Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

ruut fuisse, ut tunc Albanis erat, unde orti Romani. Censorin. 20.

8. Postea siue a Numa, ut ait Fuluius, siue, ut Iunius, a Tarquinio duodecim facti sunt menses et dies CCCLV, quamuis luna duodecim suis mensibus CCCLIIII dies uideatur explere. Censorin. 20.

9. Iunius Seruium Tullium regem primum intercalasse commemorat. Macrob. Sat. 1, 13. §. 20.

[ocr errors]

10. Praefectum urbi Latinarum causa relictum senatum habere posse Iunius negat, quoniam ne senator quidem sit, neque ius habeat sententiae dicendae, quum ex ea aetate praefectus fiat, quae non sit senatoria. Gell. 14, 8. §. 1.

6

11. Publica pondera et in mensuris obseruata sunt. ex ea causa Iunius in plebiscito cautum esse ait, quod duo Silii P. et M. trib. pleb. rogarint, his uerbis: 'Ex ponderibus publicis, quibus hac tempestate populus oetier '[qui] 5 solet, uti' coeretur se dolo malo), uti quadrantal uini octoginta pondo siet, congius uini decem p(ondo) siet, sex sextarii congius siet uini, duodequinquaginta sextari quadrantal siet uini, 'sextarius aequus aequo cum librario siet, sexdecimque 'librarii in modio sient. si quis magistratus adversus hac d(olo) m(alo) pondera modiosque uasaque publica 'modica minora maioraue faxit, iussitue fieri, dolumue adduit, quo ea fiant, eum quis uolet magistratus 'multare quantam) u(olet) p(ecuniam), 10 dum minore parti familias taxat, liceto; siue quis in sacrum iudicare uoluerit, liceto'. Fest. v. Publica pondera p. 246.

[ocr errors]

4) Cf. infra Ateium Capitonem 4. 5) An: uulgo? (go absorpto a so-). 6) Scripsi; coaequetur Cd. edd. 7) Hoc est: sextarius (qui primus et maximus modulus est liquidorum et aridorum communis) simpliciter dictus (non vini) sive vas, quo sextarium vini aliusve rei metimur, aequus spatii modo sit cum aequo (sextario id, quod continet, accurate aequante) librario, sive ad vini pondus exacto, quem Graeci oταduinov appellant. Cf. Boeckh Metrol. p. 18. 25. Ad hanc sententiam lacunas initio supplevi. ) Ex Mülleri cj.; intellige sextarios librarios. librae Cd. edd. 9) i. e. ad modum vel ad metiendum pertinentia. 10) Correxi; multaretur Cd. edd. Cf. Orell. Inscr. Lat. coll. 2488 1. L. A. 603, 15.

P. RVTILIVS RVFVS

(cos. a. u. 649). Ἱστορίας Ῥωμαϊκῆς. 1

1. Rutilius scribit, Romanos instituisse nundinas, ut octo quidem diebus in agris rustici opus facerent, nono autem die, intermisso rure, ad mercatum legesque accipiendas Romam uenirent, et ut scita atque consulta frequentiore populo referrentur, quae trinundino die proposita a singulis atque universis facile noscebantur. unde etiam mos tractus, ut leges trinundino die promulgarentur. ea re etiam candidatis usus fuit in comitium nundinis uenire et in colle consistere, unde coram possent ab uniuersis uideri. sed haec omnia negligentius haberi coepta et post abolita, postquam internundino etiam ob multitudinem plebis frequentes adesse coeperunt. 2 Macrob. Sat. 1, 16. §. 34.

*FVRIVS.1

1. Reperi in libro quinto rerum reconditarum Sammohici Sereni2 utrumque carmen, quod ille se in cuiusdam Furii uetustissimo libro reperisse professus est. Est autem carmen huiusmodi, quo di euocantur, cum oppugnatione ciuitas cingitur: 'SI DEVS SI DEA EST, CVI POPOLVS CIVITASQVE KAR

THAGINIENSIS EST IN TVTELA, TEQVE MAXIME ILLE, QVI VRBIS HVIVS POPOLIQVE TVTELAM RECEPISTI, PRECOR VENERORQVE VENIAMQVE A VOBIS PETO, VT VOS POPOLVM CI

1) Non recepissem has reliquias, nisi Rutilius hoc libro magis instituta populi Rom. quam res gestas persecutus esse videretur. Cetera quae feruntur eius fragmenta (Kraus. fragm, hist. Rom. p.230) ex libris de vita sua deprompta esse malim existimare. 2) İncertum, quatenus haec Rutilii sint.

