Page images
PDF
EPUB

divitiae; quippe quas honeste habere licebat, abuti per turpitudinem properabant. Sed lubido stupri, ganeae ceterique cultus non minor incesserat; viri muliebria pati, mulieres pudicitiam in propatulo habere; vescendi causa terra marique omnia exquirere, dormire prius quam somni cupido esset, non famem aut sitim neque frigus neque lassitudinem operiri, sed ea omnia luxu antecapere. Haec iuventutem, ubi familiares opes defecerant, ad facinora incendebant. Animus inbutus malis artibus haud facile lubidinibus carebat; eo profusius omnibus modis quæstui atque sumptui deditus erat.

xiv. In tanta tamque corrupta civitate Catilina, id quod factu facillumum erat, omnium flagitiorum atque facinorum circum se tamquam stipatorum catervas habebat. Nam quicumque impudicus, adulter, ganeo manu, ventre, pene bona patria laceraverat, quique alienum æs grande conflaverat, quo flagitium aut facinus redimeret, præterea omnes undique parricidæ, sacrilegi, convicti iudiciis aut pro factis iudicium timentes, ad hoc quos manus atque lingua periurio aut sanguine civili alebat, postremo omnes, quos flagitium, egestas, conscius animus exagitabat, hi Catilinæ proxumi familiaresque erant. Quodsi quis etiam a culpa vacuus in amicitiam eius inciderat, cotidiano usu atque illecebris facile par similisque ceteris efficiebatur. Sed maxume adulescentium familiaritates appetebat; eorum animi molles et ætate fluxi dolis haud difficulter capiebantur. Nam ut cuiusque studium ex ætate flagrabat, aliis scorta præbere, aliis canes atque equos mercari, postremo neque sumptui neque modestiæ suæ parcere, dum illos obnoxios fidosque sibi faceret. Scio fuisse nonnullos, qui ita existumarent, iuventutem, quæ domum Catilinae frequentabat, parum honeste pudicitiam habuisse; sed ex aliis rebus magis, quam quod cuiquam id compertum foret, hæc fama valebat.

xv. Iam primum adulescens Catilina multa nefanda stupra fecerat , cum virgine nobili, cum sacerdote Vestæ, alia huiuscemodi contra ius fasque. Postremo captus amore Aureliæ Orestillæ, cuius præter formam nihil umquam bonus laudavit, quod ea nubere illi dubitabat, timens privignum adulta ætate, pro certo creditur necato filio vacuam domum scelestis nuptiis fecisse. Quæ quidem res mihi in primis videtur causa fuisse facinoris maturandi. Namque animus impurus, diis hominibusque infestus, neque vigiliis neque quietibus sedari poterat; ita conscientia mentem excitam vastabat. Igitur colos ei exsanguis, foedi oculi, citus modo, modo tardus incessus; prorsus in facie voltuque vecordia inerat.

xvi. Sed iuventutem, quam, ut supra diximus, inlexerat, multis modis mala facinora edocebat. Ex illis testes signatoresque falsos commodare; fidem, fortunas, pericula vilia habere; post, ubi eorum famam atque pudorem attriverat, maiora alia imperabat; si causa peccandi in præsens minus suppetebat, nihilo minus insontes sicuti sontes circumvenire, iugulare; scilicet, ne per otium torpescerent manus aut animus, gratuito potius malus atque crudelis erat. His amicis sociisque confisus Catilina, simul quod æs alienum per omnes terras ingens erat, et quod plerique Sullani milites, largius suo usi, rapinarum et victoriæ veteris memores, civile bellum exoptabant, opprimundæ rei publicæ consilium cepit. In Italia nullus exercitus, Gn. Pompeius in extremis terris bellum gerebat, ipsi consulatum petenti magna spes, senatus nihil sane intentus, tutæ tranquillæque res omnes, sed ea prorsus oportuna Catilinæ.

