Page images
PDF
EPUB

M'. MANILIVS

(cos. a. u. 605).

Actionum.1

1. Itaque stipulantur paucis exceptis uerbis, ac Manilius scriptum reliquit, sic: "ILLAS CAPRAS HODIE RECTE ESSE ET

BIBERE POSSE HABEREQVE RECTE LICERE, HAEC SPONDESNE'?

[ocr errors]

Varro de r. r. 2, 3. §. 5.

2. Emi solent sic:2 ILLASCE SVES SANAS ESSE HABEREQVE RECTE LICERE' NOXASQVE3 PRAESTARI, NEQVE DE PECORE MORBOSO ESSE SPONDESNE? Quidam adiiciunt: PERFVNCTAS ESSE A FEBRI ET A FORIA'. Varro de r. r. 2, 4. §. 5.

3. Eos cum emimus domitos, stipulamur sic: ILLOSCE BOVES SANOS ESSE 'NOXASQVE3 PRAESTARI; cum emimus indomitos, sic: ILLOSCE IVVENCOS SANOS RECTE DEQVE PECORE SANO ESSE 'NOXASQVE PRAESTARI SPONDESNE? Paulo uerbosius haec, qui Manilianas actiones sequuntur. Varro de r. r. 2, 5. §. 11.

3

4. Emtio equina similis fere ac boum et asinorum, quod iisdem rebus in emtione dominum mutant, ut in Manilii actionibus perscripta sunt. Varro de r. r. 2, 7. §. 6.

5. Nexum Manilius scribit omne, quod per libram et aes geritur, in quo sint mancipia. Varro de L. L. 6, 5. §. 105. 6. An partus ancillae sitne in fructu habendus, disseretur inter principes ciuitatis P. Scaeuolam, M'. Manilium, ab hisque

his magis res gestas singulorum censorum videtur enarrasse. Item omisi Q. Fabium Maximum Servilianum cos. a. u. 612., quem de iure pontificio libros scripsisse, non efficitur ex Macrob. Sat. 1, 16., ubi laudatus liber XII potest et videtur esse annalium, in quibus interdum etiam sacri ritus referebantur. Cf. Liv. 3, 10. 11.

1) Hunc verum librorum eius titulum fuisse crediderim, quem refert Varro de re rust. 2, 7. S. 6. Pomponii aetate appellabantur Manilii monumenta' L. 2. §. 38. D. de orig. iur. (1, 2), de quo loco adi Maians. de M'. Manilio. Opp. I. p. 145. Pars inscripta fuerit "uenalium uendendorum leges' (Cic. de orat. 1, 58. S. 246) unde Varro sua hausit. 2) Haec quoque, modo contracta, ut cetera, ex Manilio esse, vix dubitandum est. 3) Scripsi; dictum puta ut dolum,

4

M. Brutus dissentiet (quod et acutum genus est et ad usus ciuium non inutile, nosque ea scripta reliquaque eiusdem generis et legimus libenter et legemus): haec, quae uitam continent omnem, negligentur? Cic. de fin. 1, 4. §. 12.

[merged small][ocr errors]

Cf. supra Sex. Aelium Catum 3.

M. IVNIVS BRVTVS

(eiusdem aetatis).

De iure ciuili libri tres.

1. Ex libro primo: 'Forte euenit, ut in Priuernati essemus'. Cic. de orat. 2, 55. §. 224.

2. Ex secundo libro: In Albano eramus ego et Marcus filius'. Cic. ib.

In

3. Tum ex libro tertio, in quo finem scribendi fecit (tot enim, ut audiui Scaeuolam dicere, sunt ueri Bruti libri): Tiburti forte assedimus ego et Marcus filius'. Cic. ib. 1 Cf. supra Sex. Aelium Catum 3.

4. Illuseras heri etc.

P. MVCIVS SCAEVOLA

(cos. a. u. 621. pont. max. ex a. u. 623).

1. . . . ut si ita respondeas: Quoniam P. Scaeuola id solum esse ambitus aedium dixerit,' quom 1 parietis communis tegendi causa tectum proiiceretur, ex quo in tectum eius, aedes qui protexisset, aqua proflueret, id tibi ius uideri. - Cic. Top. 4 fin.

