Page images
PDF
EPUB

xim(a)e Graeci moris sunt. eodem modo dicebatur ab antiquis Fest. v. Potitus seruitute p. 250.

potitus hostium'.

C. ATEIVS CAPITO

(Labeonis aequalis, qui tamen ei supervixit).

Coniectaneorum.

1. Cum librum VIII. Ateii Capitonis coniectaneorum legeremus, qui inscriptus est de iudiciis publicis, decretum tribunorum uisum est grauitatis antiquae plenum. Propterea id meminimus. Idque ob hanc causam et in hane sententiam scriptum est: Aulus Hostilius Mancinus aedilis curulis fuit. Is Maniliae meretrici diem ad populum dixit eo, quod e tabulato eius noctu lapide ictus esset, uulnusque ex eo lapide ostendebat. Manilia ad tribunos plebi prouocauit. Apud eos dixit, commessatorem Mancinum ad aedes suas uenisse; eum sibi recipere non fuisse e re sua; sed cum ui irrumperet, lapidibus depulsum. Tribuni decreuerunt, aedilem ex eo loco iure deiectum, quo eum uenire cum corollario non decuisset. Propterea ne cum populo aedilis ageret, intercesserunt'. Gell. 4, 14.

SS. 1-6.

2. Appi namque illius Caeci filia, a ludis, quos spectauerat, exiens, turba undique confluentis fluctuantisque populi iactata est. Atque inde egressa cum se male habitam diceret: quid me nunc factum esset', inquit, quantoque artius pressiusque conflictata essem, si P. Claudius, frater meus, nauali proelio classem nauium cum ingenti ciuium numero non perdidisset? certe quidem maiore nunc copia populi oppressa intercidissem. Sed utinam', inquit, 'reuiuiscat frater aliamque classem in Siciliam ducat atque istam multitudinem perditum eat, quae me male nunc miseram conuexauit'. Ob haec mulieris uerba tam improba ac tam inciuilia C. Fundanius et Tiberius Sempronius aediles plebei multam dixerunt ei aeris grauis uiginti quinque milia. Id factum esse dicit Capito Ateius in commentario de iudiciis publicis bello Poenico primo, Fabio Licino et Otacilio Crasso consulibus. Gell. 10, 6. SS. 2-4.

3. Sed quod ait (sc. Varro), senatusconsultum duobus

modis fieri solere, aut conquisitis sententiis aut per discessionem, parum conuenire uidetur cum eo, quod Ateius Capito in coniectaneis scriptum reliquit. Nam in libro 'VIIII.1 Tu- . beronem dicere ait, nullum senatusconsultum fieri posse non discessione facta, quia in omnibus senatusconsultis, etiam in iis, quae per relationem fierent, discessio esset necessaria. idque ipse Capito uerum esse affirmat. Gell. 14, 7. SS. 12. 13.

4. M. autem Varro in quarto epistulicarum quaestionum et Ateius Capito in coniectaneorum 'VIIII. ' ius esse praefecto (sc. urbi Latinarum causa relicto) senatum habendi dicunt; deque ea re adsensum esse Capito (Varro)nem Tuberoni contra sententiam Iunii refert: nam et tribunis', inquit, 'plebis senatus habendi ius erat, quamquam senatores non essent ante Atinium plebiscitum '. Gell. 14, 8. §. 2.

5. Legi adeo nuper in Capitonis Ateii coniectaneis senatus decretum uetus C. Fannio et M. Valerio Messalla consulibus factum, in quo iubentur principes ciuitatis, qui ludis Megalensibus antiquo ritu mutitarent, id est mutua inter sese dominia agitarent, iurare apud consules uerbis conceptis, non amplius in singulas cenas sumptus esse facturos, quam centenos uicenosque aeris praeter olus et far et uinum,neque uino alienigena, sed patriae usuros, neque argenti in conuiuio plus pondo quam libras centum inlaturos. Gell. 2, 24, §. 2. 6. Esse etiam dicit Capito Ateius edictum, diuine Augusti an Tiberii Caesaris non satis commemini, quo edicto per uarias sollemnitates a trecentis sestertiis adusque duo sestertia sum

[ocr errors]

