Page images
PDF
[merged small][ocr errors]

IN VSVM MAXIME ACADEMICVM

COMPOSVIT, RECENSVIT, ADNOTAVIT

PH. EDVARDVS HVSCHKE.

EDITIO ALTEBA AVCTA ET MVLTIS LOCIS EMENDATA.

THE
.tDEBRAND
TiBEABY.

LIPSIAE

IN AEDIBVS B. G. TEVBNERI.

MDCCCLXVIl.

[graphic]
[ocr errors]

D. CAROLO GVSTAVO ERNESTO
DE REINBABEN ET STAMPEN

REGIS IN IVDICIO CONVENTVS VRATISLAVIENSIS A CONSILIIS
ET SECVNDI CONSILII RECTORI

AMICO AB INEVNTE IVVENTVTE FIDE MORIBVS
VIRTVTE NVNQVAM NON PROBATO'

'HOS REPVRGATOS COMMVNIVM STVDIORVM FONTES
AMICITIAE CAVSA
D. D. D.

[ocr errors]

PRAEFATIO.

Cnm ante hoc biennium et quod excedit, a bibliopola de omni genere bonarum litterarum meritissimo rogarer, ut in edenda nova reliquiarum iuris civilis anteiustiniani collectione, quae usibus quidem maxime academicis accommodata, sed etiam dotibus suis nostro tempore non indigna esset, consiJio atque opera mea eum adiuvarem, intellexi quidem opus et informatione et perfectione arduum a me desiderari. Cogitans tamen magnam rei utilitatem et studiorum meorum non alienam a tali opere rationem, deesse desideriis honestissimi viri uolui et alacri studio rem aggressus sum. Iam ad finem perducto opere video hoc loco exspectari a me, ut, quod in eo adornando consilium secutus sim, exponam.

Quae expositio in tres partes commode dispescetur. Primum enim quaeritur, quae antiquitatis monumenta hac collectione receperim, deinde quemadmodum ea composuerim, postremo quomodo singula instruxerim.

Ad primam quaestionem quod attinet, cum et bibliopolae et meo consilio ad ius civile anteiustinianum eo sensu sylloge nostra spectaret, quo solum ius prudentium auctoritate constitutum intellegitur, constitutiones principum ab ea procul habendae erant, et ne hoc in dubium veniret (meminimus enim, et Gustavum Hugonem et ICtos Bonnenses latiore sensu iuris civilis mentionem suis collectionibus etiam Codices constitutionum complectentibus inscripsisse), Antonium Schultingium

« PreviousContinue »