Page images
PDF
EPUB

LIII. Domini' appellationem, ut maledictum et opprobrium, semper exhorruit. Quum, spectante eo Iudos, pronunciatum esset a mimo, «O Dominum æquum et bonum!» et universi, quasi de ipso dictum, exsultantes comprobassent; et statim manu vultuque indecoras adulationes repressit, et insequenti die gravissimo corripuit edicto, dominumque se posthac appellari, ne a liberis quidem aut nepotibus suis, vel serio vel joco, passus est : atque hujusmodi blanditias etiam inter ipsos prohibuit. Non temere Urbe oppidove ullo egressus, aut quoquam ingressus est, nisi vespera aut noctu2, ne quem officii causa3 inquietaret. In consulatu pedibus fere, extra consulatum sæpe adaperta sella, per publicum incessit.

LIII. 1. Domini appellationem, etc. Cf. Dio, LV, 12. Oros. VI, 22: « Domini appellationem ut homo declinavit. Nam quum, etc. » Verba enim Suetonii usque ad passus est verbo tenus transcripsit. Idem dat, a quodam mimo, quod commovit me ad præferendam lectionem, a mimo, alteri, in mimo, quam probarunt Burm. Oudend. Ernest. Illam meliorem etiam censet Mullerus in Schedis, quod spectante eo ludos jam continet verba in mimo, neque simpliciter dicitur pronunciatum est sine persona addita; de quo tamen dubito. Ceterum, quod Orosius Augustum Domini appellationem ut hominem declinasse dicit, Christiano magis, quam Romano sensu illam cepit. A Romanis enim Dominus non homini, sed servo opponitur, et civilitatis Augusti documentum fuit, quod servilem adulationem recusavit. Apte Reitzius, in Dictatis, comparat Sallust. Jug. 85, § 35, « exerci

num,

tum supplicio cogere, id est dominon Imperatorem esse; » et Plin. Panegyr. cap. 2, « non enim de tyranno, sed de cive, non de domino, sed de parente loquimur,» ubi absurde in nonnullis est, de homine. Postea, accurate distinguere Suetonium blanditias ab adulationibus, quum illæ inter fratres sint, hæ adversum potestates, monuit jam Casaubonus ad. h. 1.

2. Aut noctu. Conf. Dio, LIV, 10, ad ann. 735, et ad ann. 741, cap. 25.

3. Inquietaret. Recte sollicitaret, quod est in uno Torrent., Oudend. glossema judicat. Antea idem ex optimis libris edidit vespera. Vulgo, vespere. Secutus sum ejus Wolfiique auctoritatem.

4. Adaperta sella; i. e. omni parte aperta, ut omnes videre eum

et accedere possent, in quo maxima est civilitas. Al. adoperta, quæ esset φορεῖον κατάστεγον, ut Dio, XLVII, 10, vel dippos naráoriyos,

5

Promiscuis salutationibus admittebat et plebem, tanta comitate adeuntium desideria excipiens, ut quendam joco corripuerit, quod « sic sibi libellum porrigere dubitaret, quasi elephanto stipem. » Die Senatus nunquam Patres nisi in Curia salutavit, et quidem sedentes, ac nominatim singulos, nullo summonente: et discedens eodem modo sedentibus valere dicebat. Officia" cum multis mutuo exercuit; nec prius dies cujusque sollemnes frequentare desiit, quam grandior jam natu, et in turba quondam sponsaliorum die vexatus. Gallum Terrinium

ut idem, XLVII, 23. Cf. Oudend. ad h. 1. et Scheffer. de Re Vehic. II, 4.

5. Promiscuis salutationibus, etc. De festis diebus intellige. Conf. Baumgart.

6. Ut quendam joco corripuerit, etc. Quintilian. Instit. VI, 3, 59: « Adhibetur autem similitudo interim palam, interim inseri solet parabolæ, cujus est generis id Augusti, qui militi libellum timide porrigenti, Noli, inquit, dubitare, tanquam assem elephanto des. » Macrobius, Saturnal. II, 4: « Augustus, quum ei quidam libellum trepidus offerret, et modo proferret manum, modo retraheret, Putas, inquit, te assem elephanto

dare? »

7. Nisi in Curia. Non ad se domum venire passus est Senatum ad salutationem, nisi in extrema ætas te, sed ipse Curiam adiit. Vide Casaub. ad c. 35.

8. Et quidem sedentes; non ut intrante Augusto non surrexerint (hic enim semper, etiam Consulibus, honor habebatur), sed ut mox, salutato ab illis Imperatore, jusse

rit sedere, quum eos resalutaret, et verba ad eos faceret.

9. Nullo summonente; i. e. nullo nomina singulorum Senatorum subjiciente, quo, omnes penitus sibi notos, ut amicissimos, ostenderet. Docet historia duces etiam regesque hac arte militum animos sibi conciliasse.