1) Incertum, quis. Sed scriptor iuris sacri videtur fuisse, et, si alias notus, malim intellegere A. Furium Antiatem, aequalem Rutilii Rufi, poetamque annalium, quem et alias Macrob. velut Sat. 6, 1.3.4. solo Furii nomine laudat et de quo vid. Meyer ad Cic. Brut. 35, quam M. Furium Bibaculum Augusti aequalem, Macrobio Sat. 2, 1. memoratum, de quo adi Bernhardy Röm. Liter. p.541 ed. 4. M. Hertz. de L. Furio Philo cos, a. u. 618. cogitavit. 2) Qui fuit imperante

[ocr errors]

VITATEMQVE KARTHAGINIENSEM DESERATIS, LOCA, TEMPLA SACRA VRBEMQVE EORVM RELINQVATIS ABSQVE HIS ABEATIS, EIQVE POPOLO CIVITATIQVE METVM, FORMIDINEM, OBLIVIONEM INIICIATIS, 'PROPITIIQVE3 ROMAM AD ME

MEOSQVE VENIATIS, NOSTRAQVE VOBIS LOCA, TEMPLA SACRA, VRBS ACCEPTIOR PROBATIORQVE SIT, MIHIQVE POPOLOQVE ROMANO MILITIBVSQVE MEIS PRAEPOSITI SITIS,

(idque faciatis extis) 4 VT SCIAMVS INTELLIGAMVSqve. SI

ITA FECERITIS, VOVEO VOBIS TEMPLA LVDOSQVE FACTVRVM'. In eadem uerba hostias fieri oportet, 5 auctoritatemque uideri extorum, ut ea promittant futura. Urbes uero exercitusque sic deuouentur, iam numinibus euocatis; sed dictatores imperatoresque soli possunt deuouere his uerbis: 'DIS PATER, VEIOVIS, MANES, SIVE VOS QVO ALIO NOMINE FAS EST NOMINARE, VT OMNES ILLAM VRBEM KARTHAGINEM EXERCITVMQVE, QVEM EGO ME SENTIO DICERE, FVGA, FORMIDINE TERROREQVE COMPLEATIS, QVIQVE ADVERSVM LEGIONES EXERCITVMQVE NOSTRVM ARMA TELAQVE FERENT, VTI VOS EVM EXERCITVM, EOS HOSTES, EOSQVE HOMINES, VRBES AGROSQVE EORVM ET QVI IN HIS LOCIS REGIONI6 BVSQVE, AGRIS VRBIBVSVE HABITANT, OBDVCATIS, LVMINE SVPERO PRIVETIS, EXERCITVMQVE HOSTIVM, VRBES AGROSQVE EORVM, QVOS ME SENTIO DICERE, VTI VOS EAS VRBES AGROSQVE, 'CAPITA AETATES QUE EORVM DEVOTAS CONSECRATASQVE HABEATIS ILLIS LEGIBVS, QVIBVS QVANDOQVE SVNT MAXIME HOSTES DEVOTI, EOSQVE EGO VICARIOS PRO ME, FIDE MAGISTRATVQVE MEO PRO POPOLO ROMANO, EXERCITIBVS LEGIONIBVSQVE NOSTRIS DO, DEVOVEO, VT ME MEAMQVE FIDEM IMPERIVMQVE, LEGIONES EXERCITVMQVE NOSTRVM, QVI IN HIS REBVS GERVNDIS SVNT, BENE SALVOS SIRITIS ESSE. SI HAEC ITA FAXITIS, VT EGO SCIAM, SENTIAM INTELLIGAMQVE, TVNC QVISQVIS HOC VOTVM FAXIT, VBIVBI FAXIT, RECTE FACTVM ESTO

7

OVIBVS ATRIS TRIBVS. (TE) TELLVS MATER TEQVE IVPITER

Caracalla. 3) Scripsi; PRODITIQVE edd. et mea prior. 4) Supplevi, quae similiter desinentia excidisse videntur. 5) Nam piaculum erat, alienigenam eos invocare. 6) Scripsi Iguv. Tafeln p. 253. abducatis edd. 7) Legendum videtur: habitatoresque. 8) Supplevi.

[ocr errors]

OBTESTOR'. Cum Tellurem dicit, manibus terram tangit; cum Iouem dicit, manus ad coelum tollit; cum uotum recipere dicit, manibus pectus tangit. In antiquitatibus autem haec oppida inueni deuota, 'Tonios, 9 Fregellas, Gabios, Veios, Fidenas; haec intra Italiam. praeterea Karthaginem et Corinthum; sed et multos exercitus oppidaque hostium Gallorum, Hispanorum, Afrorum, Maurorum, aliarumque gentium, quas prisci loquuntur annales. Macrob. Sat. 3, 9. §§. 6-13.

