Page images
PDF
EPUB

fortuna novis rebus idoneos credebat, aut per se aut per alios sollicitabat, neque solum cives, solum cives, sed cuiusque sed cuiusque modi genus

hominum, quod modo bello usui foret.

XL. Igitur P. Umbreno cuidam negotium dat, uti legatos Allobrogum requirat eosque, si possit, impellat ad societatem belli, existumans publice privatimque ære alieno oppressos, præterea quod natura gens Gallica bellicosa esset, facile eos ad tale consilium adduci posse. Umbrenus, quod in Gallia negotiatus erat, plerisque principibus civitatium notus erat atque eos noverat; itaque sine mora, ubi primum legatos in foro conspexit, percunctatus pauca de statu civitatis et quasi dolens eius casum requirere cœpit, quem exitum tantis malis sperarcnt? Postquam illos videt queri de avaritia magistratuum, accusare senatum, quod in eo auxilii nihil esset; miseriis suis remedium mortem expectare: «At ego, inquit, vobis, si modo viri esse vultis, rationem ostendam, qua tanta ista mala effugiatis.» Hæc ubi dixit, Allobroges in maxumam spem adducti Umbrenum orare, ut sui misereretur; nihil tam asperum neque tam difficile esse, quod non cupidissume facturi essent, dum ea res civitatem ære alieno liberaret. Ille eos in domum D. Bruti perducit, quod foro propinqua erat neque aliena consilii propter Semproniam; nam tum Brutus ab Roma aberat. Præterea Gabinium accersit, quo maior auctoritas sermoni inesset. Eo præsente coniurationem aperit, nominat socios, præterea multos cuiusque generis innoxios, quo legatis animus amplior esset; deinde eos pollicitos operam suam domum dimittit.

XLI. Sed Allobroges diu in incerto habuere, quidnam consilii caperent: in altera parte erat æs alienum, studium belli, magna merces in spe victoria, at in altera tuta consilia, pro incerta spe certa præmia. ventibus, tandem vicit fortuna rei publicæ.

maiores opes,

Hæc illis volItaque Q. Fabio

Sangæ, cuius patrocinio civitas plurimum utebatur, rem omnem, uti cognoverant, aperiunt. Cicero, per Sangam consilio cognito, legatis præcepit, ut studium coniurationis vehementer simulent, ceteros adeant, bene polliceantur, dentque operam, uti eos quam maxume manifestos habeant.

XLII. Isdem fere temporibus in Gallia citeriore atque ulteriore, item in agro Piceno, Bruttio, Apulia motus erat. Namque illi, quos ante Catilina dimiserat, inconsulte ac veluti per dementiam cuncta simul agebant; nocturnis consiliis, armorum atque telorum portationibus, festinando, agitando omnia plus timoris quam periculi effecerant. Ex eo numero complures Q. Metellus Celer prætor ex senatus consulto causa cognita in vincula coniecerat; item in citeriore Gallia G. Murena, qui ei provinciæ legatus præerat.

XLIII. At Romæ Lentulus cum ceteris, qui principes coniurationis erant, paratis, ut videbatur, magnis copiis, constituerat, uti, cum Catilina in agrum Fæsulanum cum exercitu venisset, L. Bestia tribunus plebis contione habita quereretur de actionibus Ciceronis, bellique gravissumi invidiam optumo consuli inponeret; eo signo, proxuma nocte cetera multitudo coniurationis suum quisque negotium exequeretur. Sed ea divisa hoc modo dicebantur: Statilius, Gabinius uti cum magna manu duodecim simul oportuna loca urbis incenderent, quo tumultu facilior aditus ad consulem ceterosque, quibus insidiæ parabantur, fieret; Cethegus Ciceronis ianuam obsideret eumque vi aggrederetur, alius autem alium; sed filii familiarum, quorum ex nobilitate maxuma pars erat, parentes interficerent; simul cæde et incendio perculsis omnibus ad Catilinam erumperent. Inter hæc parata atque decreta Cethegus semper querebatur de ignavia sociorum: illos dubitando et dies prolatando magnas oportunitates corrumpere; facto non consulto in tali periculo opus esse, seque, si

pauci adiuvarent, languentibus aliis, impetum in curiam facturum. Natura ferox, vehemens manu promptus erat, maxumum bonum in celeritate putabat.

4

XLIV. Sed Allobroges ex præcepto Ciceronis per Gabinium ceteros conveniunt; ab Lentulo, Cethego, Statilio, item Cassio postulant iusiurandum, quod signatum ad civis perferant; aliter haud facile eos ad tantum negotium impelli posse. Ceteri nihil suspicantes dant; Cassius semet eo brevi venturum pollicetur ac paulo ante legatos ex urbe proficiscitur. Lentulus cum his Titum Volturcium quendam Crotoniensem mittit, ut Allobroges prius, quam domum pergerent, cum Catilina data atque accepta fide societatem confirmarent. Ipse Volturcio litteras ad Catilinam dat, quarum exemplum infra scriptum est: «Qui sim, ex eo, quem ad te misi, cognosces. Fac cogites, in quanta calamitate sis, et memineris te virum esse; consideres, quid tuæ rationes postulent; auxilium petas ab omnibus, etiam ab infimis.» Ad hoc mandata verbis dat: «Cum ab senatu hostis iudicatus sit, quo consilio servitia repudiet? in urbe parata esse, quæ iusserit; ne cunctetur ipse propius accedere.>>

