Page images
PDF
EPUB

σημα τῶν ἀρχόντων ἀπὸ Θούσκων λαβὼν ὁ βασιλεὺς Νουμᾶς τῇ πολιτείᾳ εἰσήγαγεν, ὥσπερ καὶ τῶν ὅπλων τὸ δύσμαχον ἀπὸ Γα λατῶν. Καὶ μάρτυρες μὲν τούτων ὅ τε Καπίτων καὶ Φωντήϊος, ἐξ ὧν καὶ διδασκαλικώτατος Οὐάρβων, Ρωμαιοι πάντες, μεθ ̓ οὓς Σαλούσ τιος οὗτος ὁ ἱστορικὺς ἐπὶ τῆς πρώτης ἱστορίας σαφῶς ἀναδιδάσκει. 136. ̓Αλλὰ τοὺς περὶ γάμων καὶ σωφροσύνης εἰσηγεῖτο νόμους τοῖς πολίταις [ὁ Σύλλας] αὐτὸς ἐρῶν καὶ μοιχεύων, ὥς φησιν Σαλούστιος.

spectet, quippe qui liber etiam alias nomine historiæ primæ laudatur. 136. Plutarch. Comp. Lys. c. Sulla. c. 3. Ceterum ad argumentum huius libri illustrandum pertinent etiam verba Augustini de Civ. Dei n. 18. Dicit deinde plura Salustius de Sylla vitiis ceteraque fœditate rei publica" et multa, quæ apud eundem Lib. m. 17. sqq. leguntur, ex Salustio colorem traxisse dicuntur. Quo ex genere etiam ea sunt verba, ex quibus cl. Du Rozoir fragmentum Salustianum confecisse sibi visus est Augustin. de Civ. Dei v. 16. „Rursus gravis metus cœpit urgere atque illis perturbationibus alia maiore cura cohibere animos inquietos et ad concordiam vocare civilem. Sed per quosdam paucos, qui pro suo modo boni erant, magna administrabantur, atque illis toleratis ac temperatis malis paucorum bonorum providentia res illa crescebat.“ Vide Editionem Parisinam 1835 edente Th. Burette p. 235. Quæ si Salustiana habenda sunt, multa alia nova huiuscemodi fragmenta inveniri posse putaverim. Sed hæc Ottoni Professori Gisensi conficienda relinquo; quem vide apud Osannum ad Cic. de repub. p. 306. Sed ad Sullanam illam fœditatem de qua multa Salustius, pertinet Schol. ad Lucani Phars. u. 134. Hic est Marius, qui invita matre Iulia adeptus est consulatum, de quo Salustius meminit." Ceterum orationes Lepidi et Philippi ex primo Historiarum libro excerptas esse satis constat.

LIBER II.

Sardinia, Sicilia et Corsica insula a Lepido et Perperna tentatæ. Earundem situs et antiquitates; Lepidi mors; Pompeius Hispaniam ingreditur. Sed dolis eum Sertorius deludit; anno postero multa prælia pugnata. Macedonia pars in deditionem venit. Dardania a Curione vastata; in urbe terræ motibus animi religione pleni; gravitate annona seditiones exorta. Curio senatus causam defendit; Cotta populi gratiam captat. Servilius bello varia fortuna per triennium gesto Cilicia provinciæ partem Pamphylia, Lyciam et Isauriam adiecit. Nicomedes, Bithyniæ rex, moriens Romanos regni heredes instituit.

1. M. Lepido cum omnibus copiis Italia pulso segnior neque minus gravis et multiplex cura patres exercebat. 2. Sardinia in Africo mari, facie vestigii humani in orientem quam in occidentem latior prominet. 3. Sardis Hercule procreatus, cum magna multitudine a Libya profectus, Sardiniam occupavit et ex suo vocabulo insulæ nomen dedit. 4. Sed ipsi ferunt taurum ex grege, quem prope litora regebat Corsa nomine, Ligus mulier. 5. Ne illa tauro paria sint. 6. Apollinis filius et Cyrenes. 7. Cum prædixero positum insulæ.

