Page images
PDF
EPUB

tioni satisfieret, additam esse. Quod vero octo gradus numerantur, quasi tot naturae lege sint, iam commendandae legis ecclesiasticae causa factum apparet, quae aequissime primos quattuor coelesti prohibitioni, alteros terrestri licentiae adscripserit. Iam ut illud hircinum matrimonii iungendi symbolum clericalem olet matrimonii contemtum, ab antiquitate plane alienum, ita nec rei matrimonialis gratia veteres cognationum gradus verbis exponere vel imaginibus illustrare unquam soliti sunt. Legem vero illam ecclesiasticam octavo demum seculo in regno Franconico invaluisse notum est, unde nec stemma priori tempori assignari potest. Sed si ea de causa nobis id omittendum fuit, non etiam ab iis negligi velim, qui de graduum computatione canonica scrutantur, in quam rem id magni momenti esse, nemo non videt.

ADNOTATIONES CRITICAE AD STEMMA COGNATIONVM.

1) fratris aut sororis filius aut filia Isid. edd. 2) Ita Contius et Isidori edd. pleraeque. Otto tamen ex Arevali ed. el, ut suspicor, cj. in hoc loculo dedit: patruus magnus, amita magna, auunculus magnus, matertera magna: quae vulgaris est huius gradus appellatio. Sed et alia, quae in agnatorum personis, quae parentium loco sunt, eundem, qui in parentibus traditus erat, morem observabat, exstitisse eamque, ut sequentes huius generis gradus testantur, stemmatis huiusce auctor secutus esse videtur. 3) fratris aut sororis Isid. edd. 4) Ita Cont. (tantum matertera ma. pro matertera maior); propatruus, proamita, proauunculus, promatertera Isid. edd. Scilicet iam librarii scripturam vulgari appellationi accommodaverant. 5) propriores Isid. ed. Otton. 6) sobrini sobrinae Isid. edd. manifesto vitio. 7) fratris et sororis Isid. edd. 8) Ita Cont. (tantum malerter. pro matertera); abpatruus, abamita, abauunculus, abmatertera ed. Isid. Otton. ex Areval. ed.; ubique ad- pro ab- ceterae. 9) propatruus proamitae (vel proamitae) proauunculi filij (promaterterae add. Areval. et Otto) filiae Isid. edd. 10) Scripsi; Propatrui, Proamitae. Proauunculi nepos neptis. id est sobrinus, sobrina Cont. propatrui, proamitae, proauunculi nepos neptis Isid. edd. 1) sobrinorum et sobrinarum filii uel filiae Isid. edd. 2) fratris et sororis Isid. edd.

FRAGMENTVM DE IVRE FISCI,

EX VLPIANI, VT VIDETVR, OPINIONVM LIBRIS SERVATVM.

Una cum Gaii Institutionibus, alius.tamen codicis neque eius rescripti ex reliquiis, Veronae erutum et in lucem protractum est hoc quod nunc vulgo vocatur fragmentum de iure fisci. Scriptum id exstat in duobus foliis valde laceris et corrugatis, ex unius complicatione ita factis, ut inter utrumque similiter complicatorum par unum vel duo vel tria interiecta essent, quae perierunt: quamobrem duo potius fragmenta dicenda sunt, quorum alterum a S. 10. incipit. Paginas quattuor scriptura complet binis in quaque columnis, quae sunt versuum vicenorum quaternorum, versusque singuli plerumque litteras denas septenas continent, quarum tamen haud paucae sigla sunt. Initium novi articuli versu paullo prominente, finem spatiolo, si quod in versu superabat, vacuo relicto indicare, novas vero materias etiam rubricis, quibus pingendis versum integrum a scriptura vacuum reliquit, distinguere librarius instituit, in utroque tamen neque rationem neque constantiam exhibuit. Ipse auctor ea, quae supersunt, quantum ex his ipsis coniicere licet, eo modo videtur digessisse, ut ius fisci tractaret I. ratione negotiorum, quae ab aliis propter publicam quandam utilitatem inutiliter geruntur sive mortis causa sive inter vivos, SS. 1-4. II. ratione negotiorum, quae ipsius fisci nomine maxime a servis Caesaris contrahuntur, SS. 5-7. tum ageret III. de multis sive poenis pecuniariis, quae illicite gestorum nomine in fiscum rediguntur, SS. 8. 9., ubi primum folium exit. Sequitur in altero folio IV. de lucris, quae fiscus ex licitis privatorum negotiis vel mortis causa capit vel inter vivos, SS. 10-13a, denique V. de his, quae fisci ratione agere liceat sive etiam oporteat vel non, tam his, qui munere aliquo fiscali funguntur, quam privatis, SS. 14-21. Qui ordo materiarum valde discrepare deprehenditur ab eo, quo Paullus Sent. lib. V. tit. 12. de iure fisci egit. Cum vero ea, quae in fine folii primi tractantur, admodum vicina sint his, unde secundum folium initium capit, haud plus quam duo folia inter utrumque periisse existimare licet.

