Page images
PDF
EPUB

G. SALUSTII CRISPI UT INSCRIBITUR IN M. TULLIUM

CICERONEM ORATIO.

Graviter et iniquo animo maledicta tua paterer, M. Tulli, si te scirem iudicio magis quam morbo animi petulantia ista uti; sed quoniam in te neque modum neque modestiam ullam animadverto, respondebo tibi: ut, si quam maledicendo voluptatem cepisti, eam male audiendo amittas. Ubi querar? quos implorem, P. C. diripi rem publicam atque audacissimo cuique esse perfidiæ? Apud populum Romanum? qui ita largitionibus corruptus est, uti sese ac fortunas suas venales habeat? an apud vos, Patres conscripti? quorum auctoritas turpissimo cuique et sceleratissimo ludibrio est? ubi M. Tullius leges, iudicia populi Romani defendit, atque in hoc ordine ita moderatur, quasi unus reliquus ex familia viri clarissimi Scipionis Africani, ac non repticius, acitus ac paulo ante insitus huic urbi civis. An vero, M. Tulli, facta ac dicta tua obscura sunt? an non ita a pueritia vixisti, ut nihil flagitiosum corpori tuo putares, quod alteri collibuisset? [An] Scilicet istam immoderatam eloquentiam apud M. Pisonem non pudicitiæ iactura perdidicisti? Itaque minime mirandum est, si eam flagitiose venditas, quam turpissime parasti. 1. Verum, ut opinor, splendor domesticus tibi animos attollit, uxor sacrilega ac periuriis delibuta, filia matris pellex, tibi iucundior atque obsequentior, quam parenti par est. Domum tuam ipsam vi et rapinis funestam tibi ac tuis comparasti:

videlicet ut nos commonefacias, quam conversa sit res publica, cum in ea domo habitas, homo flagitiosissume, quæ P. Crassi, viri consularis, fuit. Atque hæc cum ita sint, tamen Cicero se dicit in concilio deorum immortalium fuisse; inde missum huic urbi civibusque custodem, absque carnificis nomine, qui civitatis incommodum in gloriam suam ponit. Quasi vero non illius conjurationis causa fuerit consulatus tuus, et iccirco res publica disiecta eo tempore, quo te custodem habebat. Sed, ut opinor, illa te magis extollunt, quæ post consulatum cum Terentia uxore de re publica consuluisti: cum legis Plautiæ iudicia domi faciebatis: ex coniuratis alios morte, alios pecunia condemnabas: cum tibi alius Tusculanam, alius Pompeianam villam exædificabat, alius domum emebat: qui vero nihil poterat, is erat calumniæ proximus; is aut domum tuam oppugnatum venerat, aut insidias senatui fecerat; denique de eo tibi compertum erat. Quæ si tibi falsa obiicio, redde rationem, quantum patrimonii acceperis, quid tibi litibus accreverit, qua ex pecunia domum paraveris, Tusculanum et Pompeianum infinito sumptu ædificaveris; aut, si retices, cui potest esse dubium, quin opulentiam istam ex sanguine et miseriis civium paraveris? I. Verum, ut opinor, homo novus Arpinas, ex C. Marii familia, eius virtutem imitatur; contemnit simultatem hominum nobilium; populi Romani curam habet; neque terrore neque gratia commovetur. Alia vero amicitia tua ac virtus est animi; immo vero homo levissimus, supplex inimicis, amicis contumeliosus, modo harum modo illarum partium, fidus nemini, levissumus senator, mercenarius patronus, cuius nulla pars corporis a turpitudine vacat, lingua vana, manus rapacissumæ, gula immensa, pedes fugaces, quæ honeste nominari non possunt, inhonestissuma. Atque is, cum eiusmodi sit, tamen audet dicere: 0 fortunatam natam me consule Romam! Te consule fortunatam, Cicero?

immo vero infelicem et miseram, quæ crudelissumam proscriptionem civium perpessa est, cum tu, perturbata re publica metu perculsos omnes bonos parere crudelitati tuæ cogebas; cum omnia iudicia, omnes leges, in tua lubidine erant; cum tu, sublata lege Porcia, erepta libertate, nostrum omnium vitæ necisque potestatem ad te unum revocaveras. Atque parum est, quod impune fecisti; verum etiam commemorando exprobras, neque licet oblivisci servitutis suæ. Egeris, oro te Cicero, perfeceris quod lubet: satis est perpessos esse: etiamne aures nostras odio tuo onerabis? etiamne molestissumis verbis insectabere? Cedant arma toga, concedat laurea linguæ. Quasi vero togatus et non armatus ea, quæ gloriaris, confeceris, atque inter te Sullamque dictatorem, præter nomen imperii, quidquam interfuerit. Iv. Sed quid ego plura de tua insolentia commemorem? quem Minerva omnes artes edocuit, Iuppiter optumus maxumus in concilium deorum admisit, Italia exsulem humeris suis reportavit. Oro te, Romule Arpinas, qui egregia tua virtute omnes Paullos, Fabios, Scipiones superasti, quem tandem locum in hac civitate obtines? quæ tibi partes rei publicæ placent? quem amicum, quem inimicum habes? cui in civitate fecisti insidias, ancillaris? quo iure, cum de exsilio tuo Dyrrhachio redisti, eum sequeris? quos tyrannos appellabas, eorum nunc potentiæ faves? qui tibi ante optimates videbantur, eosdem nunc dementes ac furiosos vocas? Vatinii causam agis? de Sextio male existumas? Bibulum petulantissumis verbis lædis? laudas Cæsarem? quem maxume odisti, ei maxume obsequeris? Aliud stans, aliud sedens, de re publica sentis; his maledicis, illos odisti, levissume transfuga, neque in hac, neque in illa parte fidem habes.

