Page images
PDF
EPUB

saltui, non magis quam fundi, qui est in agro culto et eius causa habet aedificium, si qua particula in eo habet siluam'. Fest. v. Saltum p. 302.

-

4. Torrens ...... significat etiam fluuium, subitis imbribus concitatum, qui alioqui siccitatibus exarescit, cuius aquam ipsam, quae fluit, flumen recte dici ait Aelius Gallus 1. II. (significationum), quae ad ius pertinent, ceterum uolgi consuetudine iam dici flumen et perennem fluuium et torrentem. Fest. v. Torrens p. 352.

5. C. Aelius Gallus in libro de significatione uerborum, quae ad ius ciuile pertinent, secundo uestibulum esse dicit non in ipsis aedibus neque partem aedium, sed locum ante ianuam domus uacuum, per quem a uia aditus accessusque ad aedis est, cum dextra sinistraque ianuam tecta '(sunt), quae sunt uiae iuncta, atque ipsa ianua procul a uia est, area uacanti intersita. Gell. 16, 5. §. 3. Cf. Macrob. Sat. 6, 8. §. 16.

8

6. C. Aelius: 9 Impubes libripens esse non potest neque Priscian. 8, 16. p. 892 ed. Putsch. p. 382

antestari'.

ed. Hertz.

с

7. Municeps est', ut ait Aelius Gallus, qui in municipio liber natus est. Item qui ex alio genere hominum munus functus est. Item qui in municipio ex seruitute se liberauit a municipe. Item municipes erant, qui ex aliis ciuitatibus Romam uenissent, quibus non licebat magistratum capere, sed tantum muneris partem’. Fest. v. Municeps p. 142.

8. Necessarii sunt', ut Gallus Aelius ait, qui aut cognati aut affines sunt, in quos necessaria officia conferuntur praeter ceteros'. Fest. v. Necessarii p. 162.

9. Nexum est', ait Gallus Aelius, quodcunque per aes, et libram geritur, idque necti dicitur, quo in genere sunt haec testamenti factio, nexi datio, nexi liberatio'. Fest. v. Nexum p. 165.

scripturam; postea genetivum usurpabant. · 7) Supplevi. ) Scripsi; tecta quae Cdd. tectaque ed. Hertz. 9) Dubito nunc num recte hic intellegatur Aelius Gallus, quem nunquam nisi addito Galli cognomine laudari video. Et variant Cdd.; meliores: melius, unde M. Hertzius nuper de M. Livio Druso tr. pl. cogitavit; cuius vix

10. Perfugam Gallus Aelius ait, qui liber aut seruus, 'hostis aut sui 10 uoluntate ad hostes transierit. Qui idem dicitur transfuga: quanquam sunt, qui credant, perfugam esse non tam, qui alios fugiat, quam qui ob spem commodorum ad quempiam perfugiat. Fest v. Perfugam p. 214.

11.. at alterum (sc. petrarum genus) manu factum, ut docet Aelius Gallus: petra est, qui locus dextra ac sinistra fornicem expletur usque ad libramentum summi fornicis'. Fest. v. Petrarum p. 206.

12. Possessio est', ut definit Gallus Aelius, usus quidam agri aut aedificii, non ipse fundus aut ager. non enim possessio est in rebus, quae tangi possunt, nec qui dicit se possidere, is suam rem potest dicere. itaque in legitimis actionibus nemo ex iure Quiritium possessionem suam uocare audet, sed ad interdictum uenit, ut praetor utatur his uerbis: VTI NVNC POSSIDETIS EVM FVNDVM, Q(VO) D(E) A(GITVR), QVOD NEC

VI NEC CLAM NEC PRECARIO ALTER AB ALTERO POSSIDETIS, ITA POSSIDEATIS: ADVERSVS EA VIM FIERI VETO - Fest.

v. Possessio p. 233.