xvii. Igitur circiter Kalendas Iunias, L. Cæsare et G. Figulo consulibus, primo singulos appellare, hortari alios, alios temptare, opes suas, imparatam rem publicam, magna præmia coniurationis docere. Ubi satis explorata sunt quæ voluit, in unum omnis convocat, quibus maxuma necessitudo et plurimum audaciae inerat. Eo convenere senatorii ordinis P. Lentulus Sura, P. Autronius, L. Cassius Longinus, G. Cethegus, P. et Servius Sullæ, Servii filii, L. Vargunteius, Q. Annius, M. Porcius Laeca, L. Bestia, Q. Curius; præterea ex equestri ordine M. Fulvius Nobilior, L. Statilius, P. Gabinius Capito, G. Cornelius; ad hoc multi ex coloniis et municipiis, domi nobiles. Erant præterea conplures paulo occultius consilii huiusce participes nobiles, quos magis dominationis spes hortabatur quam inopia aut aliqua necessitudo. Ceterum iuventus pleraque, sed maxume nobilium, Catilinae inceptis favebat; quibus in otio vel magnifice vel molliter vivere copia erat, incerta pro certis, bellum quam pacem malebant. Fuere item ea tempestate, qui crederent M. Licinium Crassum non ignarum eius consilii fuisse; quia Gn. Pompeius, invisus ipsi, magnum exercitum ductabat, cuiusvis opes voluisse contra illius potentiam crescere, simul confisum, si coniuratio valuisset, facile apud illos principem se fore. xviii. Sed antea item coniuravere pauci contra rem publicam, in quibus Catilina fuit; de qua quam verissume potero dicam. L. Tullo et M. Lepido consulibus P. Autronius et P. Sulla, designati consules, legibus ambitus interrogati poenas dederant. Post paulo Catilina, pecuniarum repetundarum reus, prohibitus erat consulatum petere, quod intra legitumos dies profiteri nequiverit. Erat eodem tempore Gn. Piso, adulescens nobilis, summæ audaciæ, egens, factiosus, quem ad perturbandam rem publicam inopia atque mali mores stimulabant. Cum hoc Catilina et Autronius circiter Nonas Decembris consilio conmunicato, parabant in Capitolio Kalendis Ianuariis L. Cottam et L. Torquatum consules interficere, ipsi, fascibus correptis, Pisonem cum exercitu ad optinendas duas Hispanias mittere. Ea re cognita, rursus in Nonas Februarias consilium cædis transtulerant. Iam tum non consulibus modo, sed plerisque senatoribus perniciem machinabantur. Quod ni Catilina maturasset pro curia signum sociis dare, eo die post conditam urbem Romam pessumum facinus patratum foret. Quia nondum frequentes armati convenerant, ea res consilium diremit. xix. Postea Piso in citeriorem Hispaniam quaestor pro praetore missus est, adnitente Crasso, quod eum infestum inimicum Gn. Pompeio cognoverat. Neque tamen senatus provinciam invitus dederat; quippe foedum hominem a re publica procul esse volebat; simul quia boni conplures præsidium in eo putabant, et iam tum potentia Pompei formidolosa erat. Sed is Piso in provincia ab equitibus Hispanis, quos in exercitu ductabat, iter faciens occisus est. Sunt qui ita dicunt, imperia eius iniusta, superba, crudelia barbaros nequivisse pati; alii autem equites illos, Gn. Pompei veteres fidosque clientes, voluntate eius Pisonem aggressos; numquam Hispanos praeterea tale facinus fecisse, sed imperia sæva multa antea perpessos. Nos eam rem in medio relinquemus. De superiore coniuratione satis dictum. xx. Catilina, ubi eos, quos paulo ante memoravi, convenisse videt, tametsi cum singulis multa sæpe egerat, tamen in rem fore credens universos appellare et cohortari, in abditam partem ædium secessit atque ibi, omnibus arbitris procul amotis, orationem huiuscemodi habuit. «Ni virtus fidesque vestra spectata mihi forent, nequicquam oportuna res cecidisset; spes magna, dominatio in manibus frustra fuissent. Neque ego per ignaviam aut vana ingenia incerta pro certis captarem. Sed quia multis et magnis tempestatibus vos cognovi fortis fidosque mihi, eo animus ausus est maxumum atque pulcherrumum facinus incipere, simul quia vobis eadem quae mihi bona malaque esse intellexi; nam idem velle atque idem nolle, ea demum firma amicitia est. Sed ego quæ mente agitavi, omnes iam antea divorsi audistis. Ceterum mihi in dies magis animus accenditur, cum considero, quæ condicio vitæ futura sit, nisi nosmet ipsi vindicamus in libertatem. Nam postquam res publica in paucorum potentium ius atque dicionem concessit; semper illis reges, tetrarchæ vectigales esse; populi, nationes stipendia pendere, ceteri omnes, strenui, boni, nobiles atque ignobiles, volgus fuimus, sine gratia, sine auctoritate, his obnoxii, quibus, si res publica valeret, formidini essemus. Itaque omnis gratia, potentia, honos, divitiæ apud illos sunt, aut ubi illi volunt; nobis reliquere pericula, repulsas, iudicia, egestatem. Quæ quousque tandem patiemini fortissumi viri? Nonne emori per virtutem præstat, quam vitam miseram atque inhonestam, ubi alienæ superbiæ ludibrio fueris, per dedecus amittere? Verum enim vero pro deum atque hominum fidem victoria in manu nobis est; viget ætas, animus valet: contra illis annis atque divitiis omnia consenuerunt. Tantummodo incepto opus est; cetera res expediet. Etenim quis mortalium, cui virile ingenium est, tolerare potest, illis divitias superare, quas profundant in extruendo mari et montibus coæquandis, nobis rem familiarem etiam ad necessaria deesse? illos binas aut amplius domos continuare, nobis larem familiarem nusquam ullum esse ? Cum tabulas, signa, toreumata emunt, nova diruunt, alia ædificant, postremo omnibus modis pecuniam trahunt, vexant; tamen summa lubidine divitias suas vincere nequeunt. At nobis est domi inopia, foris æs alienum, mala res, spes multo asperior ; denique quid reliqui habemus præter miseram animam? Quin igitur expergiscimini? En illa, illa, quam sæpe optastis, libertas, præterea divitiæ, decus, gloria in oculis sita sunt! fortuna omnia ea victoribus præmia posuit. Res, tempus, pericula, egestas, belli spolia

« PreviousContinue »