2. C. Caelius iudex absoluit iniuriarum eum, qui Lucilium poetam in scena nominatim laeserat: P. Mucius eum, qui L. Accium poetam nominauerat, condemnauit. Auct. ad Herenn. 2, 3. §. 19.

2

culpam, evictionem praestare; noxis- vel noxiisque edd. 4) Cf. L. 68. D. de usufr. (7, 1).

1) Paulo aliter et fere plenius haec refert Cic. pro Clu. 51. §. 141. unde etiam apparet, haec initia fuisse trium librorum. Ex eiusdem Bruti libris etiam esse v. requietem', quod citat Inc. ap. Haupt. ad Ovid. Hal. p. 95., suspicatur Osannus ad Pompon. p. 73.

1) Scripsi; quod edd. Cf. Boeth, Comm. 2) Cf. librum meum

3. Placuit P. Scaeuolae et Coruncanio pontificibus maximis itemque caeteris, qui tantundem caperet, quantum omnes heredes, sacris alligari. Habeo ius pontificium. Quid huc accessit ex iure ciuili? Partitionis caput, scriptum caute, ut centum nummi deducerentur. Inuenta est ratio, cur pecunia sacrorum molestia liberaretur. Quod si hoc qui testamentum faciebat, cauere noluisset, admouet iurisconsultus hic quidem ipse Mucius, pontifex idem, ut minus capiat, quam omnibus heredibus relinquatur: super, dicebant, qui quid cepisset, adstringi. Rursus sacris liberantur. Hoc uero nihil ad pontificium ius, set3 e medio est iure ciuili, ut per aes et libram heredem testamenti soluant, et eodem loco res sit, quasi ea pecunia legata non esset, 'etsi is, cui legatum est, stipulatus est id ipsum, quod legatum est, ut ea pecunia ex stipulatione debeatur, sitque ea, non 'mortis causa capta. Cic. de leg. 2, 21. §§. 52. 53.

5

4. Itaque in eo, qui in naui necatus, deinde in mare proiectus esset, decreuit P. Mucius, familiam puram, quod os supra terram non exstaret, porcam heredi esse contractam, habendas triduum ferias et porco femina piaculum 'piari. Si in mari mortuus esset, eadem praeter piaculum et ferias. Cic. de leg. 2, 22. §. 57.

5.

[ocr errors]
[ocr errors]

P. Scaeuola pontifex maximus pro collegio respondit: quod in loco publico Licinia, Gaii filia, iniussu populi dedicasset, sacrum non uiderier'. Cic. pro dom. 53. §. 137.

*C. SEMPRONIVS TVDITANVS

.

(cos, a. u. 625). Magistratuum. 1

1. Tuditanus refert libro tertio magistratuum, decemuiros,

Gaius' p. 138. 164. 3) Ex Halmii cj. et edd. 4) Geminando scripsi; si edd. 5) Supplevi. Ceterum si statim quod ei per damnationem debebatur, stipulando novasset, cum novatio pro solutione sit, mortis causa ex damnatione cepisse videretur, perinde ac si ei legatum solutum esset. Hoc fugit Savign. Zeitsch. f. gesch. RW. II. p. 379. De tota re cf. infra Q. Mucium Scaevolam 13. 6) Scripsi; pati edd.

1) Quae Plin. N. H. 13, 13. ex Tuditani decimo tertio habet, pro

qui decem tabulis duas addiderunt, de intercalando populum rogasse. Macrob. Sat. 1, 13. §. 21.

[ocr errors]

2. ut in commentario tertio decimo C. Tuditani patet, quia imperium minus praetor, maius habet consul, et a minore imperio maius aut maioris collega rogari iure non potest. 2 Messalla apud Gell. 13, 15. §. 5.

*Q. COSCONIVS

(incertae, sed huius fere, ut videtur, aetatis).

[ocr errors]

1. Hoc idem Cosconius 1 in actionibus scribit praetorem accensum solitum esse iubere, ubi ei uidebatur horam esse tertiam, inclamare, horam esse tertiam, itemque meridiem et horam nonam. Varro de L. L. 6, 9. §. 89.