10. Eodem modo sedentibus va

lere dicebat. Omisi cum Oudend., quod sequebatur voc. sedentibus, singulis, inepte e superiori repetitum, dedique eodem modo pro eo, et valere dicebat pro vale dic., optimis Codd. auctoribus.

11. Officia.... mutuo exercuit, i. e. interfuit solemnibus, quæ in amicorum ædibus per nuptiarum, tirocinii, funeris, aliasve occasiones celebrabantur, eosque vicissim ad se invitavit. Mutuo servavi cum Oudend. ob librorum consensum. Alii corrigunt mutua. Grandior jam natu dederunt etiam Oudend. et Wolf. Al. grandi jam natu, quod defenditur magno natu apud Cornelium Liviumque. Vexatus est, quum male se habuisset in turba hominum, quæ ad celebranda spon

Senatorem, minus sibi familiarem, sed captum repente oculis, et ob id inedia 12 mori destinantem, præsens consolando revocavit ad vitam.

LIV. In Senatu verba facienti dictum est, «Non intellexi» et ab alio, « Contradicerem' tibi, si locum haberem. » Interdum ob immodicas altercationes disceptantium e Curia per iram se proripienti quidam ingesserunt, « Licere oportere Senatoribus de Republica loqui.» Antistius Labco Senatus lectione, quum Triumvirum 3 legeret

2

salia convenerat, huc atque illuc pulsus tractusque. Nam qui fertur et raptatur, atque huc atque illuc distrahitur, is vexari proprie dicitur, ut Gellius, II, 6.

12. Et ob id inedia mori destinantem; ex disciplina Stoica. Sen. Epist. LVIII: « si cœperit senectus concutere mentem, si partes ejus convellere, si mihi non vitam reliquerit, sed animam; prosiliam ex ædificio putrido ac ruenti. » Conf. Epist. LXX. Notum etiam exemplum Attici e Cornel. Nep.

LIV. 1. Contradicerem tibi. Ern. delendum putat tibi, ut minus Latinum. Sed jungere solet Suetonius dativum huic verbo, quum prior ætas contra dicere disjunctim scripsisset, vel contra aliquem dicere.

- Si locum haberem; si mihi ullus locus esset in Republica, si quid ipse valerem.

2. Antistius Labeo. Inter principes jurisconsultos veteres fuit. Dicitur Tacit. Annal. III, 75, « incorrupta libertate, et ob id fama, celebration.» Gell. XIII, 12: « In quadam epistola Ateii Capitonis scriptum legimus, Labeonem Antistium legum atque morum populi Romani jurisque civilis doctum

ut D.

apprime fuisse. Sed agitabat, inquit, hominem libertas quædam nimia atque vecors; usque eo, Augusto jam principe et Rempubl. obtinente, ratum tamen pensumque nihil haberet, nisi quod justum sanctumque esse in Romanis antiquitatibus legisset. » Horatius etiam, Augusti iræ blandiens, Sat. I, 3, 82: « Labeone insanior, inter Sanos dicatur. » Patrem ejus simulque filium honorifice laudat Appian. Bell. Civ. IV, 135. De utroque vide Glandorp. Onomast. pag. 63.

3. Quum Triumvirum legeret M. Lepidum. Triumvirum, quod omnes Godd. exhibent, auctore Torrentio editores mutarunt in vir virum (quum vir virum legeret, M. Lepidum.... legit:) ex cap. 35, ubi

"

prima lectione vir virum legisse » dicitur. Sed eam lectionem h. 1. intelligendam esse inde jam patet, quod Labeoni legendi potestas fuit. Addito autem Triumvirum, scriptor distinguit patrem Lepidum a filio, quem conspirasse contra Augustum narraverat cap. 19. Contra uncinis inclusi legit et postea que subjunctum voci interrogatus, quod utrumque in uno libro omitti testatur Scheffer., quocum pror

M. Lepidum, hostem olim ejus, et tunc exsulantem, [legit;] interrogatus[que] ab eo, an essent alii digniores, «Suum quemque judicium habere,» respondit. Nec ideo libertas 6 aut contumacia fraudi cuiquam fuit.

5

[ocr errors]

LV. Etiam sparsos de se in Curia famosos libellos nec expavit, nec magna cura redarguit: ac, ne requisitis quidem auctoribus, id modo censuit, cognoscendum2 posthac de iis, qui libellos aut carmina ad infamiam cujuspiam sub alieno nomine edant. Jocis3 quoque quorundam

sus consentio, nisi quod ille delendum censet Triumvirum.

4. An essent. Ernest. post alios probavit annon editionis Steph., et Reitzius conjecit anne, particulam ne absorptam existimans a sequenti vocali. Sed an sæpe dici pro annon, ut åpa pro ap' où, et encliticon ne pro nonne, probarunt Heusinger. ad Cic. de Offic. I, 15, 5, et III, 17, 2. Cf. quæ ad utrumque locum addidit Gernhard.

