Page images
PDF
EPUB

neque bellum gerere neque pacem habere, suo quisque metu pericula metiri. Ad hoc mulieres, quibus rei publicæ magnitudine belli timor insolitus incesserat, afflictare sese, manus supplices ad cælum tendere, miserari parvos liberos, rogitare, omnia pavere, superbia atque deliciis omissis sibi patriæque diffidere. At Catilinæ crudelis animus eadem illa movebat, tametsi præsidia parabantur et ipse lege Plautia interrogatus erat ab L. Paulo. Postremo dissimulandi causa aut sui expurgandi, sicut iurgio lacessitus foret, in senatum venit. Tum M. Tullius consul, sive praesentiam eius timens sive ira commotus, orationem habuit luculentam atque utilem rei publicae, quam postea scriptam edidit. Sed ubi ille assedit, Catilina, ut erat paratus ad dissimulanda omnia, demisso vultu, voce supplici postulare, patres conscripti ne quid de se temere crederent; ea familia ortum, ita se ab adulescentia vitam instituisse, ut omnia bona in spe haberet; ne aestumarent, sibi patricio homini, cuius ipsius atque maiorum plurima beneficia in plebem Romanam essent, perdita re publica opus esse, cum eam servaret M. Tullius, inquilinus civis urbis Romæ. Ad hoc maledicta alia cum adderet, obstrepere omnes, hostem atque parricidam vocare. Tum ille furibundus: «Quoniam quidem circumventus, inquit, ab inimicis præceps agor, incendium meum ruina extinguam.» xxxii. Deinde se ex curia domum proripuit; ibi multa ipse secum volvens, quod neque insidiæ consuli procedebant, et ab incendio intellegebat urbem vigiliis munitam, optumum factu credens exercitum augere ac prius, quam legiones scriberentur, multa antecapere, quæ bello usui forent, nocte intempesta cum paucis in Manliana castra profectus est. Sed Cethego atque Lentulo ceterisque, quorum cognoverat promptam audaciam, mandat, quibus rebus possent, opes factionis confirment, insidias consuli maturent, cædem, incendia aliaque belli facinora parent: sese propediem cum magno exercitu ad urbem accessurum. Dum hæc Romæ geruntur, G. Manlius ex suo numero legatos ad Marcium Regem mittit, cum mandatis huiuscemodi: xxxiii. «Deos hominesque testamur, imperator, nos arma neque contra patriam cepisse, neque quo periculum aliis faceremus, sed uti corpora nostra ab iniuria tuta forent, qui miseri, egentes, violentia atque crudelitate feneratorum plerique patriæ, sed omnes fama atque fortunis expertes sumus; neque cuiquam nostrum licuit more maiorum lege uti, neque amisso patrimonio liberum corpus habere: tanta sævitia feneratorum atque prætoris fuit. Sæpe maiores vestri, miserti plebis Romanæ, decretis suis inopiæ eius opitulati sunt; ac novissume memoria nostra propter magnitudinem æris alieni, volentibus omnibus bonis, argentum ære solutum est. Sæpe ipsa pleps, aut dominandi studio permota aut superbia magistratuum, armata a patribus secessit. At nos non imperium neque divitias petimus, quarum rerum causa bella atque certamina omnia inter mortales sunt, sed libertatem, quam nemo bonus nisi cum anima simul amittit. Te atque senatum obtestamur, consulatis miseris civibus, legis præsidium, quod iniquitas prætoris eripuit, restituatis, neve nobis eam necessitudinem inponatis, ut quæramus, quonam modo maxume ulti sanguinem nostrum pereamus.» xxxiv. Ad haec Q. Marcius respondit: «Si quid ab senatu petere vellent, ab armis discedant, Romam supplices proficiscantur; ea mansuetudine atque misericordia senatum populumque Romanum semper fuisse, ut nemo umquam ab eo frustra auxilium petiverit.» At Catilina ex itinere plerisque consularibus, præterea optumo cuique litteras mittit: «Se falsis criminibus circumventum, quoniam factioni inimicorum resistere nequiverit, fortunæ cedere, Massiliam in exilium proficisci: non quo sibi tanti sceleris conscius esset, sed uti res publica quieta foret; neve ex sua contentione seditio oriretur.» Ab his longe divorsas litteras Q. Catulus in senatu recitavit, quas sibi nomine Catilinae redditas dicebat; earum exemplum infra scriptum est: xxxv. «L. Catilina Q. Catulo. Egregia tua fides re cognita, grata mihi, magnis in meis periculis fiduciam commendationi meæ tribuit. Quamobrem defensionem in novo consilio non statui parare, satisfactionem ex nulla conscientia de culpa proponere decrevi, quam mediusfidius veram licet cognoscas. Iniuriis contumeliisque concitatus, quod fructu laboris industriæque meæ privatus, statum dignitatis non optinebam, publicam miserorum causam pro mea consuetudine suscepi, non quin æs alienum meis nominibus ex possessionibus solvere possem, cum et alienis nominibus liberalitas Orestillæ suis filiæque copiis persolveret; sed quod non