Page images
PDF
EPUB

magnifica magis quam oratio mea vos hortentur. Vel imperatore vel milite me utimini, neque animus neque corpus a vobis aberit. Hæc ipsa, ut spero, vobiscum una consul agam: nisi forte me animus fallit, et vos servire magis quam imperare parati estis. >>

XXI. Postquam accepere ea homines, quibus mala abunde omnia erant, sed neque res neque spes bona ulla; tametsi illis quieta movere magna merces videbatur, tamen postulavere plerique, uti proponeret, quæ condicio belli foret, quæ præmia armis peterent, quid ubique opis aut spei haberent. Tum Catilina polliceri tabulas novas, proscriptionem locupletium, magistratus, sacerdotia, rapinas, alia omnia, quæ bellum atque lubido victorum fert. Præterea esse in Hispania citeriore Pisonem, in Mauretania cum exercitu P. Sittium Nucerinum, consilii sui participes; petere consulatum G. Antonium, quem sibi collegam fore speraret, hominem et familiarem et omnibus necessitudinibus circumventum: cum eo se consulem initium agendi facturum. Ad hoc maledictis increpabat omnis bonos; suorum unumquemque nominans laudare; admonebat alium egestatis, alium cupiditatis suæ, conpluris periculi aut ignominiæ, multos victoriæ Sullanæ, quibus ea prædæ fuerat. Postquam omnium animos alacris videt, cohortatus, ut petitionem suam curæ haberent, conventum dimisit.

XXII. Fuere ea tempestate qui dicerent, Catilinam, oratione habita, cum ad iusiurandum populares sceleris sui adigeret, humani corporis sanguinem vino permixtum in pateris circumtulisse; inde cum post execrationem omnes degustavissent, sicuti in sollemnibus sacris fieri consuevit, aperuisse consilium suum, atque eo, dictitare, fecisse, quo inter se magis fidi forent, alius alii tanti facinoris conscii. Nonnulli ficta et hæc et multa præterea existumabant ab his, qui Ciceronis invidiam, quæ postea orta est, leniri credebant

atrocitate sceleris eorum, qui pœnas dederant. Nobis ea res pro magnitudine parum comperta est.

XXIII. Sed in ea coniuratione fuit Q. Curius, natus haud obscuro loco, flagitiis atque facinoribus coopertus; quem censores senatu probri gratia moverant. Huic homini non minor vanitas inerat quam audacia; neque reticere, quæ audierat, neque suamet ipse scelera occultare, prorsus neque dicere neque facere quicquam pensi habebat. Erat ei cum Fulvia, muliere nobili, stupri vetus consuetudo; cui cum minus gratus esset, quia inopia minus largiri poterat, repente glorians maria montesque polliceri cœpit et minari interdum ferro, ni sibi obnoxia foret: postremo agitare ferocius quam solitus erat. At Fulvia, insolentiæ Curii causa cognita, tale periculum rei publicae haud occultum habuit, sed, sublato auctore, de Catilinæ coniuratione quæ quoque modo audierat, conpluribus narravit. Ea res in primis studia hominum accendit ad consulatum mandandum M. Tullio Ciceroni. Namque antea pleraque nobilitas invidia æstuabat, et quasi pollui consulatum credebant, si eum quamvis egregius homo novus adeptus foret. Sed ubi periculum advenit, invidia atque superbia post fuere.

XXIV. Igitur comitiis habitis consules declarantur M. Tullius et G. Antonius, quod factum primo populares coniurationis concusserat. Neque tamen Catilinæ furor minuebatur, sed in dies plura agitare, arma per Italiam locis oportunis parare, pecuniam sua aut amicorum fide sumptam mutuam Fæsulas ad Manlium quendam portare, qui postea princeps fuit belli faciundi. Ea tempestate plurimos cuiusque generis homines adscivisse sibi dicitur, mulieres etiam aliquot, quæ primo ingentes sumptus stupro corporis toleraverant, post ubi ætas tantummodo quæstui neque luxuriæ modum fecerat, æs alienum grande conflaverant. Per eas se Catilina credebat

posse servitia urbana sollicitare, urbem incendere, viros earum vel adiungere sibi vel interficere.

XXV. Sed in his erat Sempronia, quæ multa sæpe virilis audaciæ facinora commiserat. Hæc mulier genere atque forma, præterea viro atque liberis satis fortunata fuit; litteris Græcis et Latinis docta, psallere et saltare elegantius quam necesse est probæ, multa alia, quæ instrumenta luxuriæ sunt. Sed ei cariora semper omnia quam decus atque pudicitia fuit; pecuniæ an famæ minus parceret, haud facile discerneres; lubidine sic accensa, ut sæpius peteret viros quam peteretur. Sed ea sæpe antehac fidem prodiderat, creditum abiuraverat, cædis conscia fuerat, luxuria atque inopia præceps abierat. Verum ingenium eius haud absurdum; posse versus facere, iocum movere, sermone uti vel modesto vel molli vel procaci; prorsus multæ facetiæ multusque lepos inerat.