De aetate et auctore horum fragmentorum magna est inter viros doctos dissensio, de qua Heimbachius in repert. Lips. 1843. p. 146 seq. et Boeckingius in praefatione novissimae horum fragmentorum editionis sub finem edit. Ulp. fragm. quartae (1855) p. 145. copiose exposuerunt. Et sane facilius dictu est, cuius ea non sint, licet a quibusdam esse dicta fuerint, quam cuius sint. Primum igitur non sunt Paulli, neque ex Sententiarum eius neque ex libris de iure fisci: ut taceam eius librum singularem Regularum. Non sunt ex illis; nam et ordo rerum alius est, de quo iam dixi, quodque maxime apparet ex S. 19. collata cum simili loco L. 45. §. 3. D. de iur. fisc. (49, 14), et sententia Si 9., quae longe aliter et alio Sententiarum loco I. 6a. §. 2. refertur: non ex his, quoniam Paullus iis ius fisci iusto tractatu exsequitur et proprias aliorumque opiniones vel imperatorum rescripta et decreta refert, velut L. 5. §§. 5. 11. 12. 15. D. de his, quae ut indign. (34, 9), quod ab huius scriptionis ratione, certas tantum et gravissimas huius iuris definitiones admittentis, prorsus alienum est. Eadem de causa de Callistrati libris de iure fisci cogitare non licet. Neque vero de Hermogeniani iuris epitomis, alioquin compositionis ratione similibus, id quod statim agnosces, ubi eius de hac materia expositionem in L. 46. D. de iure fisci (49, 14) et maxime quidem §§. 2. 3. cum nostris SS. 4. 5. contuleris.

Quod vero de aetate auctoris potissimum a C. Guil. Walchio disputatum est, eum Diocletiano anteriorem non fuisse, ne id quidem mihi probatur. Leviora argumenta iam a Boeckingio refutata praetereo. Speciosa tantum sunt quae ex SS. 14 et 15. et ex S. 17. ducuntur. Sed ad illas quod attinet, iam Paulli tempore, ut ex Sent. V. 12. §. 6. apparet, bona, quae ad fiscum pertinere dicebantur, sine iudicati auctoritate describi vel obsignari aut incorporari non licebat; Diocletiani vero constitutio L. 5. C. de i. fisci (10, 1) testatur, tum nec licuisse, nisi etiam forma eo nomine ab ipso imperatore data esset. Et cum antea Caesarianis bona ante sententiam inquietantibus manus opponere (quod iure naturali licebat) prohibitum quidem non esset, imperatores vero tantum procuratorem de eiusmodi iniuria adire iussissent, Diocletianus 1. c. expresse universis, quorum interesset, ipsis resistendi officialibus potestatem dedit. Unde intelligitur, antiquius ius SS. 14. et 15. referri. Sed etiam So 17. ius posterius et latius contineri, quam L. 1. 2. C. de advoc. fisc. (2, 9), Antonini et Valeriani rescriptis a. 214. et 255. propositis, non persuadebitur ei, qui utrosque locos diligentius inspexerit. Antonini enim rescriptum eum spectat, qui fisci causam aliquando egerat, eumque, licet salarium non acceperit, in eadem scilicet causa contra fiscum

patrocinium praestare vetat; cf. L. 11. D. de postul. (3, 1) et L. 2. C. cit. Haec ipsa vero L. 2. cit. cum §. 16. plane convenit. Si tandem mihi ipsi quid videatur, dicere licet, primum fragmenta nostra et ipsa celebrioris operis celeberrimi cuiusdam ICti partem fuisse, non dubito; alius enim etiam frustulum tantum qui aetatem tulisset? Deinde hunc tertio seculo scripsisse et quidem post Severi excessum et ante emissam vel potius post rursus abrogatam a Macrino constitutionem Antonini Magni, qua is patrum in caducis ius sustulerat, conficitur tam ex S. 4., in qua ius a Severo et Antonino constitutum refertur, et ex S. 3., secundum quam ius patrum fiscum praecedit, quam ex iure aerarii tum ad fiscum in plerisque causis iam translato. Sed et Paulli Sententias eum ob oculos habuisse verisimile est propter S. 19., quam ex illis desumtam et elegantius modo formatam iure dixeris, maxime si expenderis, Paullum ipsum illam sententiam vix ita concepturum fuisse, nisi imperialis sententia, quam L. 10. D. de manum. (40, 1) refert, praecessisset. Denique si scribendi elegantiam et totam tractandi rationem considero, vix alii haec ICto quam Ulpiano, aliique eius operi quam Regularum vel Opinionum libris assignari posse mihi videntur, ex quibus quae in Digestis superant, ostendunt, etiam his tantum certi iuris sententias, spretis aliorum auctoritatibus, comprehensas fuisse. A libro singulari vero Regularum illi etiam hoc distulisse videntur, quod ius quoque extraordinarium, quo pertinet fiscale, iis expositum erat.

