Page images
PDF
EPUB

est 'lucaris dicta, 12 quod in luco dabatur. Idem tamen in eodem libro lucar aes, quod ex lucis capiatur, dici existimat, cuius opinionis est et Valerius Messalla in explanatione XII tab. 13 Fest. v. Pecunia p. 253.

13. Quo nomine (sc. tugurii) Messalla in explanatione XII ait etiam significari. Fest. v. Tuguria p. 355.

14. ὅθεν ὁ Μεσσαλάς τοῦτον (sc. Ἰανὸν εἶναι τὸν αἰῶνα νομίζει· καὶ γὰρ ἐπὶ τῆς πέμπτης τοῦ μηνὸς τούτου ἑορτὴν αἰῶνος ἐπετέλουν οἱ πάλαι. Io. Laur. Lyd. le mens. 4, 1.

[ocr errors]

Unde Messalla eum esse aeonem arbitratur; etenim quinto huius mensis die ferias Aeonis celebrabant veteres.

*L. CORNELIVS BALBVS

(pontifex eiusdem aetatis).1
Εξηγητικῶν.

1. Et Cornelius Balbus έέnynτıxov libro octavo decimo ait apud aram maximam observatum ne lectisternium fiat. Macrob. Sat. 3, 6. §. 16.

*VERANIVS

(incertae sed huius fere aetatis).

Auspiciorum.

1. Referri diem prodictam, id est anteferri, religiosum est', ut ait Veranius in eo, qui est auspiciorum de comitiis, idque exemplo comprobat L. Iulii et P. Licinii censorum, qui id fecerint sine ullo decreto augurum, et ob id lustrum parum felix fuerit. Fest. v. Referri p. 289.

2. Veranius ait, non utique ex lecto, sed ex cubili (sc. surgere eum silentio, qui auspicaturus sit), nec rursus se in lectum recipere necesse esse. Fest. v. Silentio p. 348.

13) Totum locum aliter atque Lucar secutus, restitui. Drumann Gesch. Roms II.

12) Scripsi; lucari edicta Cd. edd.
editur, Paulum vv. Lucaris pecunia et
1) Cf. Vellei. 2, 51. Eckhel I. p. 21.
p. 609. 'Eğŋyntinά sunt indigitamenta.

3. ‘Paludati in libris auguralibus significat', ut ait Veranius, *armati, ornatiʼ. omnia enim militaria ornamenta paludamenta dici. Fest. v. Paludati p. 253.

Quaestionum pontificalium.

3. Veranius enim in pontificalibus quaestionibus docet, eximias dictas hostias, quae ad sacrificium destinatae eximuntur e grege, uel quod eximia specie quasi offerenda numinibus eligantur. Macrob. Sat. 3, 5. §. 6.

1

5. Ait enim Veranius de uerbis pontificalibus: 'Felices arbores putantur esse quercus, aesculus, ilex, suberies, fagus, corylus, sorbus, ficus alba, pirus, malus, uitis, prunus, cornus,

[blocks in formation]

...

Macrob. Sat. 3, 20. §. 2.

6. sicut Veranius ex primo libro Pictoris etc. supra Num. Fabium Pictorem 2.

Vid.

7. Praesentanea porca dicitur', ut ait Veranius, 'quae familiae purgandae causa Cereri immolatur, quod pars quaedam eius sacrificii fit in conspectu mortui eius, cuius funus instituitur'. Fest. v. Praesentanea p. 250.

8. Prodiguae hostiae uocantur, ut ait Veranius, quae consumuntur, unde homines quoque luxuriosi prodigi. Fest. v. Prodiguae p. 250.

9. Offendices ait esse Titius nodos, quibus apex retineatur. At Veranius coriola existimat, quae sint in loris apicis, quibus apex retineatur et remittatur, quae ab offendendo dicantur. nam quom ad mentum peruentum sit, offendit mentum. Fest. v. Offendices p. 205.

