est; omnia virtutis præmia ambitio possidet. Neque mirum est, ubi vos separatim sibi quisque consilium capitis, ubi domi voluptatibus, hic pecuniæ aut gratiæ servitis; eo fit, ut impetus fiat in vacuam rem publicam. Sed ego hæc omitto. Coniuravere nobilissumi cives patriam incendere; Gallorum gentem infestissumam nomini Romano ad bellum accersunt; dux hostium cum exercitu supra caput est: vos cunctamini etiam nunc et dubitatis, quid intra monia hostibus deprehensis faciatis? Miseremini censeo; deliquere homines adulescentuli per ambitionem; atque etiam armatos dimittatis. Ne ista vobis mansuetudo et misericordia, si illi arma ceperint, in miseriam convortatur. Scilicet res ipsa aspera est, sed vos non timetis eam. Immo vero maxume, sed inertia et mollitia animi alius alium expectantes cunctamini; videlicet diis immortalibus confisi, qui hanc rem publicam sæpe in maxumis periculis servavere. Non votis neque suppliciis muliebribus auxilia deorum parantur; vigilando, agendo, bene consulendo prospera omnia cedunt; ubi socordiæ te atque ignaviæ tradideris, nequicquam deos implores, irati infestique sunt. Apud maiores nostros Aulus Manlius Torquatus bello Gallico filium suum, quod is contra imperium in hostem pugnaverat, necari iussit, atque ille egregius adulescens inmoderatæ fortitudinis morte pœnas dedit. Vos de crudelissumis parricidis quid statuatis cunctamini? Videlicet cetera vita eorum huic sceleri obstat. Verum parcite dignitati Lentuli, si ipse pudicitiæ, si famæ suæ, si diis atque hominibus umquam ullis pepercit; ignoscite Cethegi adulescentiæ, nisi iterum patriæ bellum fecit. Nam quid ego de Gabinio, Statilio, Cæpario loquar? quibus si quicquam umquam pensi

fuisset, non ea consilia de re publica habuissent. Postremo, patres conscripti, si mehercle peccato locus esset, facile paterer, vos ipsa re corrigi, quoniam verba contemnitis; sed undique circumventi sumus. Catilina cum exercitu faucibus urget; alii intra mœnia atque in sinu urbis sunt hostes: neque parari neque consuli quicquam potest occulte; quo magis properandum est. Quare ita ego censeo: cum nefario consilio sceleratorum civium res publica in maxuma pericula venerit, hique indicio Titi Volturcii et legatorum Allobrogum convicti confessique sint, cædem, incendia, aliaque se fœda atque crudelia facinora in cives patriamque paravisse, de confessis, sicuti de manifestis rerum capitalium more maiorum supplicium sumendum.>>

LIII. Postquam Cato adsedit, consulares omnes itemque senatus magna pars sententiam eius laudant, virtutem animi ad cælum ferunt, alii alios increpantes timidos vocant; Cato clarus atque magnus habetur; senatus decretum fit, sicut ille censuerat. Sed multa mihi legenti, multa audienti, quæ populus Romanus domi militiæque, mari atque terra præclara facinora fecit, forte lubuit adtendere, quæ res maxume tanta negotia sustinuisset. Sciebam sæpe numero parva manu cum magnis legionibus hostium contendisse; cognoveram parvis copiis bella gesta cum opulentis regibus; ad hoc sæpe fortunæ violentiam toleravisse: facundia Græcos, gloria belli Gallos ante Romanos fuisse. Ac mihi multa agitanti constabat, paucorum civium egregiam virtutem cuncta patravisse eoque factum, uti divitias paupertas, multitudinem paucitas superaret. Sed postquam luxu atque desidia civitas corrupta est, rursus res publica magnitudine sua imperatorum atque magistratuum vitia sustentabat; ac, sicuti effeta parentum, multis tempestatibus haud sane quisquam Romæ virtute magnus fuit. Sed memoria mea ingenti virtute, divorsis moribus fuere viri duo,

M. Cato et G. Cæsar; quos quoniam res obtulerat, silentio præterire non fuit consilium, quin utriusque naturam et mores, quantum ingenio possem, aperirem.

LIV. Igitur his genus, ætas, eloquentia prope æqualia fuere; magnitudo animi par, item gloria, sed alia alii. Cæsar beneficiis ac munificentia magnus habebatur, integritate vitæ Cato. Ille mansuetudine et misericordia clarus factus, huic severitas dignitatem addiderat. Cæsar dando, sublevando, ignoscendo, Cato nihil largiundo gloriam adeptus est. In altero miseris perfugium erat, in altero malis pernicies; illius facilitas, huius constantia laudabatur. Postremo Cæsar in animum induxerat laborare, vigilare, negotiis amicorum intentus sua neglegere, nihil denegare, quod dono dignum esset; sibi magnum imperium, exercitum, bellum novum exoptabat, ubi virtus enitescere posset. At Catoni studium modestiæ, decoris, sed maxume severitatis erat. Non divitiis cum divite, neque factione cum factioso, sed cum strenuo virtute, cum modesto pudore, cum innocente abstinentia certabat; esse quam videri bonus malebat; ita, quo minus petebat gloriam, eo magis illam assequebatur.

LV. Postquam, ut dixi, senatus in Catonis sententiam discessit, consul optumum factu ratus noctem, quæ instabat, antecapere, ne quid eo spatio novaretur, triumviros quæ supplicium postulabat parare iubet; ipse præsidiis dispositis Lentulum in carcerem deducit; idem fit ceteris per prætores. Est in carcere locus, quod Tullianum appellatur, ubi paululum ascenderis, ad lævam, circiter duodecim pedes humi depressus. Eum muniunt undique parietes atque insuper camera lapideis fornicibus iuncta, sed inculta, tenebris, odore fœda atque terribilis eius facies est. In eum locum postquam demissus est Lentulus, vindices rerum capitalium, quibus præceptum erat, laqueo gulam fregere. Ita ille patricius, ex gente

« PreviousContinue »