Q. Horatii Flacci Opera omnia

Front Cover
sumptibus Adolphi Marci, 1881 - Latin poetry - 675 pages

From inside the book

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 632 - Ipse sibi tradit spectator : non tamen intus Digna geri promes in scenam, multaque tolles Ex oculis quae mox narret facundia praesens. Ne pueros coram populo Medea trucidet, Aut humana palam coquat exta nefarius Atreus, Aut in avem Procne vertatur, Cadmus in anguem. Quodcunque ostendis mihi sic incredulus odi.
Page 483 - ... fortis, et in se ipso totus, teres, atque rotundus, externi ne quid valeat per leve morari, in quem manca ruit semper fortuna, potesne ex his ut proprium quid noscere? quinque talenta poscit te mulier, vexat foribusque repulsum 90 perfundit gelida, rursus vocat : eripe turpi colla iugo; "liber, liber sum
Page 58 - Quid sit futurum eras fuge quaerere, et Quem Fors dierum cunque dabit lucro Appone, nec dulces amores Sperne puer neque tu choreas, Donec virenti canities abest Morosa, Nunc et campus et areae...
Page 119 - Seu te in remoto gramine per dies Festos reclinatum bearis Interiore nota Falerni. Quo pinus ingens albaque populus Umbram hospitalem consociare amant...
Page 591 - lana Tarentino violas imitata veneno". ac ne forte putes me, quae facere ipse recusem, cum recte tractent alii, laudare maligne : 210 ille per extentum funem mihi posse videtur ire poeta, meum qui pectus inaniter angit, irritat, mulcet, falsis terroribus implet, ut magus, et modo me Thebis, modo ponit Athenis.
Page 239 - Exegi monumentum aere perennius Regalique situ pyramidum altius, Quod non imber edax, non Aquilo impotens Possit diruere aut innumerabilis Annorum series et fuga temporum.
Page 618 - ... 10 scimus, et hanc veniam petimusque damusque vicissim; sed non ut placidis coeant immitia, non ut serpentes avibus geminentur, tigribus agni. Inceptis gravibus plerumque et magna professis purpureus, late qui splendeat, unus et alter...
Page 265 - Cum semel occideris et de te splendida. Minos Fecerit arbitria, Non, Torquate, genus, non te facundia, non te Restituet pietas.
Page 637 - ... pes citus ; unde etiam trimetris accrescere iussit nomen iambeis, cum senos redderet ictus primus ad extremum similis sibi. non ita pridem, tardior ut paulo graviorque veniret ad...
Page 638 - Graeca nocturna versate manu, versate diurna. at vestri proavi Plautinos et numeros et 270 laudavere sales ; nimium patienter utrumque, ne dicam stulte, mirati, si modo ego et vos scimus inurbanum lepido seponere dicto, legitimumque sonum digitis callemus et aure.

Bibliographic information