Page images
PDF
EPUB

Gaudentem patrios findere sarculo
Agros Attalicis conditionibus
Numquam dimoveas ut trabe Cypriâ
Myrtoum pavidus nauta secet mare.
Luctantem Icarus fluctibus Africum
Mercator metuens, otium et oppidi
Laudat rura sui: mox reficit rates
Quassas, indocilis pau ati.
Est qui nec veteris pocula Massici,
Nec partem solido demere de die
Spernit, nunc viridi membra sub arbuto
Stratus, nunc ad aquæ lene caput sacræ.
Multos castra juvant, et lituo tubæ
Permixtus sonitus, bellaque matribus
Detestata. Manet sub Jove frigido
Venator, teneræ conjugis immemor;
Seu visa est catulis cerva fidelibus,
Seu rupit teretes Marsus aper plagas.
Me doctarum ederæ præmia frontium
Dis miscent superis; me gelidum nemus,
Nympharumque leves cum Satyris chori,
Secernunt populo; si neque tibias
Euterpe cohibet, nec Polyhymnia
Lesboum refugit tendere barbiton.
Quod si me lyricis vatibus inseres,
Sublimi feriam sidera vertice.

ODE II.

AD AUGUSTUM CAESAREM.

[ocr errors]

JAM satis terris nivis atque diræ
Grandinis misit Pater, et, rubente
Dexterá sacras jaculatus arces,

Terruit urbem :

Terruit gentes, grave ne rediret Sæculum Pyrrhæ, nova monstra questæ ; Omne quum Proteus pecus egit altos

Visere montes;

Piscium et summâ genus hæsit ulmo,
Nota quæ sedes fuerat columbis;
Et superjecto pavidæ natârunt

Aequore damæ.

Vidimus flavum Tiberim, retortis
Littore Etrusco violenter undis,
Tre dejectum monumenta regis,

Templaque Vestæ:

Niæ dam se nimiùm querenti
Jactat ultorem, vagus et sinistra
Labitur ripâ, Jove non probante, U-

xorius amnis.

Audiet cives acuisse ferrum
Quo graves Persæ meliùs perirent;

vitio

parentum Rara, juventus.

Audiet pugnas,

Quem vocet divûm populus ruentis
Imperî rebus? prece quâ fatigent
Virgines sanctæ minus audientem

Carmina Vestam?

Cui dabit partes scelus expiandi
Juppiter? tandem venias, precamur,
Nube candentes humeros amictus,

Augur Apollo.

Sive tu mavis, Erycina ridens,
Quam Jocus circumvolat, et Cupido.

Sive neglectum genus et nepotes

Respicis, auctor,

Hen! nimis longo satiate ludo,
Quem juvat clamor, galeæque leves,
Acer et Mauri peditis cruentum

Vultus in hostem:

Sive mutatâ juvenem figurâ,
Ales, in terris imitaris, almæ
Filius Maiæ, patiens vocari

Cæsaris ultor:

Serus in coelum redeas, diùque
Lætus intersis populo Quirini;
Neve te nostris vitiis iniquum

Ocior aura

Tollat. Hic magnos potius triumphos,
Hic ames dici pater atque princeps:
Neu sinas Medos equitare inultos,

Te duce,

Cæsar.

ODE III.

AD NAVEM QUA VIRGILIUS ATHENAS
PROFICISCENS VEHEBATUR.

Sic te diva potens Cypri,
Sic fratres Helenæ , lucida sidera,

Ventorumque regat pater,
Obstrictis aliis, præter lapyga,

Navis, quæ tibi creditum
Debes Virgilium, finibus Atticis

Reddas incolumem, precor, Et serves animæ dimidium meæ.

Ili robur et æs triplex Circa pectus erat, qui fragilem truci

Commisit pelago ratem Primus, nec timuit præcipitem Africum

Decertantem aquilonibus, Nec tristes Hyadás, nec rabiem Noti,

Quo non arbiter Hadriæ Major, tollere seu ponere vult freta.

Quem mortis timuit gradum, Qui siccis oculis monstra natantia,

Qui vidit mare turgidum, et Infames scopulos Acroceraunia?

Nequidquam Deus abscidit Prudens Oceano dissociabili

Terras, si tamen impiæ Non tangenda rates transiliunt vada.

Audax omnia perpeti Gens humana ruit per vetitum; nefas !

Audax Iapeti genus Ignem fraude malâ gentibus intulit.

Post ignem æthereâ domo Subductum, macies et nova febrium

Terris incubuit cohors; Semotique priùs tarda necessitas

Leti corripuit gradum. Expertus vacuum Dædalus aëra

Pennis non homini datis. Perrupit Acheronta Herculeus labor.

Nil mortalibus arduum est: Coelum ipsum petii

stultitiâ ; neque Per nostrum patimur scelus Iracunda Jovem ponere fulmina.

ODE IV.

AD L. SEXTIUM, CONSULAREM.

Solvitur acris hiems gratâ vice

Veris et Favoni,
Trahuntque siccas machinæ carinas;
Ac neque jam stabulis gaudet pecus,

Aut arator igni;
Nec prata canis albicant pruinis.
Jam Cytherea choros ducit Venus,

Imminente Luna;
Junctæque Nymphis Gratiæ decentes
Alterno terram quatiunt pede,

Dum graves Cyclopum
Valcanus ardens urit officinas.
Nunc decet aut viridi nitidum caput

Impedire myrto,
Aut flore, terræ quem ferunt solutæ.
Nunc et in umbrosis Fauno decet

Immolare lucis,
Seu poscat agna, sive malit hædo.
Pallida Mors æquo pulsat pede

Pauperum tabernas,
Regumque turres. O beate Sexti,
Vitæ summa brevis spem nos vetat

Inchoare longam:
Jam te premet nox, fabulæque Manes,
Et domus exilis Plutonia;

Quò simul mearis,
Nec regna vini sortiere talis,
Nec tenerum Lycidan mirabere,

Quo calet juventus
Nunc omnis, et mox virgines tepebunt.

« PreviousContinue »