Page images
PDF
EPUB

Salios adhibeantur apicibus paludatas, quas Aelius Stilo scripsit sacrificium facere in regia cum pontifice paludatas cum apicibus in modum Saliorum. Fest v. Salias p. 329.

31. Sinistrae aues sinistrumque siue sinistimum auspicium i. quod sinat fieri. Varro I. V. epistolicarum quaestionum ait: A deorum sede cum in meridiem spectes, (quod) ad sinistram sunt partes mundi exorientes, ad dexteram occidentes, factum arbitror, ut sinistra meliora auspicia quam dextera esse existimentur'. Idem fere sentiunt Sinnius Capito et Cincius. Fest. v. Sinistrae p. 339.

32. Vindiciae ..... de quo uerbo Cincius sic ait: Vindiciae olim 28 dicebantur illae, quae ex fundo sumptae in ius adlatae erant'. Fest. v. Vindiciae p. 376.

[ocr errors]

33. ... Alii, ut Cincius, dicunt delubrum esse locum ante templum, ubi aqua currit, a diluendo. Serv. ad Aen. 4, 56.

34. Cincius et Cassius aiunt, ab Euandro Faunum deum appellatum, ideoque aedes sacras faunas primo appellatas, postea fana dicta et ex eo, qui futura praecinerent, fanaticos dici. Serv. ad Georg. 1, 10.

35. ... Cincius numina peregrina nouitate ex ipsa (sc. Nouensiles) appellata pronunciat: nam solere Romanos religiones urbium superatarum partim priuatim per familias spargere, partim publice consecrare: ac ne aliquis deorum multitudine aut ignorantia praeteriretur, breuitatis et compendii causa uno pariter nomine cunctos Nouensiles inuocari. Arnob. adv. gent. 3, 38. cf. c. 39.29

SERVIVS SVLPICIVS RVFVS

(cos. a. u. 704. obiit 711). `

De dotibus.

1. Seruius quoque Sulpicius in libro, quem composuit de dotibus, tum primum cautiones rei uxoriae necessarias esse

tico ad Cd. Cf. Müller p. 402. 28) Fortasse: gleue (glebae). Nam etiam Cincii tempore ita dicebantur. An postea ex ur illae faciendum uirgulae? 29) Paucula fragmenta aut mere grammatica aut incerta omisi, de quibus vid. Hertz. l. c. p. 58 seq.

uisas scripsit, cum Spurius Caruilius, cui Ruga cognomentum fuit, uir nobilis, diuortium cum uxore fecit, quia liberi ex ea corporis uitio non giguerentur, anno urbis conditae quingentesimo uicesimo tertio M. Atilio P. Valerio coss. Atque is Caruilius traditur uxorem, quam dimisit, egregie dilexisse carissimamque morum eius gratia habuisse, sed iurisiurandi religionem animo atque amori praeuertisse, quod iurare a censoribus coactus erat, uxorem se liberum quaerundum gratia habiturum. Gell. 4, 3. §. 2.

C

2. Sponsalia in ca parte Italiae, quae Latium appellatur, hoc more atque iure solita fieri, scripsit Seruius Sulpicius in libro, quem (in)scripsit de dotibus: Qui uxorem', inquit, 'ducturus erat, ab eo, unde ducenda erat, stipulabatur, eam in matrimonium daturum; '(ductum) iri,1`qui ducturus erat, itidem spondebat. Is contractus stipulationum sponsiouumque dicebatur sponsalia. Tum quae promissa erat, sponsa appellabatur, qui spoponderat ducturum, sponsus. Sed si post eas stipulationis uxor non dabatur aut non ducebatur, qui stipulabatur, ex sponsu agebat. Iudices cognoscebant. Iudex, quamobrem data acceptaue non esset uxor, quaerebat. Si nihil iustae causae uidebatur, litem pécunia aestimabat, quantique interfuerat, eam uxorem 'dari aut accipi,2 eum, qui spoponderat, 'ei, qui stipulatus erat, 3 condempnabat'. Hoc ius sponsaliorum obseruatum dicit Seruius ad id tempus, quo ciuitas uniuerso Latio lege Iulia data est. Haec eadem Neratius scripsit in libro, quem de nuptiis composuit. Gell. 4, 4.

[ocr errors]

De sacris detestandis.