Reliquum est, ut dicam, etiam haec fragmenta post Goescheni et Lachmanni curas a Boeckingio ornatissime edita esse; quapropter ad eius tantum editionem iam supra commemoratam emendationes nostras referre consentaneum duximus. Sed eae cum complusculae essent, quo facilius de iis iudicari posset, in hoc uno frustulo superiorum editorum exemplo etiam versuum codicis distinctiones retinere placuit.

Haec quoque frustula iterum edenda ut peculiari cura retractarem, impulit me maxime apographum membranae Veronensis ad calcem apographi Schedarum Gaianarum, de quibus supra p. 99. retulimus, a Boeckingio adiectum. Neque hanc iteratam operam infructuosam fuisse, iudicaturum spero, qui v. gr. SS. 7. 11. 18. 19. utriusque editionis contulerit.

1. 'Ipsi tantum, non etiam1 | heredi eius, 'qui quit ca- fol. 1.r. pere non poterat, deferendi | potestas concessa est, nisi col.a. os tendi possit, eius 'uoluntatis 3 | decessisse defunctum, | ut 5 deferre se uellet. 4 |

3

2. 5 Antequam quis ab alio deferatur, ipse se deferire 10 debet, alias sero ad auxilium delationis confugit. quod si per errorem se detulerit, nihil ei officit inconsiderata dili- 15 gentia. I

3. "Ius patrum non minuitur, si se is deferat, qui | solidum id, quod relictum est, capere non potest. sane si post 20 diem centensijmum patres caducum uindicent, omnino | fisco locus non est. I

4. Si se is deferat, cui tacitum fideicommissum relictum col. b. est, item | dimidii praemium fert.7 |

4a. 'In prouincia, cui praeest, qui per se uel per alliam personam emisse | quid arguatur, damnum | patitur 5 eius rei uel aestimationis. ter uero frustra|to eo etiam 8 quadruplum | poenae nomine (con)sequi fiscum oportet.

[ocr errors]

1) Hic primus paginae versus, quem edd. omittunt, legi non potuit; sequens quidem ratione eorum qui sequuntur, prominens scriptus est; idem tamen etiam in aliis versibus, qui non incipiunt, invenitur, velut fol. 2. v. col. a. v. 24. 2) Boeck. secundum Lachm.: qui e uita cedens: ne apta quidem sententia. Sed prior librarius pro quiquit scripserat quicquit, deinde errore comperto e perduxerat; quod cum sequens e legisset, ut verbum tamen aliquod (quievit) nancisceretur, perduxit q. De re cf. L. 13 pr. SS. 1. 2. 8. 10. L. 15. §. 3. D. de iur. fisci (49, 14). 3) In C. scriptum fuisse puta uolunt., ut in Gaio potest. potestate etc. 4) Boeck. secutus Lachm. pro uoluntatis fecit uigoris, pro uellet ualeret. Neque vero Hadrianus, an potuerit, sed an voluerit defunctus, quaeri voluit, neque fisco sed heredi iniunxit probationem. L. 13. §. 5. D. ib. 5) Cf. L. 13 pr. S. 10. L. 2. S. 7. D. de iur. fisc. (49, 14). 6) Cf. Gai. 2, 206. 207. 286. Ulp. 1, 21. 25, 17. 7) Ad sententiam supplevi, ut appareret, etiam sequentem S. recte suppletam esse. Scriptum fuisse puta: tum fc. relict. ē item | dimidii pmium fert. Cf. L. 13. §. 1. D. de i. fisc. (49, 14). Quae Boeck. proposuit, non duos sed tres versus complent. De edicto D. Traiani vero iam ante in non capiente ICtus dixerat. 8)Si praeses in prouincia per suppositam personam conparasse quid arguatur, fisco condemnatur eius rei aestimationis. ter uero frustra citato' Boeck. ex Lachm.

10

« PreviousContinue »