Page images
PDF
EPUB

p. 140. 41 V.

tria, ego tu ille; finita derivativa V, numero singulari meus tuus suus, numero plurali noster vester, horumque feminina scilicet et neutra. minus quam finita VI, iste ipse hic is idem sui, item cum suis femininis et neutris. ex quibus idem et masculini et neutri generis est; sed in 5 masculino i producitur, in neutro corripitur. sui casus habet IIII tantum, genitivum dativum accusativum ablativum, genitivum sui, dativum sibi, accusativum se, ablativum a se; et est omnis generis numeri utriusque. infinita VII, quis qualis talis quantus tantus quotus totus, cum suis videlicet femininis et neutris. his addunt quidam quot et tot, ex quibus 10 quotus et totus facta sunt, sicut a quis cuias et a noster nostras, a vester vestras, cuiatis nostratis vestratis, quae Graeci nodaлós quedaлós vμεδαπός dicunt.

Quae ex pronominibus casum vocativum recipiunt? finitum principale secundae personae merito: ad hanc enim a prima dirigitur sermo pro15 fectus, tu, ut

tu quoque litoribus nostris, Aeneia nutrix,

a. m. f. c. dedisti.

item finita derivativa a prima persona venientia, quae quamvis a prima deducantur, secundae tamen obtinent locum, ut ad eas quoque iure ser20mo profectus dirigatur a prima (nam in his quae ex secunda nascuntur * de his sermo non ad eas dirigitur), o mi vel o meus, o mea, o meum, o noster, o nostra, o nostrum: Terentius 'mi Pamphile', 'mi Phaedria', Vergilius proice tela manu, sanguis meus', Terentius 'mea Glycerium, inquit, cur te is perditum?', item alibi Thais mea 25 m. s.', alibi o noster Chreme'.

30

Quare, cum ille illa illud et iste ista istud neutra sua per d litteram faciant, ipse ipsa ipsum non per d, sed per m litteram facit? quia apud antiquos non solum ipse, sed etiam ipsus dicebatur, et sicut meus mea meum, ita ipsus ipsa ipsum fecit, non ipsud.

Quare ablativo casu dupliciter a quo vel a qui et a qua vel a qui, item dativo plurali quis vel quibus, a quis vel a quibus dicimus? quoniam apud antiquos non solum qui viri, puta qui iudices, sed etiam ques viri, ques iudices, nec solum quae feminae, sed etiam ques feminae dicebatur, ut iuxta regulam secundae et tertiae declinationis a quo 35 quidem quis viris, a qui vero quibus viris merito fiat: quis ante ora patrum' et quis neque mos neque cultus erat'.

nutrix dedisti a. m. f. c.

16 tu quoque] Verg. Aen. VII 1 aeneia] in ea B dedisti B 20 nascuntur] quae post hanc vocem sequuntur adeo evanida, ut amplius legi non possint, ea spatium octo vel novem literarum explent' editor Vindobonensis 22 mi Pamphile] Terent. Andr. 1 5, 51 mi fedria B: Terent. Eun. I 2, 15 23 proice] Verg. Aen. VI 836 mea clicerium inquid B: Terent. Andr. I 1, 107 25 o noster] Terent. Andr. V 2, 5 27 facit] 32 apud antiens B 'puta tribus punctis in codice notatur editor Vindobonensis 33 sed etiam quaes feminae B 35 quis ante] Very. Aen. 1 95 I 36 quis neque] Verg. Aen. VIII 316

24 Thais] Terent. Eun. III 2, 2

faciat B apud anticus B

p. 141 V.

Nomina similia pronominibus alius ullus nullus unus totus alter alteruter uter uterque neuter. horum feminina ac neutra genitivum ac dativum casus singulares eosdem habent, quos masculina, similiter ut pronomina, unde etiam similia his putantur: alia alius alii, ulla ullius ulli, nulla nullius nulli, una unius uni, tota totius toti, altera alterius alteri, 5 alterutra alterutrius alterutri, utra utrius utri, utraque utriusque utrique, neutra neutrius neutri; similiter aliud alius alii, ullum ullius ulli, nullum nullius nulli, unum unius uni, totum totius toti, alterum alterius alteri, alterutrum alterutrius alterutri et cetera.