5. Suum quemque..... respondit. Rem narrat Dio, LIV, 15.

6. Libertas aut contumacia. Libertas fuit in dicto, contumacia in pertinacia, qua hostem Augusti legerat, monitusque ab Imperatore in sententia perseveravit. Contumaciam (Gallice nos, entétement) cum inani jactatione libertatis conjungit Tacit. Agric. 42; libertati Annal. III, 75, opponit obsequium, quo sensu dicitur a Terent. Andr. I, 2, 41.

Fraudi; noxæ, damno. LV. 1. Sparsos de se in Curia; sine dubio post Senatus lectionem, qua multi offensi et conviciis eum proscindebant, et mortem minabantur, unde nec expavit i. e. contemsit vanas sine viribus iras. Muller. in Sched. jungit de se in Curia,

scil. verba faciente, quæ tamen ratio durior mihi videtur, quamquam auctor supra c. 39, traditio coram pugillarium.

2. Cognoscendum posthac de iis, etc. Jam lex XII tabularum : « Si quis occentassit malum carmen, sive condiderit, quod infamiam faxit flagitiumque alteri, capitale esto. Cf. Rosin. Ant. Rom. VIII, 6, p. 586 seq. Sulla eam cognitionem ad majestatis crimen retulerat. Cic. ad Div. III, 11 : « Verumtamen est majestas (ut Sulla voluit), ne in quemvis impune declamare liceret. » Unde Tacit. Annal. I, 72, primus Augustus cognitionem de famosis libellis, specie legis ejus (majestatis) tractavit, commotus Cassii Severi libidine, qua viros feminasque illustres procacibus scriptis diffamaverat. >> Cf. Dio, LVI, 27, ad ann. 755. Edant. Al. ederent. Illud recte defenderunt Oudend. et Ernest., quod pendet a cognoscendum.

3. Jocis quoque, etc. Hæc usque ad intercessit, quæ vulgo posterioris cap. initium faciunt, cum hoc nostro conjunxi, quo pertinere ea ipsum argumentum docet. Nam insequentia inde a verbis, Quoties

invidiosis aut petulantibus lacessitus, contradixit edicto. Et tamen de inhibenda 4 testamentorum licentia ne quicquam constitueretur, intercessit.

LVI. Quoties magistratuum comitiis interesset, tribus cum candidatis suis circumibat, supplicabatque more sollemni. Fercbat et ipse suffragium in tribubus', ut unus e populo. Testem se in judiciis et interrogari, et refelli, æquissimo animo patiebatur. Forum2 angustius fecit, non ausus extorquere possessoribus proximas domos. Nunquam filios suos populo commendavit, ut non adjiceret, « Si merebuntur. » Eisdem3, prætextatis adhuc, assurrectum ab universis in theatro, et a stantibus plausum, gravissime questus est. Amicos ita magnos et potentes in civitate esse voluit, ut tamen pari jure essent quo ceteri, legibusque judiciariis æque tenerentur. Quum Asprenas Nonius, artius ei junctus, causam veneficii, accusante

4

magistratuum, etc. prorsus diversa civilitatis documenta continent. Ceterum Mullerus, ut omnia melius cohæreant, conjicit, Jocis quamquam.... atlamen, etc.

4. De inhibenda testamentorum licentia; in quibus testatores convicia erga Imperatores sæpe effundebant. Vide Lips. ad Tacit. Ann. VI, 38, ubi, « Fulcinius Trio.... supremis tabulis multa et atrocia in Macronem ac præcipuos libertorum Cæsaris composuit." Pro testamentorum, perperam Sigon. Disput. Patav. 1, reponendum censuit scommatorum. Postea ne quicquam constitueretur cum Gronov. et Oudend. MSS. auctoritate dedi, pro, ne Senatus quicquam constitueret, quod glossæ propius vide

tur.

LVI. 1. In tribubus, duabus, Seca

ptia et Fabia. Conf. supra, c. 40.

2. Forum angustius fecit, quam facere destinaverat. Vide ad c. 29. 3. Eisdem... gravissime questus est. Conf. Dio, LIV, 27.

4. Legibusque judiciariis æque tenerentur; i. e. non exemti essent judiciis, ob crimina æque atque alii ad jus possent vocari. Alias enim leges judiciariæ dicuntur, quibus ordo modusque judiciorum, ordinesque, a quibus haberentur, erant constituti. Cf. Ernest. Clav. Cic. ind. leg.

5. Asprenas Nonius. Eumdem puto, qui c. 43 lapsu debilitatus dicebatur, cum Dalechamp. ad Plin. H. N. XXXV, 12 (c. 46 ed. Franz.) ubi: (unius patina) « veneno Asprenati reo Cassius Severus accusator objiciebat, interiisse CXXX convivas. » Filius fortasse

« PreviousContinue »