Page images
PDF
EPUB

I. FABIUS PICTOR.

[ocr errors]

1. Erat historia nihil aliud nisi annalium confectio . hanc similitudinem scribendi multi secuti sunt, qui sine ullis ornamentis monumenta solum temporum, hominum, locorum, gestarum rerum reliquerunt . . . talis noster Cato et Pictor et Piso, qui neque tenent quibus rebus ornetur oratio. . . et, dum intelligatur quid dicant, unam dicendi laudem putant esse brevitatem. Cicero de oratore 2, 12, 52 sq. Nam post annales pontificum maximorum, quibus nihil potest esse iucundius, si aut ad Fabium aut ad . . . Catonem aut ad Pisonem aut ad Fannium aut ad Venonium venias, quamquam ex his alius alio plus habet virium, tamen quid tam exile quam isti omnes? Cicero de legibus 1, 2, 6. Historiam [scripsit] Pictor incondite. Fronto ad Verum p. 170 Rom. Nec absimiles historias ediderunt quotquot Romani homines urbis suae res antiquas Graeco sermone scripserunt. Quorum vetustissimi sunt Q. Fabius et L. Cincius, ambo aequales bellis Punicis; horum uterque ea quibus ipse interfuit, ut probe sibi cognita, diligenter mandavit litteris; quae vero olim post urbem conditam deinceps consecuta sunt, contentus fuit summatim percurrere. Dionysius Halic. 1, 6. 2. Repertores litterarum Cadmus ex Phoenice in Graeciam et Euander ad nos transtulerunt . . . litteras numero sedecim . . . ex nostris Cincius, Fabius, Gellius tradiderunt. Marius Victorinus artis gramm. I p. 2468 P. 3. Fabius Pictor dicit, quod Amata inedia se interemit. Ser

vius ad Verg. Aen. 12, 603. 4. [Fabulis] adiungatur etiam Aeneae somnium, quod in Numerii Fabii Pictoris Graecis annalibus eius modi est, ut omnia quae ab Aenea gesta sunt quaeque illi acciderunt ea fuerint, quae ei secundum quietem visa sunt. Cicero de divin. 1, 21, 43. 5. De nomine Albae Longae Fabius, qui res a Romanis gestas conscripsit, aliam fabulam prodidit. Ait enim Aeneae datum fuisse oraculum, fore ut animal quadrupes condendae urbis dux ei fieret. Iam cum sacra facturus esset, suem foetam colore albo manibus elapsam in collem quendam confugisse ibique triginta porcellos enixam esse. Aeneam portentum id admiratum oraculique responsum reputantem urbem illo loco condere coepisse; cum vero per quietem somnium vidisset, quo clarissime vetabatur et post triginta annos, quot numero porcelli fuerant, urbem extruere iubebatur, ab incepto destitisse. Post Aeneae mortem Ascanium filium eius regno accepto, cum triginta anni praeterissent, collem aedificiis munivisse eamque urbem Albam appellavisse de colore suis (nam Latini sua lingua τὴν λευκήν Tv Levxv albam vocant); alterum vero nomen imposuisse Longam, id est uazoáv, propterea quod parum in latitudinem patens in longum magnopere porrecta esset. Diodorus lib. VII apud Eusebium chronic. I; priorem fragmenti partem Syncellus graece servavit, posteriorem ex armenia versione interpretati sunt Maius p. 210 et Aucher p. 387. 6. Fabius Pictor lib. 1. et Vennonius solito institutoque egressam [Iliam, Vestalem] virginem in usum sacrorum aquam petitum ex eo fonte, qui erat in luco Martis; subito imbribus tonitrubusque quae cum illa erant disiectis, a Marte compressam conturbatamque; mox recreatam consolatione dei nomen suum indicantis affirmantisque, ex ea natos dignos patre evasuros. Aurelius Victor de orig. g. R. 20, 1. Lupus' masculinum, quamquam Varro in eo libro, quo initia urbis Romae enarrat,