11

13. Reciperatio est, ut ait Gallus Aelius, cum inter populum et reges nationesque et ciuitates peregrinas lex conuenit, quomodo per reciperatores reddantur res reciperenturque, resque priuatas inter se persequantur'. Fest. v. Recipe

ratio p. 274.

14. Relegati dicuntur proprie, quibus ignominiae aut poenae causa necesse est ab urbe Roma alioue quo loco abesse lege senatuisue consulto aut edicto magistratuis, ut etiam Gallus Aelius indicat. Fest. v. Relegati p. 278.

15. (Religiosum ait) esse Gallus Aelius, quod homini ita facere non liceat, ut si id faciat, contra deorum uoluntatem uideatur facere. quo in genere sunt haec: in aedem Bonae Deae uirum introire; aduersus auspicia legem ad populum ferre; die nefasto apud praetorem lege agere. Inter sacrum autem et sanctum et religiosum differentias bellissime refert:

quicquam ad Prisciani aetatem pervenerit. 10) Scripsi; aut hostis sui Cd. sua (deletis prioribus vocibus) cj. Müller. 11) De scriptura et de sensu loci cf. lib. meum über d. Stelle d. Varro v. d. Licin.'

sacrum aedificium consecratum deo; sanctum murum, qui sit circum oppidum; religiosum sepulcrum, ubi mortuus sepultus aut humatus sit, constare ait. sed ut pro ratione quadam et temporibus eadem uideri possint: siquidem quod sacrum est, idem lege aut instituto maiorum sanctum esse 'putandum, (ut) 12 uiolari id sine poena non possit. idem religiosum quoque esse, quoniam sit aliquid, quod ibi homini facere non liceat, quod si faciat, aduersus deorum uoluntatem uideatur facere. similiter de muro et sepulcro debere obseruari, ut eadem et sacra et sancta et religiosa fiant, sed eo modo, quo supra expositum est, cum de sacro diximus. Fest. v. Religiosus p. 278. Cf. v. Sanctum p. 317.

16. Remancipatam Gallus Aelius esse ait, quae mancipata sit ab eo, cui in manum conuenerit. Fest. v. Remancipatam p. 277.

17. Itaque Gallus Aelius ait: Inter legem et rogationem hoc interest: rogatio est genus legis; quae lex, non continuo ea rogatio est; (rogatio) non potest non esse lex, si modo iustis comitiis rogata est'. Fest. v. Rogatio p. 266.

13

18. Gallus Aelius ait, sacrum esse, (quod) quocunque modo atque instituto ciuitatis consecratum sit, siue aedis, siue ara, siue signum, siue locus, siue pecunia, siue quid aliud, quod diis dedicatum atque consecratum sit. 'quom autem priuati suae religionis causa aliquid earum rerum deo dedicent, id pontifices Romanos non existimare sacrum. at si qua sacra priuata suscepta sunt, quae ex instituto pontificum stato die aut certo loco facienda sint, ea sacra appellari tanquam 'sacrificia; 14 ille locus, ubi ea sacra priuata facienda sunt, uix uidetur sacer esse. Fest. v. Sacer mons p. 319.

[ocr errors]

19. Senatus decretum a consulto Aelius Gallus sic distinguit, ut id dicat particulam quandam esse senatusconsulti, ut cum provincia alicui decernitur, quod tamen ipsum senatusconsulti est. Fest. v. Senatus decretum p. 339.

20. Sepulcrum est', ut ait Gallus Aelius, locus, in

p. 93 seq. 12) putant Cd. putat ut ej. Müller. 13) quod Cd. edd. 14) sacrificium Cd. edd. Fortasse leg.: sacrificia; at et antea et pro at.

quo mortuus sepultus est, quod antiqui bustum appellabant. isque cippis aut aliqua alia re mortui causa designatus est, intra quos fines sepultura est facta'. Fest. v. Sepulcrum p. 339.