XLV. His rebus ita actis, constituta nocte qua proficiscerentur, Cicero per legatos cuncta edoctus L. Valerio Flacco et G. Pomptinio prætoribus imperat, ut in ponte Mulvio per insidias Allobrogum comitatus deprehendant; rem omnem aperit, cuius gratia mittebantur; cetera, uti facto opus sit, ita agant, permittit. Illi, homines militares, sine tumultu præsidiis collocatis, sicuti præceptum erat, occulte pontem obsidunt. Postquam ad id loci legati cum Volturcio venerunt, et simul utrimque clamor exortus est, Galli cito cognito consilio sine mora prætoribus se tradunt. Volturcius primo cohortatus ceteros gladio se a multitudine defendit; deinde ubi a legatis desertus est, multa prius de salute sua Pomptinium obtestatus, quod ei

notus erat, postremo timidus ac vitæ diffidens velut hostibus sese prætoribus dedit.

XLVI. Quibus rebus confectis, omnia propere per nuntios consuli declarantur. At illum ingens cura atque lætitia simul occupavere; nam lætabatur intelligens coniuratione patefacta civitatem periculis ereptam esse; porro autem anxius erat dubitans, in maxumo scelere tantis civibus deprehensis quid facto opus esset; pœnam illorum sibi oneri, impunitatem perdundæ rei publicæ fore credebat. Igitur confirmato animo vocari ad sese iubet Lentulum, Cethegum, Statilium, Gabinium, itemque Cæparium Terracinensem, qui in Apuliam ad concitanda servitia proficisci parabat. Ceteri sine mora veniunt, Cæparius paulo ante domo egressus cognito indicio ex urbe profugerat. Consul Lentulum, quod prætor erat, ipse manu tenens in senatum perducit, reliquos cum custodibus in ædem Concordiæ venire iubet. Eo senatum advocat magnaque frequentia eius ordinis Volturcium cum legatis introducit; Flaccum prætorem scrinium cum litteris, quas a legatis acceperat, eodem afferre iubet.

XLVII. Volturcius interrogatus de itinere, de litteris, postremo quid aut qua de causa consilii habuisset, primo fingere alia, dissimulare de coniuratione; post, ubi fide publica dicere iussus est, omnia, uti gesta erant, aperit docetque se paucis ante diebus a Gabinio et Cæpario socium adscitum, nihil amplius scire quam legatos; tantummodo audire solitum ex Gabinio, P. Autronium, Servium Sullam, L. Vargunteium, multos præterea in ea coniuratione esse. Eadem Galli fatentur ac Lentulum dissimulantem coarguunt præter litteras sermonibus, , quos ille habere solitus erat: ex libris Sibyllinis regnum Romæ tribus Corneliis portendi; Cinnam atque Sullam antea, se tertium esse, cui fatum foret urbis potiri; præterea ab incenso Capitolio illum esse vicesimum annum, quem

sæpe ex prodigiis aruspices respondissent bello civili cruentum fore. Igitur perlectis litteris, cum prius omnes signa sua cognovissent, senatus decernit, uti abdicato magistratu Lentulus itemque ceteri in liberis custodiis habeantur. Itaque Lentulus P. Lentulo Spintheri, qui tum ædilis erat, Cethegus Quinto Cornificio, Statilius G. Cæsari, Gabinius M. Crasso, Cæparius (nam is paulo ante ex fuga retractus erat) Gn. Terentio senatori traduntur.

XLVIII. Interea pleps coniuratione patefacta, quæ primo cupida rerum novarum nimis bello favebat, mutata mente Catilinæ consilia execrari, Ciceronem ad cælum tollere; veluti ex servitute erepta gaudium atque lætitiam agitabat. Namque alia belli facinora prædæ magis quam detrimento fore; incendium vero crudele, inmoderatum ac sibi maxume calamitosum putabat, quippe cui omnes copiæ in usu cotidiano et cultu corporis erant. Post eum diem quidam L. Tarquinius ad senatum adductus erat, quem ad Catilinam proficiscentem ex itinere retractum aiebant. Is cum se diceret indicaturum de coniuratione, si fides publica data esset, iussus a consule quæ sciret edicere, eadem fere, quæ Volturcius, de paratis incendiis, de cæde bonorum, de itinere hostium senatum docet; præterea se missum a M. Crasso, qui Catilinæ nuntiaret, ne eum Lentulus et Cethegus aliique ex coniuratione deprehensi terrerent, eoque magis properaret ad urbem accedere, quo et ceterorum animos reficeret, et illi facilius e periculo eriperentur. Sed ubi Tarquinius Crassum nominavit, hominem nobilem, maxumis divitiis, summa potentia; alii rem incredibilem rati, pars tametsi verum existumabant, tamen quia in tali tempore tanta vis hominis magis leniunda quam exagitanda videbatur, plerique Crasso ex negotiis privatis obnoxii conclamant, indicem falsum esse, deque ea re postulant uti referatur. Itaque consulente Cicerone frequens

« PreviousContinue »