Page images
PDF
EPUB

FONTES

IURIS ROMANI ANTIQUI.

[blocks in formation]
[blocks in formation]
[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Ad editionem quintam praemonita pariter ad sextam perveniunt. Ad hanc quoque Lenelii adiutorio nos usos esse quaeque ex instrumentis recognitis vel noviter repertis nobis innotuerunt utilia, ea mutata adiectave esse opera nostra et liber ipse ostendit et potiora in indice praemisso notis adpositis declarantur. Hoc addendum pro uno editore hunc libellum nactum esse duos eumque iam sextum prodire recensitum opera communi.

Praeter alia minora, quae perspicuitatis causa visum est aliter administrare, in negotiis ordinandis dispositionem ita mutavimus, ut primum locum teneant leges dictae rebus communibus sacrisve, secundum leges dictae a privatis rei suae, id est testamenta et reliquae mancipationes, tertium negotia ad ius rerum spectantia, quartum quae spectant ad ius obligationum ordine fere Gaiano, ut eum nuper explicavit Pernice in parergorum tertio, scilicet ut praecedant quae re verbis litteris contrahuntur vel solvuntur, comprehensa sub communi titulo pecuniae certae, sequantur obligationes consensu contractae.

Duae operis partes legum et negotiorum altera, altera scriptorum cum non ad omnes harum rerum studiosos pariter pertineant, utile visum est ita dispescere, ut seorsum tam illa quam haec comparari posset.

Scripsimus Berolini m. Maio a. 1893.

[blocks in formation]
« PreviousContinue »