Page images
PDF
EPUB

ODE V.

AD PYRRH A M.

Q

uis multà gracilis te puer in rosa Perfusus liquidis urget odoribus,

Grato, Pyrrha, sub antro?
Cui flavam religas comam,

Simplex munditiis? Heu! quoties fidem
Mutatosque Deos flebit, et aspera

Nigris æquora ventis
Emirabitur insolens,

Qui nunc te fruitur credulus aureâ;
Qui semper vacuam, semper amabilem

Sperat, nescius auræ
Fallacis! Miseri quibus

Intentata nites! Me tabulâ sacer
Votivâ paries indicat uvida

Suspendisse potenti
Vestimenta maris deo.

ODE VI.

AD M. VIPSANIUM AGRIPPA M.

SCRIBER15 Vario fortis, et hostium
Victor, Mæonii carminis aliti,
Quam rem cumque ferox navibus aut equis

Miles te duce gesserit.

Nos, Agrippa, neque hæc dicere, nec gravem
Pelidæ stomachum cedere nescii,
Nec cursus duplicis per mare Ulyxei,

Nec sævam Pelopis domum,

Conamur, tenues grandia: dum pudor,
Imbellisque lyræ Musa potens vetat
* Laudes egregii Cæsaris, et tuas,

Culpâ deterere ingeni.

Quis Martem tunicâ tectum adamantina
Dignè scripserit? aut pulvere Troño
Nigrum Merionen? aut ope Palladis

Tydiden Superis parem?

Nos convivia, nos proelia virginum
Sectis in juvenes unguibus acrium,
Cantamus, vacui, sive quid urimur,

Non præter solitum leves.

ODE VII. AD MUNATIUM PLANCUM, CONSULAREM. LAUDABUNT

NT alii claram Rhodon, aut Mitylenen,

Aut Ephesum, bimarisve Corinthi Monia, vel Baccho Thebas, vel Apolline Delphos

Insignes, aut Thessala Tempe. Sunt quibus unum opus est intactæ Palladis arces

Carmine perpetuo celebrare, et Undique decerptam fronti præponere olivam.

Plurimus, in Junonis honorem, Aptum dicit equis Argos, ditesque Mycenas.

Me nec tam patiens Lacedæmon, Nec tam Larissæ percussit campus opimæ,

Quàm domus Albuneæ resonantis, Et præceps Anio, ac Tiburni lucus, et uda

Mobilibus pomaria rivis. Albus ut obscuro deterget nubila coelo

Sæpè Notus, neque parturit imbres
Perpetuos; sic tu sapiens finire memento

Tristitiam vitæque labores
Molli, Plance, mero; seu te fulgentia signis

Castra tenent, seu densa tenebit
Tiburis umbra tui. Teucer Salamina patremque

Quum fugeret, tamen uda Lyæo
Tempora popaleâ fertur vinxisse corona,

Sic tristes affatus amicos:
Quò nos cumque feret melior fortuna parente,

Ibimus, ô socii comitesque!
Nil desperandum Teucro duce, et auspice Teucro;

Certus enim promisit Apollo
Ambiguam tellure novå Salamina futuram.

O fortes pejoraque passi
Mecum sæpè viri! nunc vino pellite curas:

Cras ingens iterabimus æquor.

ODE VIII.

AD LYDIA M.

Lydia, dic, per omnes
Te deos oro: Sybarin cur properas amando

Perdere? cur apricum
Oderit campum, patiens pulveris atque solis?

Cur neque militaris
Inter æquales equitat, Gallica nec lupatis

Temperat ora frænis?
Cur timet flavum Tiberim tangere? cur olivum

Sanguine viperino
Cautiùs vitat? neque jam livida gestat armis

Brachia, sæpè disco,
Sæpè trans finem jaculo nobilis expedito?

Quid latet, ut marinæ
Filium dicunt Thetidis sub lacrymosa Troja

Funera, ne virilis Cultus in cædem et Lycias proriperet catervas?

ODE IX.

AD THALIAR CHUM.

Vi

IDES ut altà stet nive candidum
Soracte, nec jam sustineant onus
Silvæ laborantes, geluque

Flumina constiterint acuto.

Dissolve frigus, ligna super foco
Large reponens; atque benigniùs
Deprome quadrimum Sabinâ ,

O Thaliarche, merum diotà.

Permitte Divis cetera : qui simul
Stravere ventos æquore fervido
Deproeliantes, nec cupressi,

Nec veteres agitantur orni.

Quid sit futurum cras, fuge quærere; et
Quem sors dierum cumque dabit, lucro
Appone: nec dulces amores

Sperne puer, neque tu choreas;

Donec virenti canities abest
Morosa. Nunc et campus, et areæ,
Lenesque sub noctem susurri,

Compositâ repetantur horâ :

Nunc et latentis proditor intimo
Gratus puellæ risus ab angulo,
Pignusque dereptum lacertis,

Aut digito malè pertinaci.

ODE X.

AD MERCURIUM, MERCURI, facunde nepos Atlantis, Qui feros cultus hominum recentum Voce formasti catus, et decoræ

More palæstræ;

Te canam, magni Jovis et deorum Nuntium, curvæque lyræ parentem Callidum, quidquid placuit, jocoso

Condere furto.

Te, boves olim nisi reddidisses
Per dolum amotas, puerum minaci
Voce dum terret, viduus pharetra

Risit Apollo.

Quin et Atridas, duce te, superbos, Ilio dives Priamus relicto, Thessalosque ignes et iniqua Troja

Castra fefellit.

Tu pias lætis animas reponis
Sedibus, virgàque levem coerces
Aureâ turbam, superis deorum

Gratus et imis.

« PreviousContinue »