2 ac] hac B 9 cetera. EXPLICIT DE PRONOMINE FELICITER BONO MILICHO ROMALCO B

DE DVBIIS NOMINIBVS

Libellum de dubiis nominibus e codice Vindobonensi 89 olim Salisburgensi saeculo nono scripto primus edidit Mauricius Hauptius una cum Ovidii halieuticis et Gratii et Nemesiani cynegeticis Lipsiae a. 1838. in libro autem quo usus erat unius, ut videtur, membranae iactura facta ea quae ab initio scripta erant usque ad p. 575, 17 pluraliter autem cancromata dicenda sunt perierunt; reliqua leguntur f. 170-175 Canis gen. fem. discrepat atrox: cf. Endlicher catal. cod. philol. latin. bibl. Palat. Vindob. p. 197 sqq. aliud eiusdem libelli exemplum manu scriptum Lauduni Gallorum inventum est in codice bibliothecae publicae Laudunensis 463, quem descripserunt ii qui catalogum bibliothecarum gallicarum provincialium ediderunt, catalogue général des manuscrits des bibliothèques des départemens I p. 246. in eo igitur codice saeculo duodecimo, ut visum est illis qui catalogum fecerunt, scripto tractatus de nominibus legitur omissa inscriptione, Egiptus gen. fem. ut dauid letata est egiptus - ymnus gen. masc. finit. sed post v. os de ossum gen. neutri, ut Virgilius postquam pavor p. 90 H librarius omissis exemplis scriptorum nomina sola cum notis generum posuit, opes gen. fem. oleastrum gen. neut. etc. hoc libro usus Victor Le Clerc in appendice catalogi quem dixi p. 649 sqq. tractatum de nominibus ita edidit, ut in priore parte integram Laudunensis codicis scripturam exhiberet, in posteriore inde a v. opes item Vindobonensem codicem non mutatis librarii erroribus exprimeret. postea Fridericus Guilelmus Otto utriusque editionis copiis adhibitis librum amplissimo commentario, in quo multa de nominibus a grammatico tractatis disputavit, instructum separatim edidit Gissae a. 1850. duobus autem codicibus, qui adhuc usurpati sunt, iam accedit tertius Monacensis 14252 olim Emmeramus 252 nono saeculo scriptus, f. 181-191 incipit dubiis de nominibus cuius generis sint. Aegyptus discrepat atrox. *)

* Indicem universi codicis subiciam, ut in reliqua quoque parte plurima consentire cum Vindobonensi et Laudunensi codice intellegatur. Cod. Emmer, 252 memb. saec. IX formae quadratae f. 1—3 Terente Scauro orthographia igitur est

Itaque cum tres sint codices manu scripti, omnes ita inter se consentiunt, ut ex uno fonte ductos esse adpareat. nam ne unum vel alterum horum ipsorum qui servati sunt e tertio descriptum esse putemus, maxime defectus quidam librorum diversis locis modo in hoc modo in illo inventi obstant. nam in Vindobonensi codice solo omissae sunt observationes de v. pratum p. 95 H, supellex p. 98, vertex p. 102; in Monacensi vero quaedam lacunis corrupta sunt, quae vel Laudunensis integra servavit, ut in v. crinis et callis, culler et cardo, vel Vindobonensis, ut in v. origo et ordo p. 91, scalper et suboles p. 101. quare suam quisque auctoritatem ad scripturam archetypi recuperandam habet; sed illud ipsum plurimis et gravissimis vitiis corruptum fuisse consentiens trium codicum testimonium ostendit. quo factum est ut duobus codicibus post principem editionem inventis praeter restitutas in initio libri observationes sexaginta novem, quae in illa omissae erant, non multum ad emendationem reliquae partis conferretur et nunc plurima sic, ut olim edita erant, repeterentur. nam vitia quoque scripturae, quae quidem corrigi poterant, quoniam multa quae prave scripta sunt non errori librariorum sed neglegentiae scriptoris tribuenda esse adparet, maximam partem correxerat Hauptius, idemque molestissimo negotio, a quo magna pars emendationis in hoc libro pendet, ut exempla scriptorum a grammatico citata apud illos quaererentur et indicarentur, perfunctus erat. pauca duorum editorum qui eum secuti sunt opera praestitit. scripturam autem trium codicum, quibus usus sum, integram exhibui. in quo de Vindobonensi et Laudunensi superiorum editorum fidem secutus sum, Monacensem ipse excussi. ceterum in indicandis iis quae e libris scriptorum christianorum citata sunt editionem Gallandii, qua sola in plurimis uti poteram, secutus sum. quae res effecit ut numeri olim ex aliis editionibus adscripti saepius mutandi essent. de non nullis autem locis, qui nec a prioribus inveniri nec a me suis auctoribus adsignari potuerunt, accuratius quaerendum esse non existimavi.