Q. MVCIVS SCAEVOLA

(cos. a. u. 659. post pont. max. obiit a. u. 672).

De iure ciuili libri XVIII.

2

1. Nam Q. Scaeuolam1 ad demonstrandam penum his uerbis usum audio: 'Penus est 'non quidque esculentum aut poculentum, 'sed 3 quod ipsius patrisfamilias aut liberum ' matris (ue)familias 4 (aut familiae) eius, quae circum eum aut liberos eius est et opus non facit, causa paratum est, id, Mucius ait, penus uideri debet. Nam quae ad edendum bibendumque in dies singulos prandii aut cenae causa parantur, penus non sunt, sed ea potius, quae huiusce generis longae usionis gratia contrahuntur et reconduntur, ex eo, quod non in promptu sint, sed intus et penitus habeantur, penus dicta sunt'. Gell. 4, 1. §. 17.

2. Itaque Q. Scaeuola in librorum, quos de iure ciuili composuit, XVI. uerba haec posuit: Quod cui seruandum datum est, si id usus est, siue quod utendum accepit, ad aliam rem atque accepit, usus est, furti se obligauit'. Gell. 7 (6), 15. §. 2.

3. Legis ueteris Atiniae uerba sunt: 'Quod subruptum erit, eius rei aeterna auctoritas esto'. Quis aliud putet in hisce

9) Fortasse: Thurios (ab Hannibale receptos); nam ordinem geographicum sequi videtur. Ceterum incertum, an haec quoque Furii, an Sereni Sammonici sint.

1) Libro secundo. Cf. L. 3 pr. §. 6. D. de penu leg. (33, 9). 2) Scripsi, desiderante id quod postea sequitur: Nam quae etc. inquit quod factum puta ex ñquidq) edd. 3) est edd. 4) patrisfamilias edd. Cf. L. 3 pr. cit.

uerbis, quam de tempore tantum futuro legem loqui? Sed Q. Scaeuola patrem suum et Brutum et Manilium, uiros adprime doctos, quaesisse ait dubitasseque, utrumne in post facta modo furta lex ualeret, an etiam in ante facta? quoniam subruptum erit' utrumque tempus uideretur ostendere, tam praeteritum quam futurum. Gell. 17, 7. §. 1.

с

4. Scaeuola autem, P. f.,

iunctum esse putat uerbum, ut sit in eo et 'post' et "limen': ut, quae a nobis alienata sunt, quum ad hostem peruenerint et ex suo tanquam limine exierint, dein quum redierint post ad idêm limen, postliminio uideantur rediisse. Cic. Top. 8. §. 37.

5. (Nexum) Mucius: quae per aes et libram fiant, ut obligentur praeter quae mancipio dentur. Varro de L. L. 7, 5. S. 105.

6. (Q.) quoque Mucium iureconsultum dicere solitum legi, non esse usurpatam mulierem, quae cum Kalendis Ianuariis apud uirum matrimonii causa esse coepisset, ante diem IIII. Kalendas Ianuarias sequentes usurpatum isset: non enim posse impleri trinoctium, quod abesse a uiro usurpandi causa ex duodecim tabulis deberet, quoniam tertiae noctis posteriores sex horae alterius anni essent, qui inciperet ex Kalendis. Gell. 3, 2. §§. 12. 13.

7. Itemque ut illud: Gentiles sunt, qui inter se eodem nomine sunt. Non est satis. Qui ab ingenuis oriundi sunt. Ne id quidem satis est. Quorum maiorum nemo seruitutem seruiuit. Abest etiam nunc. Qui capite non sunt deminuti. Hoc fortasse satis est. Nihil enim uideo Scaecolam pontificem ad hanc definitionem addidisse. Cic. Top. 6. § 29.

Aliunde, ut videtur.

8. Pontifices, ut Q. Scaeuola pontifex maximus dicebat, a posse et facere. Varro de L. L. 5, 15. §. 83.

[ocr errors]

9. Praetor, qui tum (sc. diebus fastis tria uerba) fatus est, si imprudens fecit, piaculari hostia facta piatur; si prudens dixit, Q. Mucius ambigebat, eum expiari ut impium non posse. Varro de L. L. 6, 4. §. 30.

10. Praeter multam uero affirmabatur, eum, qui talibus diebus (sc. feriis) imprudens aliquid egisset, porco piaculum

« PreviousContinue »