21. Sobrinus est', ut ait Gallus Aelius, patris mei consobrini filius, et matris meae consobrinae filius. femina iisdem de causis appellat fratrem et fratrem patruelem et consobrinum et propius 'sobrino et sobrinum. 15 iidem gradus in sobrina quoque sunt'. Fest. v. Sobrinus p. 297.

22.

quam (sc. stirpem) Gallus Aelius sic definit: Stirps est gentis propagatio, ut qui a quoque est prognatus'. Fest. v. Stirps p. 313.

23. Aelius Gallus de uerbis ad ius ciuile pertinentibus uallos tegulas grandes, quae supra collicias infimae ponuntur, appellat. Serv. ad Virgil. Georg. 1, 264. 16

[ocr errors]

P. ALFENVS VARVS

(eiusdem aetatis).

Digestoru m.

1. Alfenus iureconsultus, Seruii Sulpicii discipulus rerumque antiquarum non incuriosus, in libro digestorum tricesimo et quarto, coniectaneorum autem secundo In foedere ', inquit, 'quod inter populum Romanum et Carthaginienses factumst, scriptum inuenitur, ut Carthaginienses quotannis populo Romano darent certum pondus argenti puri puti, quaesitumque est, quid esset purum putum? Respondi', inquit, 'ego, putum esse ualde purum, sicut nouum nouicium dicimus et proprium propicium, augere atque intendere uolentes noui et proprii significationem'. Gell. 7 (6), 5. § 1.

P. AVFIDIVS NAMVSA

(eiusdem aetatis).

1. P. Aufidius: Si quis alio uocitatur nomine tum, cum

15) consobrino et sobrina Cd. edd. consobrino iam correxit Augustinus. 16) Quae praeterea ab antiquis scriptoribus referuntur Aelii sententiae, aut certo Stilonis grammatici sunt, aut incertum an Galli. IVRISPR. ANTEI, REL. ED. II.

3

1

lis1 contestatur, atque olim uocitabatur'.

Priscian. 8, 4..

§. 18. p. 793. ed. Putsch. p. 384. ed. Hertz.

Q. AELIVS TVBERO
(eiusdem aetatis). !

1. (Ateius Capito) Tuberonem dicere ait, nullum senatusconsultum fieri posse nou discessione facta, quia in omnibus senatusconsultis, etiam in iis, quae per relationem fierent, discessio esset necessaria. Gell. 14, 7. §. 13. Cf. infra Ateium

Capitonem 3. 4.

2. (?) Aelium quoque Tuberonem librò ad C. Oppium scripto occecurrerit' scripsisse, Probus adnotauit, et haec eius uerba apposuit: 'Si generalis species occecurrerit. 2 Gell. 7, 9. S. 11.

[ocr errors]

C. TREBATIVS TESTA

(eiusdem aetatis).

De religionibus.

[ocr errors]

1. Sacrum est', ut Trebatius libro primo de religionibus refert, quicquid est, quod deorum habetur'. Trebatius profanum id proprie dici ait, quod ex religioso uel sacro in hominum usum proprietatemque conuersum est. Macrob. Sat. 3, 3. §. 2.

2. Trebatius in libro primo religionum ait, nundinis magistratum posse manumittere iudiciaque addicere. Macrob. Sat. 1, 16. §. 28.

1

3. Cum enim Trebatius libro primo de religionibus doceat, hostiarum genera esse duo, 1 unum, in quo uoluntas dei per exta disquiritur, alterum, in quo sola anima deo sacratur, unde etiam haruspices animales has hostias uocant, utrumque

1) Cf. Zeitschr. f. gesch. RW. X. p. 339.

1) Ex praeceptis Aelii Tuberonis super officio iudicis', quae Gell. 14, 2. S. 20. laudat, nihil superest. 2) Incertum est, Tuberonis

iurisconsulti an historici haec sint. De variis Tuberonibus vid. Kraus. fragm. vet. hist. Rom. p. 321-28.

1) Cf. Marquardt Röm. All. IV. p. 366. Hartmann Ordo iudic.

« PreviousContinue »