De argumento libri quamquam uberius disputare mihi proposi

multis et claris scriptoribus tractata dilatatur: excerpta de orthographia. || f. 3−5* epistula Coronati ad Luxorium, de magis, de trinitate, interrogationes et responsiones variae, excerptum Hieronymi. || f. 5* — 173 incipit prologus hic prologus indicat quibus glosis aduersum me. explicit prologus. incipiunt glosae affatae et reliquae etc. Abauus lolium. expliciunt glosae deo gratias amen: glossae ex vetere et novo testamento. || f. 173*-174* de duodecim scriptoribus Hieronymi. Vis nune hominem sunt. finit. | uno folio vacuo relicto f. 176-184* incipiunt synonyma Ciceronis. Veturio suo sustinet. explicit synonima artis rethoricae deo gratias amen. f. 185-191 incipit dubiis de nominibus atrox. || f. 191-197* incipit de propriaetate sermonum uel rerum. Inter metum et timorem commentaria uolumina dicuntur. deo gratias quod perficiamus opus nostrum amen; de differentiis.

[ocr errors]

non est, tamen pauca dicam, propterea quod ea de re non recte iudicari a non nullis viris doctis video. nam quoniam illud egisse scriptorem adparet, ut genera nominum definiret, qua de causa et in Monacensi codice inscriptioni de dubiis nominibus additum est cuius generis sint, et Hauptius tum, cum librum initio mutilatum edidit, de generibus nominum inscripsit, fuerunt qui, quaecumque in hoc libro scripta essent nomina, vario genere usurpata esse crederent. qua in re vereor ne longe a consilio grammatici aberraverint. primum enim satis magnus est vocabulorum numerus, in quibus non de genere quaeritur, sed de numero, quia vel singulariter vel pluraliter tantum vulgo dicebantur. quo pertinent haec, barba capillum cunae comae mel Quirites scalae; eodemque iure referemus alia multa, quorum quamquam genus indicatum est, tamen dubitari nequit quin propter observationem numeri recepta sint, ut aedes carcer frumentum metallum mentum moenia nares opes odium pavimentum sulphur supellex. deinde sunt alia in quibus de ratione scribendi dubitatur, ut babae carecta coturnix cortina crocodilus, quod genus postea praetermisisse videtur grammaticus. sed ab huius modi observationibus proxime absunt eae, in quibus non tam de incerto unius nominis genere quam de variis vocabulorum formis agitur, ut in v. ambago bracas biremas circos confligit conpago erinaceus elefantus materies peristromum. accedunt quaedam vocabula ipsa quoque in priore parte libri posita, quae propterea videntur recepta esse, ut eorum significatio definiretur vel ut ipsa a similibus, quibuscum inferioris aetatis consuetudine permiscebantur, distinguerentur, aestus ager barones baxeae beavit contiguum candens conpellat diurnum. denique etiam in iis quorum genus sane a grammatico definitum est sunt multa quae numquam incerti generis apud Latinos fuerunt, sed propterea, ni fallor, scripta sunt, quod alio genere apud Latinos alio apud Graecos dicebantur. nam in hac utriusque linguae diversitate observanda singulare studium posuisse grammaticos intellegitur ex iis quae de idiomatibus generum (nam ita dicere consueverunt) edidimus vol. I p. 551 sqq. et vol. IV p. 573 sqq. et quae ex eodem genere in glossariis Labbaei p. 199 sqq. collecta sunt. quibuscum nomina ab hoc grammatico conposita ita consentiunt, ut maxima pars eorum de quibus ipse commentatus est etiam in illis indicibus' inveniatur. ab hoc igitur de generibus nominum scribendi more per scholas grammaticorum propagato is quoque qui hunc librum scripsit profectus est. sed diverso ab idiomatum scripto ribus consilio usus exempla scriptorum vel antiquorum vel recentio rum, quibus genera nominum stabiliret, circumspexit. atque in his solis omnis huius libri utilitas posita est, quandoquidem in multis,

GRAMMATICI LATINI V.

37

« PreviousContinue »