dignos homines honore honestatos videbam, meque falsa suspicione alienatum esse sentiebam. Hoc nomine satis honestas pro meo casu spes reliquæ dignitatis conservandæ sum secutus. Plura cum scribere vellem, nuntiatum est vim mihi parari. Nunc Orestillam commendo tuaeque fidei trado; eam ab iniuria defendas per liberos tuos rogatus. Haveto.» xxxvi. Sed ipse paucos dies commoratus apud G. Flaminium in agro Reatino, dum vicinitatem antea sollicitatam, armis exornat, cum fascibus atque aliis imperii insignibus in castra ad Manlium contendit. Hæc ubi Romæ comperta sunt, senatus Catilinam et Manlium hostes iudicat; ceteræ multitudini diem statuit, ante quam sine fraude liceret ab armis discedere præter rerum capitalium condemnatis. Praeterea decernit, uti consules delectum habeant, Antonius cum exercitu Catilinam persequi maturet, Cicero urbi præsidio sit. Ea tempestate mihi imperium populi Romani multo maxume miserabile visum est, cui cum ad occasum ab ortu solis omnia domita armis parerent, domi otium atque divitiæ, quæ prima mortales putant, affluerent, fuere tamen cives, qui seque remque publicam obstinatis animis perditum irent. Namque duobus senatus decretis ex tanta multitudine neque præmio inductus coniurationem patefecerat, neque ex castris Catilinæ quisquam omnium discesserat; tanta vis morbi, (atque) uti tabes, plerosque civium animos invaserat. xxxvii. Neque solum illis aliena mens erat, qui conscii coniurationis fuerant, sed omnino cuncta plebes novarum rerum studio Catilinæ incepta probabat. Id adeo more suo videbatur facere. Nam semper in civitate quibus opes nullæ sunt bonis invident, malos extollunt, vetera odere, nova exoptant, odio suarum rerum mutari omnia student, turba atque seditionibus sine cura aluntur: quoniam egestas facile habetur sine damno. Sed urbana pleps, ea vero præceps erat de multis causis. Primum omnium qui ubique probro atque petulantia maxume præstabant, item alii per dedecora patrimoniis amissis, postremo omnes quos flagitium aut facinus domo expulerat, hi Romam sicut in sentinam confluxerant. Deinde multi memores Sullanæ victoriæ, quod ex gregariis militibus alios senatores videbant, alios ita divites, ut regio victu atque cultu ætatem agerent, sibi quisque, si in armis foret, ex victoria talia sperabat. Præterea iuventus, quæ in agris manuum mercede inopiam toleraverat, privatis atque publicis largitionibus excita, urbanum otium ingrato labori prætulerat; eos atque alios omnis malum publicum alebat. Quo minus mirandum est, homines egentes, malis moribus, maxuma spe, rei publicæ iuxta ac sibi consuluisse. Præterea quorum victoria Sullæ parentes proscripti, bona erepta, ius libertatis inminutum erat, haud sane alio animo belli eventum expectabant. Ad hoc, quicumque aliarum atque senatus partium erant, conturbari rem publicam quam minus valere ipsi malebant. Id adeo malum multos post annos in civitatem revorterat. xxxviii. Nam postquam Gn. Pompeio et M. Crasso consulibus tribunicia potestas restituta est, homines adulescentes summam potestatem nacti, quibus ætas animusque ferox erat, coepere senatum criminando plebem exagitare, dein largiundo atque pollicitando magis incendere; ita ipsi clari potentesque fieri. Contra eos summa ope nitebatur pleraque nobilitas, senatus specie pro sua magnitudine. Namque uti paucis verum absolvam, post illa tempora quicumque rem publicam agitavere, honestis nominibus, alii sicuti populi iura defenderent, pars quo senatus auctoritas maxuma foret, bonum publicum simulantes, pro sua quisque potentia certabant; neque illis modestia, neque modus contentionis erat; utrique victoriam crudeliter exercebant. xxxix. Sed postquam Gn. Pompeius ad bellum maritumum atque Mithridaticuim missus est, plebis opes inminutæ, paucorum potentia crevit. Hi magistratus, provincias, aliaque omnia tenere: ipsi innoxii, florentes, sine metu ætatem agere, ceterosque iudiciis terrere, quo plebem in magistratu placidius tractarent. Sed ubi primum dubiis rebus novandi spes oblata est, vetus certamen animos eorum arrexit. Quodsi primo prælio Catilina superior aut æqua manu ' discessisset, profecto magna clades atque calamitas rem publicam oppressisset; neque illis, qui victoriam adepti forent, diutius ea uti licuisset, quin defessis et exsanguibus qui plus posset imperium atque libertatem extorqueret. Fuere tamen extra coniurationem complures, qui ad Catilinam initio profecti sunt; in his erat Fulvius, senatoris filius, quem retractum ex itinere parens necari iussit. Isdem temporibus Romæ Lentulus, sicuti Catilina præceperat, quoscumque moribus aut

« PreviousContinue »