1. Mar. Victorin. in I. Rhet. Cic. p. 59 Or. auctore non laudato; Salustii esse ex Servio intelligitur ad Aen. 1. 630. 2. Aul. Gell. 13. 29. Isid. 14. 6. Non. p. 53. Merc. 3. Isid. 14. 6. 4. Prisc. 6. 15. 274. cfr. Isid. 14. 6. 5. Don. Andr. 4. 2. 23. parta var. lectio 6. Prob. Cath. 1446. filia Codd. us coni. 7. Don. Phorm. 1. 2. 47.

8. Geryonis. 9. Troiano tempore invadendarum terrarum causa fuerat navigatio, uti Salustius meminit, facili tum mutatione sedium. 10. Capys Campaniam, Helenus Macedoniam, alii Sardiniam secundum Salustium tenuerunt. 11. Aristæus, uti

Salustius docet, post laniatum a canibus Actæonem filium matris instinctu Thebas reliquit et Cæam insulam tenuit primo, adhuc hominibus vacuam; postea ea relicta cum Dædalo ad Sardiniam transitum fecit. 12. Dædalus vero primum Sardiniam (ut dicit Sal. hist. 2.) post delatus est Cumas. 13. Dædalum ex Sicilia profectum, quo Minois fugerat iram atque opes. 14. In Sicilia est Enceladus, Othus in Creta, unde Othii campi secundum Salustium, Typhoeus in Campania. 15. Perrexere in Hispaniam an Sardiniam. 16. Cales civitas est Campaniæ; est et in Gallia hoc nomine, quam Sal. captam a Perperna commemorat. 17. Perperna tam paucis profectus, prosperitas vera est æstumanda. 18. Narbone per concilium Gallorum. 19. Modestus ad omnia alia nisi ad dominationem. 20. Pompeius oris probi, animo inverecundo. 21. Nam Sullam consulem, de reditu eius legem ferentem, ex composito tribunus plebis Herennius prohibuerat. 22. At Metellus in ulteriore provincia. 23. Et continentur gravius. 24. Vir

8. Serv. ad Aen. 7. 662. 9. idem Aen. 1. 299. 10. idem 1. 242. 11. idem G. 1. 14. 12. idem Aen. 6. 14. 13. idem 3. 578. 14. Prisc. 6. 13. 265 (h. 5.) 15. Servius ad A. 1. 329. 16. Serv. ad Aen. 7. 782. 17. idem Aen. 12. 694. prospectis vel prospectus Codd. locus corruptus; prosperitas Burette ex conj. 18. Cledon. 1876. 19. Don. Phorm. 1. 3. 18. 20. Sueton. de clar. Gramm. c. 10. improbi lectio. probi bene coniecit Douza. probi etiam Tross. p. 104. Apud Endlicher Anecdota p. 38. hæc ita leguntur: et illud de Pompeio, qui coloris erat rubei sed animi inverecundi; sed quem non pudet et rubet non est homo sed ropio. quod dicterium militare esse videtur. 21. Prisc. 5. 2. 169. 22. Dou. Phorm. 1. 4. 15. 23. Non. 315. 26. Et continetur gravis Codd. ea continentia Douza coniecit. 24. Arrus.