lupum feminam dicit, Ennium Pictoremque Fabium secutus. Quintilianus inst. orat. 1, 6, 12. Fabius speluncam Martis dixit, [in quam lupa se recepit.] Servius ad Verg. Aen. 8, 630. Fabius Pictor Rerum gestarum lib. 1: et simul videbant picum Martium. Nonius p. 518, 28. Ceterum de Romulo et Remo in Tiberim proiectis et a lupa nutritis educatisque a Faustulo, tum de Amulio obtruncato et Numitore in regnum restituto prolixae extant narrationes e Fabio Pictore excerptae tam apud Dionysium Halicarnasseum 1, 79-89 (ex quo sua ad verbum descripsit Nicolaus Damascenus ap. Müllerum in fragm. hist. graec. t. 3 p. 409 sqq.) quam apud Plutarchum in Romuli vita cap. 3-8. Quorum ille Q. Fabium Pictorem secutos ait L. Cincium, Porcium Catonem, Calpurnium Pisonem reliquorumque scriptorum plerosque; contra ea Plutarchus Fabium Pictorem pendere in plurimis dicit a Diocle Peparethio; uterque Fabianam narrandi seriem interpolavit argumentationibus. 7. Q. Fabius [Romam conditam ait] olympiadis octavae anno primo. Dionysius Hal. 1, 74. Eusebius chron. I p. 208 Mai. p. 383 Aucher. Syncellus p. 193. Cincio Romam duodecima olympiade placet conditam, Pictori octava. Solinus polyh. 2. 8. Quarto autem mense post quam urbs condita est, ut Fabius narrat, raptus mulierum [Sabinarum] perpetratus est. Plutarchus Romulo 14. 9. De Tarpeia, praefecti arcis Capitolinae filia, cum Tatio Sabinorum rege proditionem moliente ac postremo scutis obruta Fabium et Cincium auctores citat Dionysius Halic. 2, 38-40. 10. Fabius Pictor in annalibus suis scripsit matronam, quod loculos, in quibus erant claves vinariae cellae, resignavisset, a suis inedia mori coactam. Plinius nat. hist. 14, 13, 89. 11. Divisit [Servius Tullius] etiam agrum universum, ut Fabius quidem ait, in partes XXVI, quas et ipsas tribus appellat, additisque quatuor urbanis omnes XXX tribus sub Tullio confectas tradit. Dionysius Halic. 4, 15.

12. [Ser

vius Tullius] exercitum omnem . . . lustravit . . . Milia octoginta eo lustro civium censa dicuntur. Adicit scriptorum antiquissimus Fabius Pictor, eorum qui arma ferre possent, eum numerum fuisse. Livius 1, 44, 2. 13. Longa argumentatione usus Dionysius Halic. 4, 6 sq. exponit, cur fides non habenda sit Fabio ceterisque historicis, qui L. Tarquinium Superbum et Arruntem Tarquinium Prisci Tarquinii regis filios tradiderint, at vero solius L. Pisonis Frugi auctoritas sequenda, qui nepotes eos fecerit. 14. In Capitolio quis est hominum qui ignoret Oli esse sepulcrum Vulcentani? . . . Quod si planum fieri testimoniis postulatis auctorum, Samonicus, Granius, Valerianus vobis et Fabius indicabunt, cuius Aulus fuerit filius, gentis et nationis cuius, ut a germani servulis vita fuerit spoliatus et lumine, quid de suis commeruerit civibus, ut ei sit abnegata telluris patriae sepultura; condiscetis etiam, quamvis nolle istud publicare se fingant, quid sit capite resecto factum vel in parte qua rei (areae?) curiosa fuerit obscuritate conclusum: ut immobilis videlicet atque fixa obsignati ominis perpetuitas staret. Arnobius adv. gentes 6, 7. 15. [In aedificando templo Iovis Capitolini] augebatur ad impensas regis animus; itaque Pometianae manubiae, quae perducendo ad culmen operi destinatae erant, vix in fundamenta suppeditavere. Eo magis Fabio, praeterquam quod antiquior est, crediderim quadraginta ea sola talenta fuisse, quam Pisoni qui quadraginta milia pondo argenti seposita in eam rem scribit. Livius 1, 55, 7.8. 16. [L. Tarquinium Collatinum] Fabius filium ait fuisse Egerii, quem supra dixi fuisse Tarquinii Prisci e fratre nepotem . . . isque habebat eandem quam Tarquinii filii aetatem, ut Fabius et plerique scriptores tradiderunt. Dionysius Halic. 4, 64. 17. Hic rursum mihi Fabii facienda est mentio et eius in temporum computatione redarguenda indiligentia. Progressus enim ad Arruntis interitum, non in illo tantum lapsus est, de

« PreviousContinue »