10. Oletum stercus humanum. Veranius: Sacerdotula in sacrario Martiali fecit oletum'. Paul. ep. Fest. p. 203.

[ocr errors]

11. Muries2 est', quemadmodum Veranius docet, ea, quae fit ex sali sordido, in pila pisato et in ollam fictilem coniecto ibique operto gypsatoque et in furno percocto, cui virgines Vestales serra ferrea secto et in seriam coniecto, quae est intus in aede Vestae in penu exteriore, aquam iugem uel

1) Vix est, ut alius hic liber fuerit ac quaestiones pontificales. 2) Cf. supra Num. Fabium Pictorem s.

quamlibet, praeterquam quae per fistulas uenit, addunt atque ea demum in sacrificiis utuntur'. Fest. v. Muries p. 158. 12. 'Sed Veranius Pontificalium eo libro, quem fecit de supplicationibus, ita ait: Pinariis, qui nouissimi comeso prandio uenissent, cum iam manus prausores lauarent, praecepisse Herculem, ne quid postea ipsi aut progenies ipsorum ex decima gustarent sacranda sibi, sed ministrandi tantummodo causa, non ad epulas conuenirent'. Macrob. Sat. 3, 6. §. 14.

[ocr errors]

*GRANIVS FLACCVS LICINIANVS

(eiusdem aetatis). 1

De indigitamentis.

1. Eundem esse Genium et Larem, multi ueteres memoriae prodiderunt, in queis etiam Granius Flaccus in libro, quem ad Caesarem de indigitamentis scriptum reliquit. — Censorin. 3. §. 2.

1) Qui duos statuunt Granios, Flaccum alterum, alterum Licinianum, nulla id idonea ratione facere videntur. Quamobrem nunc et nomen Granii auxi et fr. 2. ei adscripsi. Quaedam etiam eorum ex hoc Granio videntur petita, quae Arnob. 6, 7. compluribus praeter Granium auctoribus laudatis de Oli historia refert, a cuius capite invento Capitolium dictum esse fabulabantur. Ceterum in hoc finem facere placuit eorum, qui libera republica scripserunt. Ex quibus si quosdam omisi, quos quis desideraverit, id ea maxime de causa factum est, quod quae eorum reciperem, incertus haesitabam. In his praeprimis numerandus est M. Terentius Varro, doctissimus Romanorum, qui multis quidem partibus etiam ius divinum humanumque illustravit, sed tamen magis polyhistorem quam iurisperitum agens, de quo vid. Bernhardy Röm. Lit. ed. 4. p. 858. Idem cadit in P. Nigidium Figulum, cuius de studiis et operibus egregie scripsit M. Hertz Berol. 1845. Praeterii etiam M. Fulvium Nobiliorem et qui eum insecuti sunt, tantum fastorum scriptores, Tarquitium Priscum aliosque de disciplina Etrusca scriptores (Bernhardy l. c. p.858. L. Ian. ad Macrob. p. 661.) item grammaticos, quanquam ex his quidam hoc aevo vel paullo post velut Aelius Stilo, Santra, Verrius Flaccus, Cloatius Verus, alii etiam XII tabulis aliisque iurisprudentiae fontibus insignem operam dederunt. Nec C. Bassus (Gavius ille, ut puto) de diis (Lyd. de mens. 4, 2), Lepidus (orator? Cic. Brut. 26. §. 96) de sacerdotibus (Lyd. de mag. 1, 17), Titius de feriis (Macrob. Sat. 1, 16.

2. Causam uero huius varietatis apud Granium Licinianum libro secundo diligens lector inueniet. Ait enim, nundinas Iouis ferias esse, siquidem flaminica omnibus nundinis in regia loui arietem soleat immolare: sed lege Hortensia effectum, ut fastae essent, uti rustici, qui nundiuandi causa in urbem ueniebant, lites componerent; nefasto enim die praetori fari non licebat. Macrob. Sat. 1, 16. §. 30.

[ocr errors]

3. Item Boeotii Parnasum montem Apollini sacratum esse memorantes, simul tamen in eodem et oraculum Delphicum et speluncas Bacchicas uni deo consecratas colunt. unde et Apollini et Libero patri in eodem monte res diuina celebratur. Quod cum et Varro et Granius Flaccus affirment, etiam Euripides his docet etc. Macrob. Sat. 1, 18. §. 4.

