Page images
PDF
EPUB

p. 127. 28 V.

FRAGMENTVM BOBIENSE DE NOMINE ET PRONOMINE

DE NOMINE

Nam legimus apud Lucretium et Vergilium 'terrai frugiferai' pro terrae frugiferae et aulai medio' pro aulae, atque aurai simsplicis ignem' pro aurae, item 'dives pictai vestis' pro pictae; apud Salustium quoque duobus senati consultis' pro senatus; apud Terentium etiam nihil ornati, nihil tumulti', item eius anui causa' pro ornatus tumultus anus; item apud Vergilium libra die somnique' pro diei, et apud Salustium dubitavit acie pars' pro 10 aciei. sed haec omnia usurpando vindicavit sibi vetustas, posteritas explosit. omnis etiam nominativus secundae declinationis us pura terminatus praecedente i littera genitivum suum per duas i proferri faciat necesse est, ne minorem eum habeat numero syllabarum, cum vel superare genitivus vel certe debeat adaequare nominativum suum, ut Horatius Ho15 ratii. similiter et neutra eiusdem declinationis quae i habuerint ante um geminabunt i litteram ob eandem rationem, ut folium folii, otium otii, tugurium tugurii, peculium peculii, licet haec antiquitas per dлоиолýν, id est ablata i littera, enuntiaverit, ut ipse de se Horatius vatis Horati memorem sepulchro scalpe que rellam', Vergilius pauperis et tuguri congestum est', item

Fragmentum de nomine et pronomine initio mutilatum e codice Vindobonensi 17 olim Bobiensi saec. VIII f. 11-14 editum est in analectis grammalicis Vindobonae a. 1837 p. 127-141. adscripta est discrepantia codicis Bobiensis (B)

2 DE NOMINE om. B 3 terrai frugiferai Ennius in annalibus Charisius p. 19, 1 frugiferai Ennius in annalibus exc. Char. p. 538, 27: cf. Enn. annal. v. 479 ed. Vahl. Lucretii exempla citavit Priscianus l. VII p. 285, 7 frugeferai B 4 aulai] Verg. Aen. III 354 atque] Verg. Aen. VI 747 5 dives] Verg. Aen. VIIII 26 6 apud Salustium] Catil. 36 duobus senati decretis: cf. Charis. p. 22, 18 exc. Char. P. 539, 12 7 nihil] Terent. Andr. II 2, 28 eius] Terent. Heauton. tim. II 3, 46 anui B anuis Charisius p. 54, 31 8 libra] Verg. georg. I 208 9 apud Salustium] in historiis Priscian. 1. VII p. 367, 6 10 aciei] acei B 18 Horatius] carm. IIII 6, 43 reddidi carmen docilis modorum vatis Horati III 11, 51 nostri memorem sepulcro scalpe querellam 19 menorem B pauperis] Verg. bucol. 1, 69

p. 128. 29 V.

item

et alibi

nec spes libertatis erat nec cura peculi,

Parthenope studiis florentem ignobilis oti,

hic tamen ille urbem Patavi sedesque locavit pro Horatii tugurii peculii otii Patavii.

5

De vocativo singulari. per omnes declinationes in latinis nominibus idem erit vocativus qui et nominativus, praeter graeca, quae et suis regulis serviunt et latinis, et praeter ea quae et secundae declinationis sunt et us terminantur. ea enim modo e, modo i vocativum determinant suum: 10 tunc i, cum us pura fuerit antecedente i littera et propria sint, non appellativa; ablata enim eadem us syllaba faciunt vocativum, ut Vergilius o Vergili, Terentius o Terenti: tunc e, cum ex his tribus vel unum defuerit, aut pura us, aut i antecedens, aut ipsa proprietas. excipitur unum filius: hoc enim, quamvis non sit proprium, tamen regulae pro- 15 priorum inrepsit et vocativum suum fecit o fili, sicut Iulius o Iuli.