1) (col) VIIII ed. Hertz. CCLVIIII (vel ducentesimo quinquagesimo nono) edd. antiquiores. Quod quominus retineamus, in sola quidem numeri magnitudine horum librorum nulla videtur esse difficultas. Coniectaneorum enim eadem poterat esse significatio, ut Digestorum, in quae plerique alii libri, suis titulis insigniti, coniicerentur, sicut et liber VIII. erat de publicis iudiciis (num. 1). Cf. not. 4. ad M. Antistium Labeonem. Et quantum scripserit Ateius Capito diversimodae doctrinae, etiam ex Plinii indicibus librorum existimare licet. Sed recte docuit Hertzius, CCL natum esse ex col (ut est in optimo libro ms.), quo quis significaverat, rectius fortasse collectaneorum dici libros (cf. Gai. 4, 15 fin.), nec collato num. 17. dubitandum, quin (quod Mercklinus vidit) hic VIIII coniectaneorum liber proprie inscriptus fuerit de officio senatorio. 2) a. u. 592.

T

ptus cenarum propagatus est, ut his saltem finibus luxuriae efferuescentis aestus coerceretur. Gell. 2, 24. §. 15.

7. Nos autem in Capitonis Ateii coniectaneis inuenimus, siticines appellatos, qui apud sitos canere soliti essent, hoc est uita functos et sepultos, eosque habuisse proprium genus tubae, qua canerent, a ceterorum tubicinum differens. Gell. 20, 2. §. 3. et ex co Non. 1, 268. p. 54.

De pontificio iure.

[ocr errors]

8. Propterea uerba Ateii Capitonis ex quinto librorum, quos de pontificio iure composuit, scripsi: Tib. Coruncanio pontifici maximo feriae praecidaneae in atrum diem inauguratae sunt. Collegium decreuit, non habendum religioni, quin eo die feriae praecidaneae essent'. Gell. 4, 6. §. 10.

ee

9. Mundus', ut ait Capito Ateius in 1. VII. pontificali, ter in anno patere solet diebus his: postridie Volcanalia et ante diem (III. Non. Oct. et ante diem)3 VI. Id. Nou.: qui quid ita dicatur, sic refert Cato in commentariis iuris ciuilis: Mundo nomen impositum est ab eo mundo, qui supra nos est; forma enim eius est, ut ex his, qui intrauere, cognoscere potui, adsimilis illae": eius inferiorem partem ueluti consecratam dis manibus clausam omni tempore, nisi his diebus, qui supra scripti sunt, maiores censuerunt habendam, quos dies etiam religiosos iudicauerunt ea de causa, quod quo tempore ea, quae occultae et abditae religionis deorum Manium essent, ueluti in lucem quandam adducerentur et patefierent, nihil in eo tempore in rep. geri uoluerunt: itaque per eos dies non cum hoste manus conserebant, non exercitus scribebatur, non comitia habebantur, non aliud quicquam in rep. nisi quod ultima necessitas admonebat, administrabatur'. Fest. v.

Mundus p. 157.

10. Si uolentibus uobis erit, inquit, in medium profero, quae de hac eadem causa apud Ateium Capitonem pontificii iuris inter primos peritum legisse memini: qui cum nefas esse sanciret, deorum formas insculpi annulis, eousque processit, ut et, cur in hoc digito uel in hac manu gestaretur annulus,

3) Supplementum suo loco restitui.

non taceret.

[ocr errors]

