Page images
PDF
EPUB

aduersam sententiam meruit, tempore reatus quocunque modo alienata a fisco cum quadruplis fructibus | reuocantur. 20 21. Fideiussorem eius, qui cum dispensatore contraxit, ip |

L. 20. cit. supplevi, litteram p(ublici) ob sequentem litteram p excidisse suspicatus.

IVRISPR. ANTEI. REL. ED. II.

35

HERENNIVS MODESTINVS.

Ex libris Regularum..

1. 1 Modestinus regularum libro IX. 2 sub titulo de bonis libertorum et de testamentis: Cum in testamento dies et consules adiecti non sunt, non nocet, quominus ualeat testamentum.'

Ex libris Differentiarum.

2. 3 Inter eum, qui in insulam relegatur, et eum, qui deportatur, magna differentia est', ut ait Herennius; primo quod relegatum bona sequuntur, nisi fuerint sententia adempta, deportatum non sequuntur, nisi palam ei fuerint concessa: ita fit, ut relegato mentionem bonorum in sententia non haberi prosit, deportato noceat. item distant et in loci qualitate, quod cum relegato quidem humanius transigitur, deportatis uero hae solent insulae assignari, quae sunt asperrimae, quaeque sunt paulo 'lentius sumpto supplicio comparandae.

1) Primum haec ex ignoto a Petro patre suo accepto codice ms. cum Mos. et Rom. legum Collatione Lutet. 1573. p. 54. edidit P. Pithoeus, postremum adiecta notitia litteraria Boeckingius in ed. Ulp. fragm. 1855. p. 179. 2) III ed. Pith, correxit I. Gothofr. Neque enim 111. sed libro 1x. Modestinus et de bonis libertorum (L. 9. D. de i. patron. 37, 14) et de testamentis egit: videnturque eius operis codices etiam miscellos titulos habuisse, quibus diversae res, non ab ipso tamen, ut puto, Modestino, adscriptae et inscriptae erant. 3) Haec debentur codicibus quibusdam Isidoriani Differentiarum libri. Ex alio primus Casp. Barthius advers. 39, 14., ex alio Arevalus in Isidori ed. Romana T. V. p. 26. edidit. Utriusque lectionem composuit Lachmannus Zeitschr. f. gesch. RW. XI. p. 115. Postremum Boeckingius l. c. p. 180. edidit, quem fere sequimur. Libro I. differentiarum hunc locum tribuendum esse, idem ob L. 22. D. de poenis (48, 19) coniecit. Ad rem cf. Isidor. orig. 5, 27. S. 29. L. 4. L. 14. §. 1. L. 18 pr. D. de interd. et rel. (48, 22). 4) Scripsi; minus summo edd. Cf. Plin. N. H. 11, 25, 30. nisi quod grauiore supplicio lenta per triduum morte conficiunt".

LEX DEI

SIVE

MOSAICARVM ET ROMANARVM LEGVM COLLATIO.

Tribus codicibus manuscriptis haec Lex Dei', uti in illis ipsis codicibus, sive Mos. et Rom. legum Collatio, ut nunc plerumque inscribitur, ad nos pervenit, Pithoeano s. Rosnico, nunc Berolinensi, Vercellensi, et Vindobonensi: qui omnes admodum corrupti sunt, nec inter se ullus eorum ab alio pendet; antiquissimus tamen videtur Berolinensis, ex quo Pithoeus a. 1573. primum Collationem edidit; existimatur enim esse seculi octavi vel noni, ceteri seculi undecimi; et ille ut solus integrum continet opus vel certe tit. XVI. nunc ultimum (integrum enim ipsum opus ad nos pervenisse, licet verisimile sit, tamen quis praestabit?), ita et titulorum, in quos ipse auctor opus suum distribuerat, numeros, quanquam nec ipse integros, tamen aliquatenus servavit, qui in ceteris capitum distributioni cessere, quam in omnibus tribus codd. soli librariorum licentiae deberi, nemo, qui vel unum illorum inspexerit, dubitabit.

C

Auctor Collationis quis sit, ignoratur. Rufinum Aquileiensem presbyterum fuisse, ea maxime de causa suspicatus sum argumentisque instruxi (Zeitschr. f. gesch. RW. XIII. comm. I.), quod rumor seculo decimo sexto percrebuerat, a primariis viris susceptus, Collationem habere in quadam bibliotheca Germaniae nomen Licinii Rufini praefixum '. Certius est, auctorem Christianum fuisse eoque consilio hanc legis Dei' et legum Romanarum compositionem scripsisse, ut, praemissa (quod credere par est) praefatione nunc deperdita, qua hoc consilium aperiebat, re ipsa ostenderet, quod iam Tertullianus apolog. 45. Romanis ethnicis obgesserat: 'dum tamen', inquit, 'sciatis, ipsas quoque leges vestras (sc. ea), quae videntur ad innocentiam pergere, de divina lege ut antiquiore forma mutuatas esse' et postea Leo Magnus in causa matrimoniali praedicavit (ep. 167) 'multo prius hoc ipsum Domino constituente, quam initium Romani iuris existeret': eoque modo ICtorum potissimum fastum reprimeret, legem Christianam aut tanquam imperii