De genitivo et dativo pluralibus. prima declinatio et secunda genitivum pluralem faciunt addita rum syllaba ablativo casui singulari, ut ab hoc poeta horum poetarum, ab hoc docto horum doctorum. hic tamen aliquotiens ornatus gratia vel metri necessitate vel consuetudine vetustatis 20 per ovуzолýv pronuntiatur. in prima quidem declinatione in his quae composita sunt, ut caelicolarum caelicolum, omnigenarum omnigenum: Vergilius

idem

superoque nitentem

caelicolum regi mactabam in litore taurum,

omnigenumque deum monstra et latrator Anubis. amforae etiam non amforarum, sed amforum: ita enim semper esse dicendum iam inde antiquitus obtinuit. in secunda vero declinatione tantum cum sint generis masculini, ut virorum virum: 'arma virum ta- 3› bulaeque': modiorum modium, sicut Tullius ubique, sestertiorum sestertium. nam neque feminini generis neque neutri nomina placuit hoc modo enuntiari per genitivum pluralem, ac maxime neutra, ne et hic fieret ovvέuлTwotę nominativi singularis, et essent iam non triptota, sed tetraptota, ut puta pro templorum templum, quod est nominativi et ac-s cusativi et vocativi. item utriusque supra dictae declinationis dativus et ablativus pluralis is syllaba terminatur, exceptis quae ambiguitatis causa discernendae contra rationem recepta sunt, filiabus deabus equabus mulabus, item ambabus duabus, domo domorum domibus. idque antiqui

oti] uti B

1 nec] Verg. bucol. 1, 33 3 Parthenope] Verg, georg. IIII 564 5 hic] Verg. Aen. 1 247 20 consuitudine B 24 superoque] Verg. Aen. III 25 caeliculum B 27 omnigenumque] l'erg. Aen. VIII 698 30 arma] Verg. Aen. I 119 34 CVEMITTWele B

20

p. 129. 30 V.

paene in omnibus faciebant, quae sub eadem finalitate in utroque genere nunc proferuntur, ut puta magni magnis et magnae magnis, pudici pudicis et pudicae pudicis, liberti libertis et libertae libertis. haec antiqui ob discernendum sexum in femininis magnabus pudicabus libertabus di5 cebant; sed a posteris illa tantum quae superius diximus in usu retenta sunt propter iuris necessitatem, quod omnem ambiguitatem auferre voluerunt ex testamentis atque legatis.

Tertiae declinationis ablativus singularis aut e aut i terminatur. i si fuerit terminatus, addita um syllaba facit genitivum pluralem, ut ab hoc 10 facili horum facilium, forti fortium. e vero finito eodem casu modo e littera in um conversa fiet genitivus pluralis, ut ab hoc homine horum hominum, modo in i commutata et addita um, ut ab hoc colle horum collium, ab hoc monte horum montium. quando tamen e, quando i terminetur, technici vix distinxerunt, ideoque, ut ex illorum traditione col15 ligere potui, quam potero paucis exponam. neutra omnia quae nominativo singulari a fuerint terminata et ablativo singulari e littera finiuntur eademque in um syllabam commutata facient genitivum pluralem, ut poema poemate poematum, emblema emblemate emblematum, plasma plasmate plasmatum. et sunt omnia huius modi graeca nullo alio genere 20 sub hac finalitate in tertiam veniente declinationem. qui autem poematorum emblematorum plasmatorum declinaverunt, vitiose et contra rationem locuti sunt, nec est eorum auctoritas admittenda, licet magni sint nominis. item omnia neutri generis e terminata et ablativo singulari i littera finientur et addita um syllaba facient genitivum pluralem, ut mo25 nile monili monilium, sedile sedili sedilium, praesepe praesepi praesepium. omnia nomina o terminata et ablativo singulari e finientur et eadem in u commutata et adsumpta m littera facient genitivum pluralem, ut hic Cato ab hoc Catone horum Catonum, haec virgo ab hac virgine harum virginum. nullum excipitur: nam pondo indeclinabile est; item 30 octo non solum indeclinabile, sed etiam numeri pluralis, et nunc de singulari loquimur nominativo. i quae terminantur indeclinabilia sive aptotal seu monoptota sunt, eaque omnino duo tantum reperiuntur, frugi et nihili, et sunt generis omnis, hic et haec et hoc frugi, huius frugi, huic frugi, hunc et hanc et hoc frugi, o frugi, ab hoc et ab hac et ab hoc 35 frugi; similiter pluralia; eodemque exemplo hic et haec et hoc nihili.

