Page images
PDF
EPUB

quo supra monui, ut Arruntem Tarquinii filium fuisse proderet, sed hoc alterum addidit, ut sepultum traderet a matre Tanaquile, quae illo quidem tempore superfuisse nullo pacto potuit. Dionysius Halic. 4, 30. 18. Omnes hoc historici, Fabii, Gellii, sed proxime Caelius [produnt:] Cum bello Latino ludi votivi maximi primum fierent, civitas ad arma repente est excitata. Itaque ludis intermissis instaurativi constituti sunt. Qui antequam fierent cumque iam populus consedisset, servus per circum cum virgis caederetur furcam ferens ductus est. Exin cuidam rustico Romano dormienti visus est venire qui diceret, praesulem sibi non placuisse ludis, idque ab eodem iussum esse eum senatui nuntiare; illum non ausum. Iterum esse idem iussum et monitum ne vim suam experiri vellet; ne tum quidem esse ausum. Exin filium eius esse mortuum, eandem in somnis admonitionem fuisse tertiam. Tum illum etiam debilem factum rem ad amicos detulisse, quorum de sententia lecticula in curiam esse delatum, cumque senatui somnium enarravisset, pedibus suis salvum revertisse. Itaque somnio comprobato a senatu, ludos illos iterum instauratos memoriae proditum est. Cicero de divin. 1, 26, 55. 19. Eadem re narrata Dionysius Hal. ludi Circenses quo ordine fieri soliti sint exponere instituit copiose, eo consilio ut demonstret tantam Romanorum institutorum cum Graecis similitudinem atque convenientiam non temere aut casu ortam, sed ab antiquissimis temporibus permansisse, propterea quod veteres Romani Graecanicae originis fuerint. Ego vero, inquit, ne quis absurde suspicetur hosce mores ac ritus admodum nuper post devictam Graeciam Romanos didicisse, argumenta sumam ex illo tempore, quo nec Graeciam tenebant nec alias transmarinas provincias, Q. Fabium auctorem secutus neque cuiusquam praeterea testimonio usus; est enim is antiquissimus eorum qui res Romanas scripserunt neque solum ex iis quae audivit, sed

etiam iis quae praesens ipse vidit, facit scriptis a se fidem. Dionysius Halic. 4, 70-73. 20. Apud Fabium longe antiquissimum auctorem usque ad senectutem vixisse [Coriolanum] invenio. Refert certe hanc saepe eum exacta aetate usurpasse vocem, multo miserius seni exilium esse. Livius 2, 40, 11. 21. Forte in libraria . . . expositi erant Fabii annales, bonae atque sincerae vetustatis libri, quos venditor sine mendis esse contendebat. Grammaticus autem quispiam de nobilioribus . . . ostendebat ita scriptum in libro quarto: 'quapropter tum primum ex plebe alter consul factus est, duoetvicesimo anno post quam Romam Galli ceperunt.' Non, inquit, duoetvicesimo, sed duodevicesimo scribi oportuit; quid enim est duoetvicesimo? Gellius 5, 4. 22. Auctores habeo bis cum hoste signa collata [a Q. Fabio Rulliano magistro equitum, Papirio] dictatore absente, bis rem egregie gestam; apud antiquissimos scriptores una haec pugna invenitur; in quibusdam annalibus tota res praetermissa est. Magister equitum, ut ex tanta caede multis potitus spoliis, congesta in ingentem acervum hostilia arma subdito igne concremavit, seu votum id deorum cuipiam fuit, seu credere libet Fabio auctori eo factum, ne suae gloriae fructum dictator caperet nomenque ibi scriberet aut spolia in triumpho ferret. Livius 8, 30, 7-9. 23. Et huius anni parum constans memoria est. Postumium [consulem] auctor est Claudius, in Samnio captis aliquot urbibus, in Apulia fusum fugatumque, saucium ipsum cum paucis Luceriam compulsum; ab Atilio [altero consule] in Etruria res gestas eumque triumphasse. Fabius ambo consules in Samnio et ad Luceriam res gessisse scribit, traductumque in Etruriam exercitum (sed ab utro consule non adiecit) et ad Luceriam utrimque multos occisos, inque ea pugna Iovis Statoris aedem votam, ut Romulus ante voverat, sed fanum tantum, id est locus templo effatus sacratus

fuerat. Livius 10, 37, 13. 14.