3. Seruius Sulpicius iureconsultus, uir aetatis suae doctissimus, in libro de sacris detestandis secundo qua ratione adductus testamentum' uerbum esse duplex scripserit, non reperio. Nam compositum esse dixit a mentis contestatione. Gell. 7 (6), 12. §§. 1. 2.

Reprehensorum Scaeuolae capitum.

4. Praeterea de penu etc.

Cf. supra S. Aelius Catus 3.

1) Ex ed. Hertz. 2) Scripsi; accipi aut dari Cdd. edd. 3) Scripsi Zeitschr. f. gesch. RW. X. p. 319. Omisso v. ei cetera uncis incl.

Ex incertis libris.

[ocr errors]

5. In quo (sc. uerbo postliminii) Seruius noster, ut opinor, nihil putat esse notandum, nisi post', et liminium' illud productionem esse uerbi uult, ut in finitimo, legitimo, aeditimo non plus 'inesset 'timum', quam in 'meditullio' 'tullium '. Cic. Top. 8. §. 36.

[ocr errors]

6. 'Pedem struit' in XII. significat fugit, ut ait Seruius Sulpicius. Fest. v. Pedem p. 210.

[ocr errors]

5

7. At Ser. Sulpicius nomine etiam singulariter formato uindiciam esse ait 'dictam, 5 qua de re controuersia est, ab eo, quod uindicatur. 'inde et in XII.: 'si uindiciam falsam tulit, si uelit is, 'praetor 5 arbitros tres dato; eorum arbitrio 'rei fructus duplione damnum decidito'. Fest. v. Vindiciae p. 376.

[ocr errors]

8. Ser. Sulpicius Rufus et Opilius Aurelius ita existimant dici inferioris superiorisque loci socios, ut Tiburtes supra Romam aliosque, qui cum populo Tiburti coniurauerant in agro Tiburti idemque in foedus et alios quosdam inferiorisque loci populos receperant. Hinc in XII.: Nexi mancipique cum p. R. idem forti sanatique supra infraque ius esto'.8 id est bonorum et in fidem receptorum. - Fest. v. Sanates p. 321.

9. Noxia, ut Ser. Sulpicius Rufus ait, 'in XII. damnum significat, apud poetas autem et oratores ponitur pro culpa. — Fest. v. Noxia p. 174.

10. Orba apud poetas significatur priuata aliqua persona cara: apud oratores, quae patrem amisit; item mater, ut Ser. Sulpicius ait, quae liberos, quasi oculos, orba est in tabulis censoriis dicta. 10 Fest. v. Orba p. 182.

11. Posticam lineam in agris diuidendis Ser. Sulpicius appellauit ab exoriente sole ad occasum spectantem. Fest. V. Posticam p. 233.

Hertz. 4) inesse edd. 5) Supplevi. Alii aliter. 6) Cf. Gai. 4, 163. Quaedam in Müllerianis supplementis emendavi. 8) Paullo aliter supplevi lib. Recht des Nexum' p. 255. 9) Addidi. 10) Ita paullo rectius videor mihi restituere. Cf. Liv. 3, 3. et lib. meum de Serv. Tull. p. 371. Censorios libros Servium tractasse, apparet ex Gell. 2, 10. aut matrem (matr. Cd.) ut Ser. S. a. q. l. q. oculos . . . . . edd.

[ocr errors]

12. Quod in agris quotquotannis rursum facienda eadem, ut rursus capias fructus, appellata rura. Diuidit in illo', Servius scribit Sulpicius, plebei rura largitura adorea'.11 Varro de L. L. 5, 4. §. 40.

13. Seruius Sulpicius 12 religionem esse dictam tradidit, quae propter sanctitatem aliquam remota ac seposita a nobis sit, quasi a relinquendo dicta, ut a carendo caerimonia. Macrob. Sat. 3, 3. §. 8.

14. Mancipatus et adoptatus, ut patris sui heres esse desinit, ita eius, qui adoptet, tam heres est, quam ex eo natus. Set et arrogatus, qui in potestate aliena non est, arrogatoris fit filius et suus heres ut patris naturalis. Haec ait Ser. Sulpicius in ea oratione, quam habuit contra Messallam pro Aufidia. 13 -Fest. v. Mancipatus (Mancipatione)

p. 153.