Omnia al terminata, si peregrina fuerint, et ablativo casu e finientur et ea in um conversa facient genitivum pluralem, ut hic Annibal ab hoc Annibale horum Annibalum; si vero latina et neutri generis, ablativum in i mittent et addita um syllaba genitivum facient pluralem, ut hoc 40 vectigal [tò tέhos] vectigali horum vectigalium, bidental bidentali biden

6 uoluit B 11 litteram B 14 ideoque ut quod B 20 uenientem B 40 to tέlos, sicut reliquas huius modi glossas graecas, eadem manu superscriptum habet B

p. 103. 31 V.

talium. omnia el terminata, si peregrina fuerint, superiori regulae servient; si vero latina, neutri generis erunt et tantum numeri singularis et in obliquis geminabunt I litteram et ablativo e finientur, ut hic necamel ab hoc necamele horum necamelum; hoc vero mel ab hoc melle, hoc fel ab hoc felle. mella tantum triptoton est; vicit propter auctoritatem 5 Vergilianam, mellaque decussit foliis', et alibi

mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum. omnia i terminata masculina ablativum singularem in e mittunt eaque mutata in um syllabam faciunt genitivum pluralem, ut hic pugil ab hoc pugile horum pugilum, vigil vigile vigilum. feminina praeter unum Ta- 10 naquil nulla sunt; hoc tamen ipsum eandem regulam servat. neutra quoque praeter unum nihil nulla sunt, quod tamen ipsum tres solos casus recipit, nominativum hoc nihil, accusativum hoc nihil, vocativum o nihil. ol nulla praeter unum sol terminantur, quod tamen ablativo casu singulari e finitur et ea in um conversa genitivum facit pluralem, si ta- 1. men in pluralem numerum flectendum hoc nomen est, sicut omnium no|minum, nisi quando pro diebus ponitur, ut

tres adeo incertos caeca caligine soles.

omnia ul terminata ablativo casu singulari e finiuntur et ea in um syllabam conversa faciunt genitivum pluralem, ut hic consul ab hoc consule horum consulum.

Omnia n littera terminata ablativum singularem in e mittunt et eadem in um conversa faciunt genitivum pluralem, ut hic pacan ab hoc paeane horum paeanum, fulmine fulminum, Memnone Memnonum. delfin et Telchin Latini delfinus et Telchinus pronuntiare maluerunt, ne coge- 25 rentur delfinibus et Telchinibus dicere. nam quod legimus

delfinum caudas utero commissa luporum, potest ovуzoлý esse pro delfinorum, sicut arma virum tabulaeque' pro virorum.

Omnia ar terminata masculina vel feminina ablativo casu singulari e a finiuntur eaque in um conversa faciunt genitivum pluralem, ut hic Caesar ab hoc Caesare horum Caesarum. neutra vero ablativo singulari i finiuntur et addita um syllaba faciunt genitivum pluralem, ut hoc lacunar [to zaládouc] ab hoc lacunari horum lacunarium, hoc pulvinar ab hoc pulvinari horum pulvinarium. excipiuntur duo, far et lasar, quae masculinorum regulae serviunt.