M. TULLII CICERONIS UT INSCRIBITUR IN G. SALUSTIUM

CRISPUM RESPONSIO.

Ea demum magna voluptas est, Crispe Salusti, æqualem ac parem verbis vitam agere, neque quidquam tam obscenum dicere, cui non ab initio pueritiæ omni genere facinoris ætas tua respondeat, ut omnis oratio moribus consonet. Neque enim qui ita vivit ut tu, aliter ac tu loqui potest: neque qui tam illoto sermone utitur, vita honestior est. Quo me vertam, Patres conscripti? unde initium sumam? maius enim mihi dicendi onus imponitur, quo notior est uterque nostrum, quod aut, si de mea vita atque actibus huic conviciatori respondero, invidia gloriam consequetur: aut, si huius facta, mores, omnem ætatem nudavero, in idem vitium incidam procacitatis, quod huic obiicio. Id vos, si forte offendimini, iustius huic quam mihi succensere debetis, qui initium introduxit. Ego dabo operam, ut et pro me minimo cum fastidio respondeam, et in hunc minime mentitus esse videar. Scio me, Patres conscripti, in respondendo non habere magnam exspectationem; quod nullum vos sciatis novum crimen in Salustium audituros, sed omnia vetera recognituros, quis et meæ et vestræ iam et ipsius aures calent. Verum eo magis odisse debetis hominem, qui ne incipiens quidem peccare minimis rebus posuit rudimentum, sed ita ingressus est, ut neque ab alio vinci possit, neque ipse se omnino reliqua ætate præterire. Itaque nihil aliud studet nisi ut lutulentus sus cum quovis volutari. Longe vero fallitur opinione. Non enim procacitate linguæ vitæ sordes eluuntur: sed est quædam calumnia, quam unusquisque nostrum testante animo suo fert de eo, qui falsum crimen bonis obiectat. Quod si vita istius memoriam vicerit, illam P. C. non ex oratione sed ex moribus suis spectare debetis. Iam dabo operam, quam maximam po

tero, ut breve id faciam. Neque hæc altercatio nostra vobis inutilis erit, Patres conscripti! Plerumque enim res publica privatis crescit inimicitiis; ubi nemo civis, qualis sit vir, potest latere. II. Primum igitur, quoniam omnium maiores Crispus Salustius ad unum exemplum et regulam quærit, velim mihi respondeat, num quid hi, quos protulit Scipiones et Metellos vel Fabios, ante habuerint aut opinionis aut gloriæ, quam eos res gestæ suæ et vita innocentissime acta commendavit? Quod si hoc fuit illis initium nominis et dignitatis, cur non æque de nobis existimetur, cuius et res gestæ illustres et vita integerrime acta? Quasi vero tu sis ab illis viris, Salusti, ortus! Quod si esses, nonnullos iam tuæ turpitudinis pigeret. Ego meis maioribus virtute mea præluxi, ut, si prius noti non fuerint, a me accipiant initium memoriæ suæ; tu tuis vita, quam turpiter egisti, magnas offudisti tenebras, ut, etiamsi fuerint egregii cives, certe venerint in oblivionem. Quare noli mihi antiquos viros obiectare. Satius est enim, me meis rebus gestis florere quam maiorum opinione niti; et ita vivere, ut ego sim posteris meis nobilitatis initium et virtutis exemplum. Neque me cum iis conferri decet, patres conscripti, qui iam decesserunt omnique odio carent et invidia, sed cum iis, qui mecum una in re publica versati sunt. Sed si fuerim aut in honoribus petendis nimis ambitiosus, (non hanc dico popularem ambitionem, cuius me principem confiteor, sed illam perniciosam contra leges, cuius primos ordines Salustius duxit) aut in gerendis magistratibus, aut in vindicandis maleficiis tam severus, aut in tuenda re publica tam vigilans, quam tu proscriptionem vocas: credo, quod non omnes tui similes incolumes in hac urbe vixissent: at, quanto meliore loco res publica staret, si tu par ac similis scelestorum civium una cum illis adnumeratus esses! An ego tunc falso scripsi: Cedant arma toga; qui togatus ar

« PreviousContinue »