"Veteres inquit, non ornatus, sed signandi causa annulum secum circumferebant. Unde nec plus quam unum habere licebat, nec cuiquam nisi libero. 'quod eos solos fides deceret, 4 quae signaculo continetur, ideo ius annulorum famuli non habebant. Imprimebatur autem 'sculptura 5 materiae annuli, siue ex ferro siue ex auro foret: et gestabatur, ut quisque uellet, quacunque manu, quolibet digito. Postea', inquit, usus luxuriantis aetatis signaturas pretiosis gemmis coepit insculpere, et certatim haec omnis imitatio lacessiuit, ut de augmento pretii, quo sculpendos lapides parassent, gloriarentur. Hinc factum est, ut usus annulorum exemtus dexterae, quae multum negotiorum gerit, in laeuam relegaretur, quae otiosior est, ne crebro motu et officio manus dextrae pretiosi lapides frangerentur. Electus autem', inquit, * in ipsa laeua manu digitus minimo proximus quasi aptior ceteris, cui commendaretur annuli pretiositas. Nam pollex, qui nomen ab eo, quod pollet, accepit, nec in sinistra cessat, nec minus quam tota manus semper in officio est. unde apud Graecos avτízelo', inquit, uocatur, quasi manus altera. Pollici uero uicinus nudus et sine tuitione alterius appositi uidebatur; nam pollex ita inferior est, ut uix radicem eius excedat. Medium et minimum uitauerunt', inquit, ut ineptos, alterum magnitudine, breuitate alterum, et electus est, qui ab utroque clauditur et minus officii gerit et ideo seruando annulo magis accommodatus est'. Haec sunt, quae lectio pontificalis habet. Macrob. Sat. 7, 13. §. 11.

11. Praeterea Capito Ateius scriptum reliquit, neque eius legendam filiam (sc. virginem Vestalem), qui domicilium in Italia non haberet, et excusandam eius, qui liberos tres habe

5

ret. Gell. 1, 12. §. 8.

12. Διὰ τί ὁ ἱερεὺς τοῦ Διὸς ἀποθανούσης αὐτῷ τῆς γυναικός, ἀπετίθετο τὴν ἀρχήν, ὡς (4)τήϊος ἱστόρη xεv;6-Plutarch. Qu. Rom.50.

Cur flamen Dialis, uxore mortua, flaminio decedit?

sic enim Ateius tradidit.

4) quos (pro q eos, ut puto) solos fides deceret (decerneret al. discerneret al.) ed. Ian. 5) Malim: signatura. 6) Haec quoque ex libris

De iure sacrificiorum.

13. Cuius (sc. Ateii Capitonis) uerba ex libro primo sacrificiorum haec sunt: 'Itaque Ioui tauro, uerre, ariete immolari non licet'. Macrob. Sat. 3, 10. §. 3. 7 Atteius enim Capito, quem in acie contra Maronem locasti, adiecit haec uerba: Si quis forte tauro Ioui fecerit, piaculum dato'. — Macrob. Sat. 3, 10. §. 7.

[ocr errors]

14. Propudianus porcus dictus est', ut ait Capito Ateius, qui in sacrificio gentis Claudiae uelut piamentum et exsolutio omnis contractae religionis est'. Fest. v. Propu

[blocks in formation]

15. Porcam auream et argenteam dici, ait Capito Ateius, quae etsi numero hostiarum non sint, nomen tamen earum habere, alteram ex auro, alteram ex argento factam adhiberi sacrificio Ceriali. Fest. v. Porcam p. 238.

[ocr errors]

16. Rutilae canes, id est non procul a rubro colore, immolautur', ut ait Ateius Capito, canario sacrificio pro frugibus deprecandae saeuitiae causa sideris caniculae'.

v. Rutilae p. 285.

De officio senatorio.

Fest.

17. C. Caesar in consulatu, quem cum M. Bibulo gessit, quattuor solos extra ordinem rogasse sententiam dicitur. Ex his quattuor principem rogabat M. Crassum, sed postquam filiam Cn. Pompeio desponderat, primum coeperat Pompeium rogare. Eius rei rationem reddidisse eum senatui Tiro Tullius, M. Ciceronis libertus, refert, itaque se ex patrono suo audisse scribit. Id ipsum Capito Ateius in libro, quem de officio senatorio composuit, scriptum reliquit. In eodem libro Capitonis id quoque scriptum est: C.', inquit, Caesar consul M. Catonem sententiam rogauit. Cato rem, quae consulebatur, quoniam non e republica uidebatur, perfici nolebat. Eius rei ducendae gratia longa oratione utebatur eximebatque dicendo diem. Erat enim ius senatori, ut sententiam rogatus diceret

iuris pontificii esse, verisimile est. 7) Hoc supplementum in priore ed. omissum debeo Ubbelohdio (Gött. gel. Anz. 1863. p. 1148). *) Vix dubitandum, quin fr. 14—16. ex iisdem sacrif. libris desumpta sint.

« PreviousContinue »