4. Aristoteles, ut Grauius memorat, uir ingenio praepotens atque in doctrina praecipuus, Mineruam esse Lunam probabilibus argumentis explicat et litterata auctoritate demonstrat. Arnob. 3, 31.

[ocr errors]

5. Nouensiles Piso deos esse credit nouem in Sabinis apud Trebiam constitutos. Hos Granius Musas putat, consensum accommodans Aelio. Arnob. 3, 38.

6. Sed et deos conserenteis pari more ac dissimulatione taceamus, quos cum ceteris scribit Flaccus in humani penis similitudinem uersos obruisse se cineri, qui sub ollula fuerat factus extorum: quem cum Tanaquil dimoueret Etruriae disciplinarum perita, surrexisse se deos et neruis obduruisse diuinis. Corniculanae inde imperauisse captiuae, ut intelligeret, qui sibi res uellent: Ocrisiam prudentissimam foeminam diuinos inseruisse genitali: explicuisse motus certos. Tunc sancta

cf.3, 2. alius est C. Titius ib. 2, 12) aliisque ad religiones spectantibus (Fest. v. Offendices. Rica p.205. 253), ne Fulgentianos quosdam commemorem (Bernhardy l. c. p. 350. 868), quo consilio scripserint, constat. Nicostrati, ceterum item incerti scriptoris inferioris aetatis, de senatu habendo quod exstat insigne fragm. apud Fest. v. Senacula p. 347. hic saltem adscribam: Senacula tria fuisse Romae, in quibus senatus haberi solitus sit, memoriae prodidit Nicostratus in libro, qui inscribitur de senatu habendo. unum, ubi nunc est aedis Concordiae inter Capitolium et forum, in quo solebant magistratus d(um)t(axat) cum senioribus deliberare. alterum ad portam Capenam. tertium citra Bellonae, in quo exterarum nationum legatis, quos in urbem admittere nole

et feruentia numina uim uomuisse Lucilii ac regem Seruium natum esse Romanum. Arnob. 5, 18.

Fest.

7. Granius quidem ait (sc. ricas et riculas) esse muliebre cingulum capitis, quo pro uitta Flaminica redimiatur. v. Ricae p. 277.

8. (?) 'Flaccus 2 scribit, Numam Pompilium, cum sacra Romanis conderet, uoto impetrasse, ut omnes dii falsum iuramentum uindicarent. Gramm. inc. gloss. ad Aen. 12, 234.

[ocr errors]

ex Barth. advers. 33, 13.

De iure Papiriano.

9. In Papiriano enim iure euidenter relatum est, arae uicem praestare posse mensam dicatam: Ut in templo?, inquit, Iunonis Populoniae augusta mensa est. namque in fanis alia uasorum sunt et sacrae supellectilis, alia ornamentorum. quae uasorum sunt, instrumenti instar habent, quibus sacrificia conficiuntur. quarum rerum principem locum obtinet mensa, in qua epulae libationesque et stipes reponuntur. ornamenta uero sunt clypei, coronae et huiuscemodi donaria. neque enim donaria dedicantur eo tempore, quo delubra sacrantur; at uero mensa arulaeque eodem die, quo aedes ipsae, dedicari solent. unde mensa hoc ritu dedicata in templo arae usum et religionem obtinet puluinaris'. Macrob. Sat. 3, 11. §. 5.

M. ANTISTIVS LABEO

(vixit sub Augusto).

De iure pontificio.

1. Proculiunt' promittunt ait significare Antistius de iure pontificali 1. VIIII. Fest. v. Proculiunt p. 253.

2. Spurcum uinum est, quod sacris adhiberi non licet', ut ait Labeo Antistius 1. X. commentarii iuris pontificii, cui

bant, senatus dabatur. 2) Elaus edd. correxit Iusti; sed et ita incertum est, an Granius hoc in indigitamentis dixerit. Verrium Flaccum, de quo Dirksenus cogitavit, nolim intelligere. De his, quae ex eius scriptis supersunt, cf. Müller ad Fest. Praef. p. XIII seq.

« PreviousContinue »