gravis et nulla arte cuiquam inferior. 25. Orbe terrarum extorres. 26. Neque virgines nuptum a parentibus mittebantur, sed ipsæ belli promptissimos deligebant. 27. Salustius ait, Hispanorum morem fuisse, ut in bella euntibus adolescentibus parentum facta memorentur a matribus. 28. Ut alii tradiderant, Tartessum Hispaniæ civitatem, quam nunc Tyrii mutato nomine Gadir habent. 29. Quem ex Mauretania rex Leptasta proditionis insimulatum insimulatum cum custodibus miserat. 30. Nam procul et diversis ex regionibus. 31. Obviam fuere. 32. Genus militum suetum a pueritia latrociniis. 33. Genus hominum vagum et rapinis suetum magis quam agrorum cultibus. 34. Sciens horum. 35. Belli sane sciens. 36. Antequam egressus Sertorius instruere pugnæ suos. 37. Ipse animi atrox. 38. Copiis integra. 39. Genus armis ferox et servitii insolitum. 40. Terror hostibus ex fiducia sui incessit. 41. Hæc postquam Varro in maius more rumorum accepit. 42. Post ubi fiducia nimius. 43. Inter læva monium et dextrum flumen Turiam, quod Valentiam parvo intervallo præterfluit. s. v. infer. p. 242. 25. idem s. v. ext. 229. 26. idem s. v. prompt. p. 258. 27. Serv. ad Aen. 10. 281. 28. Prisc. 5. 3. 180. „Unum proprium civitatis invenitur Gadir, quod quidam femininum esse putaverunt, sed Salustius neutrum esse ostendit in secundis Historiarum, accusativum nominativo similem ponens. sed Don. ad Ter. Eun. m. 1. 11. Gadirum. Priscian 6. 9. 249. 29. idem 5. 2. 169. rex. Ascalisiphta Edit. Luneb. 30. Char. p. 191. ubi Asper: ergo procul e loco est. 31. idem p. 187. Ubi Asper ait: vetuste obviam fuere, adverbio maluit uti quam nomine. 32. 33. Ar. s. v. suet. p. 262. 34. 35. idem ibid. s. v. sciens; bellica nesciens. cod. Gud. bellica rei sc. Ruhnk. ad Vell. 2. 88. p. 365, cfr. Lind. 1. 1. et Schol. Cruq. ad Hor. Epp. 1. 15. 36. Ar. p. 237. s. v. instr. 37. idem s. v. atr. p. 215. 38. idem p. 236. s. v. int. 39. idem s. v. ins. p. 241. 40. idem s. v. inc. p. 242, ex fid. suis Cod. Gud. num legendum: et fiducia suis? 41. idem s. v. in ma. p. 243. 43. Prisc. 5. 2. 169. 6. 2. 224. Prob. Cath.

42. idem s. v. nim. p. 249. 1445. Vib. Seq. s. v. Turia.

44. Noctu diuque stationes et vigilias temptare. 45. Neque subsidiis, uti soluerat, compositis. 46. Neque inermes ex prælio viros quemquam agnoturum. 47. Pario legio flumen transducta castra dilatavit. 48. Suos equites hortatus vado transmisit. 49. Omnes, qui circum sunt, præminent altitudine milium passuum duorum. 50. Diei medio. 51. Titurium legatum cum cohortibus XV. in Celtiberia hiemem agere iussit, præsidentem socios. 52. Ruuntque pars magna suismet aut proxumorum telis, ceteri vice pecoris obtruncabantur. 53. At Metellus in ulteriorem Hispaniam post annum regressus, magna gloria concurrentium undique virile et muliebre secus, per vias ac tecta omnium visebatur, cum quæstor C. Urbinus aliique, cognita voluntate, eum ad cœnam invitaverant, ultra Romanorum et mortalium etiam morem curabant, exornatis ædibus per aulæa et insignia, scenisque ad ostentationem histrionum fabricatis. Simul croco sparsa humus, et alia in modum templi celeberrimi. Præterea cum sedenti transenna demissum Victoriæ simulacrum cum machinato strepitu tonitruum coronam capiti inponebat, tum venienti thure quasi deo supplicabatur. Toga picta plerumque amiculo erat ei accumbenti epulæ quæsitissimæ, neque per omnem modo provinciam, sed trans maria ex Mauretania volucrum et ferarum incognita antea plura genera: quibus rebus aliquantam partem gloriæ demiserat, maxume apud veteres et sanctos viros, 44. Char. p. 185. 45. Prisc. 9. 10. 468. 46. idem 10. 3. 486. Serv. ad Aen. 4. 23. 47. Ar. s. v. transd. p. 265 Pario ex mea conjectura; Parco lectio Cod. 48. idem ib. s. v. tranm. 49. idem s. v. præm. p. 256. 50. idem s. v. med. p. 247. 51. idem s. v. præs. 252. 52. Non. 497. 25. ruina quæ Codd. ruuntque coni. Colerus. 53. Macrob. Saturn. 3. 13. Non. 222. 22. Charis. 61. cfr. Serv. ad Aen. 5. 488. Non. 286. 11. 180. 1. Non. 286. hæc laudat ex lib. ш. ibi legitur cum machinis strepitu dimissum Victoriæ simulacrum corona c. i. sed 180 recte: trans. dim. Vict. sim. cum machinatost. c. c. i.

« PreviousContinue »