15. Silii causam te docui. Is postea fuit apud me. Quum ei dicerem, tibi uideri sponsionem illam nos sine periculo facere posse: ni bonorum Turpiliae possessionem Q. Caepio praetor ex edicto suo mihi dederit, negare aiebat Seruium, ta-' bulas testamenti esse eas, quas instituisset is, qui factionem testamenti non habuerit: hoc idem Ofilium dicere. 14 Cic. ad div. (Trebatium) 7, 21.

16. Eum uero, cui dens deesset, Seruius redhiberi posse, respondit. Gell. 4, 2. §. 12.

C

11) Emendavi locum et Servio vindicavi in lib. d. Iguv. Taf.' p. 437. 12) Nisi potius Masurius Sabinus, cui haec tribuit Gell. 4, 9. S. 8. Et rectius ibi religiosi, non religionis haec traditur definitio. Ceterum extabat Servii Sulpicii commentatio, quamobrem mensa linquenda non est', Plin. H. N. 28, 2. §. 26. 13) Totum locum paullo aliter supplevi ac Müllerus ceterique. 14) De causa Siliana cf. lib. meum Studien d. R. R.' p. 1. Servii epistolam consolatoriam, quae legitur inter Cic. ep. ad div. 4, 5., omittimus. Servilius quis sit in hoc loco (Fest. v. Municeps p. 142.): At Seruilius aiebat initio fuisse, qui ea conditione ciues Ro. fuissent, ut semper remp. separatim a populo Ro. haberent, Cumanos, Acerranos, Atellanos, qui aeque ciues Ro. erant et in legione merebant, sed dignitates non capiebant, non constat. Alius videtur P. Servilius augur, cuius meminit Fest. v. Stellam p. 351. Sunt, qui corrigant Serui filius.

C. AELIVS GALLVS

(eiusdem fere aetatis).1

De uerborum, quae ad ius ciuile pertinent,

2

significatione.

1. 'Postliminio receptum Gallus Aelius in libro primo significationum, quae ad ius pertinent, ait esse eum, qui liber ex qua ciuitate in aliam ciuitatem abierat, in eandem ciuitatem redit eo iure, quod constitutum est de postliminiis. Item qui seruus a nobis in hostium potestatem peruenit, postea ad nos redit in eius potestatem, cuius antea fuit, iure postliminii. Equi et muli et nauis eadem ratio est 'postliminio receptis iis, quae serui. Quae genera rerum ab hostibus ad nos postliminio redeunt, eadem genera rerum a nobis ad hostis redire possunt. cum populis liberis 'set non foederatis et cum regibus postliminium nobis est ita, uti cum hostibus. quae nationes in... dicione5 nostra sunt, cum his (postliminium non est). Fest. v. Postliminio p. 218.

3

6

2. Gallus Aelius libro II. significationum uerborum, quae ad ius pertinent, ait: Reus est, qui cum altero litem contestatam habet, siue is egit, siue cum eo actum est. Reus stipulando est idem, qui stipulator dicitur, quippe suo nomine ab altero quid stipulatus est, non is, qui alteri adstipulatus est. Reus promittendo est, qui suo nomine alteri quid promisit, (non) qui pro altero quid promisit'. Reus p. 273.

Fest. v.

3. Saltum Gallus Aelius 1. II. significationum, quae ad ius pertinent, ita definit: 'Saltus est, ubi siluae et pastiones sunt, quarum causa casae quoque: si qua particula in eo saltu pastorum aut custodum causa aratur, ea res non peremit -nomen

1) Cf. C. Guil. Heimbach C. Aelii Galli ICti de verb. q. ad ius civ. pert. signif. fragmenta Lips. 1823. C. Lachmann in Zeitschr. f. gesch. RW. XI. p. 116. 2) postliminium Cd. hic et infr. 3) postliminium receptum is Cd. 4) Scripsi; et cumfoederatis Cd. et non foederatis cj. E. F. Hase 'd. ius postlim.' p. 39. Cf. L. 5. §. 2. L. 7 pr. S. 1. L. 19 pr. D. de capt. et postlim. (49, 15). 5) opinione Cd. Fortasse: of (officio, fide) dicione. [ditione, arbitratu amicitia h]ospicioue nostro cj. Hase i. c. p. 40. 6) Nolo hic et infra mutare Cd.

« PreviousContinue »