Page images
PDF
EPUB

eius aliter cavere nequivisse. Sed ego comperior Bocchum magis Punica fide quam ob ea, quæ prædicabat, simul Romanos et Numidam spe pacis attinuisse multumque cum animo suo volvere solitum, Iugurtham Romanis an illi Sullam traderet: lubidinem advorsum nos, metum pro nobis suasisse.

CIX. Igitur Sulla respondit: pauca coram Aspare locuturum, cetera occulte aut nullo aut quam paucissumis præsentibus: simul edocet, quæ sibi responderentur. Postquam sicuti voluerat congressi, dicit: se missum a consule venisse quæsitum ab eo, pacem an bellum agitaturus foret. Tum rex, uti præceptum fuerat, post diem decimum redire iubet, ac nihil etiam nunc decrevisse, sed illo die responsurum; deinde ambo in sua castra digressi. Sed ubi plerumque noctis processit, Sulla a Boccho occulte accersitur; ab utroque tantummodo fidi interpretes adhibentur; præterea Dabar internuntius, sanctus vir et ex sententia ambobus. Ac statim sic rex incipit:

cx. «Numquam ego ratus sum fore, uti rex maxumus in hac terra et omnium, quos novi, privato homini gratiam deberem. Et mehercule Sulla, ante te cognitum multis orantibus, aliis ultro egomet opem tuli, nullius indigus. Id inminutum, quod ceteri dolere solent, ego lætor: fuerit mihi eguisse aliquando [pretium] tuæ amicitiæ, qua apud animum meum nihil carius est. Id adeo experiri licet: arma, viros, pecuniam, postremo quicquid animo lubet, sume, utere: et, quoad vives, numquam [tibi] redditam gratiam putaveris; semper apud me integra erit: denique nihil me sciente frustra voles. Nam, ut ego æstumo, regem armis quam munificentia vinci minus flagitiosum est. Ceterum de re publica vestra, cuius curator huc missus es, paucis accipe. Bellum ego populo Romano neque feci, neque factum umquam volui: at finis meos advorsum armatos armis tutatus sum. Id omitto, quando vobis ita placet: gerite, quod vultis, cum Iugurtha bellum. Ego

flumen Mulucham, quod inter me et Micipsam fuit, non egrediar, neque id intrare Iugurtham sinam. Præterea si quid meque vobisque dignum petiveris, haud repulsus abibis.»

CXI. Ad ea Sulla pro se breviter et modice, de pace et de communibus rebus multis disseruit. Denique regi patefecit, «quod polliceatur, senatum et populum Romanum, quoniam amplius armis valuissent, non in gratiam habituros: faciundum aliquid, quod illorum magis quam sua retulisse videretur; id adeo in promptu esse, quoniam Iugurthæ copiam haberet: quem si Romanis tradidisset, fore, ut illi plurimum deberetur; amicitiam, fœdus, Numidiæ partem, quam nunc peteret, tunc ultro adventuram.» Rex primo negitare: adfinitatem, cognationem, præterea fœdus intervenisse: ad hoc metuere, ne fluxa fide usus popularium animos avorteret; quis et Iugurtha carus et Romani invisi erant. Denique sæpius fatigatus lenitur et ex voluntate Sullæ omnia se facturum promittit. Ceterum ad simulandam pacem, cuius Numida, defessus bello, avidissumus, quæ utilia visa, constituunt. Ita composito dolo, digrediuntur.

CXII. At rex postero die Asparem Iugurthæ legatum appellat dicitque sibi per Dabarem ex Sulla cognitum, posse conditionibus bellum poni: quamobrem regis sui sententiam exquireret. Ille lætus in castra Iugurtha venit. Dein ab illo cuncta edoctus properato itinere post diem octavum redit ad Bocchum, et ei denuntiat: «Iugurtham cupere omnia, quæ imperarentur, facere, sed Mario parum confidere: sæpe antea cum imperatoribus Romanis pacem conventam frustra fuisse. Ceterum Bocchus si ambobus consultum et ratam pacem vellet, daret operam, ut una ab omnibus, quasi de pace, in colloquium veniretur; ibique sibi Sullam traderet; cum talem virum in potestatem habuisset, tum fore, uti iussu senatus aut populi Romani fœdus fieret: neque hominem nobilem,

neque sua ignavia sed ob rem publicam in hostium potestate relictum iri.»

CXIII. Hæc Maurus secum ipse diu volvens tandem promisit, ceterum dolo an vere cunctatus, parum comperimus. Sed plerumque regiæ voluntates, ut vehementes sic mobiles, sæpe ipsæ sibi advorsæ. Postea tempore et loco constituto in colloquium uti de pace veniretur, Bocchus Sullam modo, modo Iugurthæ legatum appellare, benigne habere, idem ambobus polliceri. Illi pariter læti ac spei bonæ pleni esse. Sed nocte ea, quæ proxuma fuit ante diem colloquio decretum, Maurus adhibitis amicis, ac statim inmutata voluntate remotis ceteris, dicitur secum ipse multum agitavisse, vultu corporis pariter atque animo varius; quæ scilicet, tacente ipso, occulta pectoris patefecisse. Tamen postremo Sullam accersi iubet et ex illius sententia Numidæ insidias tendit. Deinde ubi dies advenit et ei nuntiatum est, Iugurtham haud procul abesse, cum paucis amicis et quæstore nostro quasi obvius honoris causa procedit in tumulum facillumum visu insidiantibus. Eodem Numida cum plerisque necessariis suis, inermis, uti dictum erat, accedit; ac statim, signo dato, undique simul ex insidiis invaditur. Ceteri obtruncati, Iugurtha Sullæ vinctus traditur et ab eo ad Marium deductus est.

CXIV. Per idem tempus advorsum Gallos ab ducibus nostris Q. Cæpione et M. Manlio male pugnatum; quo metu Italia omnis contremuit. Illique et inde usque ad nostram memoriam Romani sic habuere, alia omnia virtuti suæ prona esse, cum Gallis pro salute, non pro gloria certare. Sed postquam bellum in Numidia confectum et Iugurtham Romam vinctum adduci nuntiatum est, Marius consul absens factus est et ei decreta provincia Gallia; isque Kalendis Ianuariis magna gloria consul triumphavit. Ex ea tempestate spes atque opes civitatis in illo sitæ.

G. SALUSTII CRISPI

ORATIONES ET EPISTOLE

EXCERPTE DE HISTORIIS.

« PreviousContinue »