24. Ait Fabius historiarum scriptor Romanos tum demum divitias sensisse, cum hanc gentem [Sabinorum] perdomuissent. Strabo 5, 3, 1. p. 228. 25. Me vero ut de hoc bello [Punico primo] diligentius exponerem, haec quoque causa movit, quod qui plurimam rerum scientiam ad illud scribendum attulisse videntur, Philinus et Fabius, verum non ea fide qua oportebat prodiderunt. Ac de industria quidem mentitos, cum vitam eorum ac studia specto, non existimo; sed accidit illis simile fere quale amantibus solet. Nam propter partium studium et effusum in Carthaginienses favorem Philino quidem bi omnia prudenter, recte, fortiter videntur fecisse, Romani secus; Fabius vero contrarium sequitur . . . Ac Philinum quidem in universo opere talem invenias, sed pariter talem quoque Fabium, ut suis locis ostendetur. Polybius I, 14, 1-3. 15, 12. 26. [Hamilcar et Romani in Eryce monte acriter pugnantes] postquam omnibus artibus usi et omne inopiae genus perpessi nihil aut pugnarum aut insidiarum intemptatum reliquerunt, tandem, non ut Fabius ait viribus exhausti et victi malis, sed ut constantes et imperterriti quidam viri bellum composuerunt. Polybius 1, 58, 4. 5. 27. [Metu Gallici belli] permoti consules totius Italiae ad praesidium imperii contraxere vires. Quo facto in utriusque consulis exercitu octingenta milia armatorum fuisse referuntur, sicut Fabius historicus, qui eidem bello interfuit, scripsit; ex quibus Romanorum et Campanorum fuerunt peditum trecenta quadraginta octo milia ducenti, equitum vero viginti sex milia sexcenti, cetera multitudo sociorum fuit. Orosius 4, 13. Traditumque est a Fabio historico, qui ei bello interfuit, DCCC milia hominum parata ad id bellum fuisse. Eutropius 3, 5. 28. Tradit et Fabius Pictor in annalibus suis, cum obsideretur praesidium Romanum a Ligustinis, hirundinem a pullis ad se allatam, ut lino ad pedem

[ocr errors]

eius alligato nodis significaret, quoto die adveniente auxilio eruptio fieri deberet. Plinius nat. hist. 10, 24, 71. 29. Fabius historiarum scriptor Romanus bello Hannibalico praeter iniuriam Saguntinis illatam causam etiam praebuisse ait Hasdrubalis avaritiam et dominandi cupiditatem. Illum enim magnam, dum in Hispania versatur, potentiam adeptum postea in Africam redisse et id egisse, ut sublatis patriae legibus Carthaginiensium rem publicam in regii imperii formam redigeret; sed principes civitatis, perspecto illius consilio, magno consensu obstitisse. Quod cum sensisset Hasdrubal, Africa iterum decessisse et in Hispania posthac ita se gessisse, ut senatus Carthaginiensium rationem haberet nullam. Hannibalem vero, qui eius consiliorum a pueritia conscius et adiutor fuisset, imperio in Hispania suscepto, in gerendis rebus idem atque Hasdrubalem tenuisse propositum. Itaque hoc etiam bellum ultro intulisse Romanis, ipsis Carthaginiensibus invitis; neminem enim Carthagine, qui quidem aliquo loco habitus esset, probavisse ea quae in Saguntinos Hannibal fecit. His expositis deinde narrat, Sagunto capta legatos Romanos aut Hannibalem sibi a Poenis dedendum aut bellum suscipiendum censuisse. Hisce refutatis Polybius ita pergit: Sunt enim qui . . . cum cogitant illis temporibus scriptorem aequalem fuisse, praeterea senatorii ordinis, quidquid ab eo dictum est continuo pro vero accipiant; ego vero, ut scriptoris fidem haudquaquam parvi facio, ita non absolutam habendam censeo, sed ex ipsis quae narrantur rebus aestimandam. Polybius 3, 8. 9. 30. Haec est nobilis ad Trasimenum pugna atque inter paucas memorata populi Romani clades. Quindecim milia Romanorum in acie caesa sunt, decem milia sparsa fuga per omnem Etruriam diversis itineribus urbem petiere; mille quingenti hostium in acie, multi postea utrimque ex vulneribus periere. Multiplex caedes utrimque facta traditur ab aliis.

Ego praeterquam quod nihil haustum ex vano velim, ... Fabium aequalem temporibus huiusce belli potissimum auctorem habui. Livius 22, 7, 1—4. 31. Fabius Pictor historicus Romanus negat ulli magistratui Romanorum licere quicquam de publicis bonis in suos usus convertere. Suidas s. v. Φάβιος. 32. Senatus Q. Fabium, eum qui de hisce rebus memoriae prodidit, Delphos misit sciscitatum, quaenam futura finis tantis cladibus foret. Appianus b. Hannib. 27. 33. Vivo Catone minores natu multi uno tempore oratores floruerunt . . . Ser. Fabius Pictor, et iuris et litterarum et antiquitatis bene peritus. Cicero in Bruto 21, 81.

II. L. CINCIUS ALIMENTUS.

1. Graeco sermone scripserunt Romanorum vetustissimi Q. Fabius et L. Cincius etc. Dionysius Halic. 1, 6. supra p. 251. 2. Repertores litterarum Cadmus ex Phoenice in Graeciam et Euander ad nos transtulerunt ABCDEIKLMNOPQRST litteras numero sedecim. Postea quasdam a Palamede et alias a Simonide adiectas implesse numerum XXIV ... ex nostris Cincius, Fabius, Gellius tradiderunt. Ex quibus Cincius: paucis, inquit, commutatis, ut ad linguam nostram pervenirent; eas namque Cadmus ex Phoenice in Graeciam, unde ad nos Euander transtulerat. Marius Victorinus art. gramm. 1, 4, 95. 96. p. 2468 P. 3. Quidam Faunos putant dictos ab eo quod frugibus faveant. Cincius et Cassius aiunt ab Euandro Faunum deum appellatum, ideoque aedes sacras faunas primo appellatas, postea fana dicta, et ex eo qui futura praecinerent fanaticos dici. Servius ad Verg. Georg. 1, 10. 4. Post

« PreviousContinue »