Romani institutis adversariam damnantium, aut prae suarum legum praeclaritate despicientium. Vid. maxime tit. VII. init., tit. VI. c. 7. cum not. nostr. et tit. XIV. c. 3. §. 6., quae etiam clerici supercilium ac stylum prodere videntur. Nam hoc eum voluisse, quod Dirksenus opinatus est (Comm. über d. Collatio in Abhh. d. Berl. Acad. 1846. Jan. 19. p. 27), ut iudices Rom. imperii in iudicandis Christianorum Romanorum causis tam legem Mosaicam quam ius civile Rom. sequerentur, non modo nihil habet, quo arguatur, sed etiam eo redarguitur, quod auctor libelli leges divinas illis parum notas multo succinctius quam Romanas refert: praeterea hoc ut nimis absurdum consilium (infinitam enim confusionem peperisset, nec tunc quisquam Christianus lege Mosaica ex. gr. in causis hereditariis se teneri aut credebat aut volebat) homini prudenti affingi non oportet. Is igitur consilium suum ut exsequeretur, selectas quasdam quasi exempli loco materias, easque apte ex omnibus fere iuris forensis partibus petitas titulis divisit, eorumque in unoquoque praemisit velut semen divini iuris praeceptum aliquod legis Mosaicae, non ex vulgata id versione petitum neque omnino anxie ad verbum versum, sed interdum magis ad sententiam relatum; subiecit deinde tanquam laetas segetes inde pullulantes auctoritates satis amplas ex libris quinque ICtorum, qui tum maxime in iudiciis legebantur, Gaii, Papiniani, Paulli, Ulpiani, Modestini et ex duobus Codicibus Gregoriano et Hermogeniano depromptas, semel etiam Theodosii Magni constitutionem a. 390. (tit. V. c. 3.), ut ipse significat, quia ea mentem divinae legis perfectius secuta esse videretur; nec tamen eam ex Theodosiano Codice desumsit. Raro de suo animadversiunculas intexuit. Et ut sunt, quae doctum hominem prodant, velut qui etiam libros haud vulgares illorum ICtorum adhibuerit et in constitutionibus principum ad subscriptionum fidem animum adverterit (tit. VI. c. 5 fin.), sunt etiam, quae iuris eum parum peritum fuisse arguant, velut quod rescriptum in tit. X. c. 8. relatum ad depositum pertinere censuerit. Quod vero proximi' appellationem in octavo decalogi praecepto (tit. IX. init.) ad familiaris maxime testimonii prohibitionem retulisse videtur, non divini iuris inscitiae, sed piae cuidam fraudi tribuere malim; eandem enim redolet, quod maledictiones illas tit. VI. fin. finxit (vid. not. 46.) et legem de divinatione prohibita tit. XV. c. 1. ad sui aevi mores flexit.

De tempore, quo haec Collatio scripta fuerit, nolo argumenta recoquere, quibus eam paucis ante quarti seculi finem annis compositam esse probasse mihi videor (Zeitschr. 1. c.), praesertim cum quae postea contra disputata sunt, neque omnia tangant, neque eiusmodi sint, ut retexendae

huius telae necessitatem imponant. Quae vero praeterea de auctore, tempore et tota ratione huius opusculi scripta sint, ea si quis comperire velit, adeat Boeckingii Pandect. ed. sec. I. S. 19. p. 47. Rudorfii Histor. iur. Rom. §. 103. p. 286.

De edenda Collatione post Pithoeum Blumius longe optime meritus est. Is enim ea editione, quae Bonnae a. 1833. vulgata, deinde in Corpore iuris anteiust. Bonnensi p. 308. iterata est, praemissis prolegomenis doctrinae plenis et adiectis indicibus uberrimis primus codices mss. Vindobonensem et Vercellensem adhuc ignotos in lucem protraxit enotataque eorum lectionis varietate et ceteris criticae artis subsidiis adhibitis multos locos sanavit. Idem postea etiam de Pithoei codice, qui interea in notitiam redierat, disputavit Zeitschr. f. gesch. RW. X. comm. IV. Ad huius igitur editionis exemplum quin nostra textus recensio referenda esset, dubium esse non poterat. Quod ita instituimus, ut ubicunque declinandum a Blumio videretur (quod sane haud paucis locis factum est), codicum lectiones et praestantiores virorum doctorum coniecturas in adnotationibus subiiceremus; eamque in rem etiam Berolinensem codicem denuo diligenter contulimus. Neque tamen omnes eius variantes lectiones vel a Pithoeo vel a Blumio commentatione laudata praetermissas, quarum haud exigua vis est, enotavimus, sed, ut instituti nostri ratio faciebat, eas tantum, quarum aliquis usus ad nostri textus recensionem esse videbatur. Denique et Lachmanni emendationibus (Zeitschr. cit. Tom. X. p. 309.) et iis, quae ipsi ante conieceramus (ibid. Tom. XIII. p. 31.) delectu habito usi sumus.

INCIPIT

LEX DEI QVAM DEVS PRAECEPIT AD MOYSEN.

(TIT. I. DE SICARIIS ET HOMICIDIS, CASV VEL VOLVNTATE.) Kap. I. Moyses Dei sacerdos haec dicit:1

1. Si quis percusserit hominem ferro, et occiderit eum, morte moriatur. 2. Si autem manu lapideue, quo mori pos.sit, percusserit, et mortuus fuerit, homicida est: morte moriatur. 3. Si autem per inimicitiam impulerit eum, uel inmiserit super eum aliquod uas ex insidiis, et mortuus fuerit, 4. uel per iram percusserit eum manu, et mortuus fuerit, morte moriatur.

1) Numer. 35, 16. 17. 20. 21.

« PreviousContinue »