XXVI. His rebus comparatis, Catilina nihilo minus in proxumum annum consulatum petebat, sperans, si designatus foret, facile se ex voluntate Antonio usurum. Neque interea quietus erat, sed omnibus modis insidias parabat Ciceroni. Neque illi tamen ad cavendum dolus aut astutiæ deerant. Namque a principio consulatus sui multa pollicendo per Fulviam effecerat, ut Q. Curius, de quo paulo ante memoravi, consilia Catilinæ sibi proderet. Ad hoc collegam suum Antonium pactione provinciæ perpulerat, ne contra rem publicam sentiret, circum se præsidia amicorum atque clientium occulte habebat. Postquam dies comitiorum venit, et Catilinæ neque petitio neque insidiæ, quas consuli (in campo) fecerat, prospere cessere, constituit bellum facere et extrema omnia experiri, quoniam quæ occulte temptaverat aspera fœdaque

evenerant.

XXVII. Igitur G. Manlium Fæsulas atque in eam partem Etruriæ, Septimium quendam Camertem in agrum Picenum,

G. Iulium in Apuliam dimisit; præterea alium alio, quem ubique oportunum sibi fore credebat. Interea Romæ multa simul moliri, consulibus insidias tendere, parare incendia, oportuna loca armatis hominibus obsidere, ipse cum telo esse, item alios iubere, hortari, uti semper intenti paratique essent: dies noctesque festinare, vigilare, neque insomniis neque labore fatigari. Postremo ubi multa agitanti nihil procedit, rursus intempesta nocte coniurationis principes convocat per M. Porcium Læcam, ibique multa de ignavia eorum questus, docet se Manlium præmisisse ad eam multitudinem, quam ad capiunda arma paraverat, item alios in alia loca oportuna, qui initium belli facerent, seque ad exercitum proficisci cupere, si prius Ciceronem oppressisset; eum suis consiliis multum obficere.

XXVIII. Igitur perterritis ac dubitantibus ceteris, G. Cornelius, eques Romanus, operam suam pollicitus, et cum eo L. Vargunteius senator, constituere ea nocte paulo post cum armatis hominibus sicuti salutatum introire ad Ciceronem ac de inproviso domi suæ inparatum confodere. Curius ubi intellegit, quantum periculum consuli inpendeat, propere per Fulviam Ciceroni dolum, qui parabatur, enuntiat. Ita illi ianua prohibiti tantum facinus frustra susceperant. Interea Manlius in Etruria plebem sollicitare, egestate simul ac dolore iniuriæ novarum rerum cupidam, quod Sullæ dominatione agros bonaque omnia amiserat, præterea latrones cuiusque generis, quorum in ea regione magna copia erat, nonnullos ex Sullanis coloniis, quibus lubido atque luxuria ex magnis rapinis nihil reliqui fecerant.

XXIX. Ea cum Ciceroni nuntiarentur, ancipiti malo permotus, quod neque urbem ab insidiis privato consilio longius tueri poterat, neque exercitus Manlii quantus aut quo consilio foret satis compertum habebat, rem ad senatum refert, iam

antea volgi rumoribus exagitatam. Itaque, quod plerumque in atroci negotio solet, senatus decrevit, darent operam consules, ne quid res publica detrimenti caperet. Ea potestas per senatum more Romano magistratui maxuma permittitur, exercitum parare, bellum gerere, gerere, coercere omnibus modis socios atque cives, domi militiæque imperium atque iudicium summum habere; aliter sine populi iussu nulli earum rerum consuli ius est.

XXX. Post paucos dies L. Sænius senator in senatu litteras recitavit, quas Fæsulis allatas sibi dicebat, in quibus scriptum erat, G. Manlium arma cepisse cum magna multitudine ante diem VI. Kalendas Novembris. Simul, id quod in tali re solet, alii portenta atque prodigia nuntiabant, alii conventus fieri, arma portari, Capuæ atque in Apulia servile bellum moveri. Igitur senatus decreto Q. Marcius Rex Fæsulas, Q. Metellus Creticus in Apuliam circumque ea loca missi; utrique ad urbem imperatores erant, inpediti ne triumpharent calumnia paucorum, quibus omnia honesta atque inhonesta vendere mos erat. Sed prætores Q. Pompeius Rufus Capuam, Q. Metellus Celer in agrum Picenum; hisque permissum, uti pro tempore atque periculo exercitum compararent. Ad hoc, si quis indicavisset de coniuratione, quæ contra rem publicam facta erat, præmium servo libertatem et sestertia centum, libero impunitatem eius rei et sestertia ducenta; itemque decrevere, uti gladiatoriæ familiæ Capuam et in cetera municipia distribuerentur pro cuiusque opibus, Romæ per totam urbem vigiliæ haberentur iisque minores magistratus præessent.

XXXI. Quibus rebus permota civitas atque inmutata urbis facies erat; ex summa lætitia atque lascivia, quæ diuturna quies pepererat, repente omnis tristitia invasit; festinare, trepidare; neque loco neque homini cuiquam satis credere,

« PreviousContinue »