2

*M. IVNIVS GRACCHANVS
(C. Sempronii Gracchi tr. pl. aequalis). 1
Commentarii. 2

1. Celeres sub Romulo regibusque sunt appellati, deinde flexuntes, postea trossuli, cum oppidum in Tuscis citra Volsinios p. VIIII sine ullo peditum adiumento cepissent eius uocabuli; idque durauit ultra C. Gracchum. Iunius certe, qui ab amicitia eius Gracchanus appellatus est, scriptum reliquit his uerbis: Quod ad equestrem ordinem attinet, antea trossulos uocabant, nunc equites uocant ideo, quia non intelligunt,

babilius ad eius annales referuntur. 2) Cf. infra M. Valerium Messallam 1.

1) Cum eundem de rebus grammaticis scripsisse constet (Varr. de L. L. 6, 5. §. 36. Suet. vit. Ter. 5.) malim nunc cum Hertzio statuere, non in actionibus eum hoc scripsisse, sed scripsisse, praetorem in actionibus ea, quae sequuntur, iussisse. De Hostilianis actionibus vid. Cic. de orat. 1, 57. S. 245. 2) Cf. Censorin. 23.

1) De hoc cf. L. Mercklin de Iunio Gracch. Comm. part. 1. 2. Dorp. 1841. et M. Hertz de Iunio Gracch. disp. adiecta comm. de L. Cinciis Berol. 1842. p. 88 seqq. 2) Hic titulus nititur quidem tantum loco Varr. de L. L. 6, 9. S. 95. hoc ipsum 'inligium' scriptum inueni in M. Iunii commentariis; sed quin idem sit hic M. Iunius cum nostro, iam cum Hertzio non dubito. Ipse Gracchanus scripsit etiam 'de potestatibus' librum, notum ex L.1 pr. §.1. D. de offic. quaest.

trossulos nomen quid ualeat, multosque pudet eo nomine appellari,' et causam, quae supra indicata est, exponit inuitosque etiamnum tamen trossulos uocari. Plin. N. H. 33, 2. §. 9.

2. Antiquum oppidum in hoc fuisse Saturnia scribitur. Eius uestigia etiam nunc maneut tria: quod Saturni fanum in faucibus; quod Saturnia porta, quam Iunius scribit ibi, 'quam3 nunc uocant Pandanam; quod post aedem Saturni in aedificiorum legibus priuatis parietes postici muri sunt scripti. — Varro de L. L. 5, 7. §. 42.

urbe.

3. Subura Iunius scribit ab eo, quod fuerit sub antiqua Varro de L. L. 5, 7. §. 48.

[ocr errors]

4. Luceres, ut Iunius, a Lucumone.

9. §. 55.

Varro de L. L. 5,

5. Mensium nomina fere aperta sunt, si a Martio, ut antiqui constituerunt, numeres. Nam primus a Marte. Secundus, ut Fuluius scribit et lunius, a Venere, quod ea sit Aphrodite, quoius nomen ego antiquis literis quod nusquam inueni, magis puto dictum, quod uer omnia aperit, Aprilem. Tertius a maioribus Maius, quartus a iunioribus dictus Iunius. Dehinc quintus Quintilis et sic deinceps usque ad Decembrem a numero. Ad hos qui additi, prior a principe deo Ianuarius appellatus; posterior, ut iidem dicunt scriptores, ab diis inferis Februarius appellatus, quod tum his parentetur. Varro de L. L. 6, 4. §§. 33. 34.

6. Nomina decem mensibus antiquis Romulum fecisse Fuluius et Iunius auctores sunt: et quidem duos primos a parentibus suis nominasse Martium a Marte patre, Aprilem ab Aphrodite id est Venere, unde maiores eius oriundi dicebantur: proximos duos a populo, Maium a maioribus natu, Iunium a iunioribus; ceteros ab ordine, quo singuli erant, Quintilem usque ad Decembrem perinde a numero. Censorin. 22.

7. Annum uertentem Romae Licinius quidem Macer et postea Fenestella statim ab initio duodecim mensium fuisse scripserunt. sed magis Iunio Gracchano et Fuluio et Varroni et Suetonio aliisque credendum, qui decem mensium putaue

(1, 13) et Lyd. de mag. 1, 24. quem locum, cum Lydum sua tantum ex Digestis hausisse constet, omisimus. 3) Fortasse qua.

« PreviousContinue »