B

3 littera B 5 uicit adser. in murg. ETTEKPATHCEN B 6 mellaque] Verg. georg. I 131 7 mella] Verg. bucol. 3, 89 10 pugilum] pugilium B uigilum] uigilium 16 sicut omnino nunquam nisi coniecit editor Vindobonensis, excidisse videtur adnotatio de nominibus elementorum plurali numero carentibus, inter quae sol refertur exc. Char. p. 550, 21 18 tres] Verg. Aen. III 203 20 faciant B 24 flumine fluminum corr. fulmine fulminum B 27 delfinum] Verg. Aen. III 428 28 arma uerum B: Verg. Aen. I 119 33 ut hacunar B 34 τὸ καλάθωμα editor Vindo bonensis το καλωθων Β

p. 131-33 V.

Omnia er terminata, cum amissa e sine incremento genitivum singularem per ris syllabam proferant, in hanc commutata finali syllaba casus nominativi, ablativum singularem modo e finient eaque in um conìmutata facient genitivum pluralem, ut hic pater huius patris ab hoc pa5 tre horum patrum, haec mater huius matris ab hac matre harum matrum: modo i, et adsumpta um syllaba facient genitivum pluralem, ut hic imber huius imbris ab hoc imbri horum imbrium, hic uter huius utris ab hoc utri horum utrium. cum vero er manente finali is adsciverint syllabam, ablativum singularem e terminabunt eaque in um con10 versa facient genitivum pluralem, ut passer passeris passere passerum, anser anseris ansere anserum, pauper pauperis paupere pauperum, celer celeris celere celerum; sic et uber [ovao] tuber [dvov] giber [xúoToua] et acer [opέvdaμvos], quando arborem significat, licet quibusdam haec acerus nominativo dici debere placeat; sic et piper cicer [égéßiv15 Dos] aether siser aer, et siqua similia. omnia etiam quae ex nominibus derivata ter syllaba terminantur et feminina ex se faciunt tris syllaba terminata, ut hic equester haec equestris, campester campestris, paluster palustris, ablativo casu singulari i finiuntur et addita um syllaba faciunt genitivum pluralem, ab hoc equestri horum equestrium. acer et alacer 20 [ó лóvμos] ablativo casu singulari i finiuntur et addita um facient genitivum pluralem, ab hoc acri horum acrium, ab hoc alacri horum alacrium, licet hic alacris lectum sit: Vergilius

ut videt

Aenean, alacris palmas utrasque tetendit.

25 sed melius est, immo rectius, hic alacer et haec alacris, ut hic acer et haec acris. inde enim etiam neutra hoc acre et hoc alacre, sicut campester campestris campestre, equester equestris equestre. praeterea etiam superlativi gradus regula hunc exigit nominativum, qui detractis syllabis ultimis duabus ad positivum redit, ut acerrimus acer, sicut asperrimus 30 asper, nigerrimus niger, pauperrimus pauper. Iuppiter, cum sit εtɛgóxλitov, regulae minime subicietur, Iuppiter Iovis Iovi lovem ab hoc love. omnia or terminata ablativo singulari e finiuntur eaque in um conversa facient genitivum pluralem, praetor praetore praetorum, actor actore actorum, Nestor Nestore Nestorum, arbor arbore arborum, cor corde cordum, 35 marmor marmore marmorum, aequor aequore aequorum. nihil excipitur. omnia etiam ur terminata eidem regulae serviunt, ut turtur turture turturum, augur augure augurum, fur fure furum, murmur murmure murmurum.

Omnia as terminata ablativo casu singulari e finiuntur eaque in um conversa faciunt genitivum pluralem, seu graeca fuerint seu latina, seu 40 masculina seu feminina, ut Thoas Thoante Thoantum, dorcas dorcade dorcadum, anas [ʼn vñ66α] anate anatum, mas mare marum, as [ʼn hitqα]

684

14 EPEBINTOS B 15 siser expunctum est in B 23 ut videt] Verg. Aen. VI 41 ἡ νήσσα] MNHeca B

« PreviousContinue »