Page images
PDF
EPUB

p. 1382-84 P.

sivis, ut moneor moneris: ante ris e invenimus, quae est secunda coniugatio, quae in promissivo tempore exit in bor, ut monebor moneberis monebitur mone bimur monebimini monebuntur. in communibus vereor vereris, ante ris e invenies, quae mittit promissivum in bor, ut verebor 5 vereberis verebitur verebimur verebimini verebuntur: commune est enim, ut vereor te, vereor a te. in deponentibus, ut medeor mederis, ante ris e invenies, quae mittit futurum tempus in bor, ut medebor medeberis medebitur medebimur medebimini medebuntur. remanet tertia coniugatio, cuius locum implevit e littera correpta, ut in passivis legor legeris 10 legitur: ante ris e est. sed quia correptum est, locum tenet pro i; sic per hoc, quoniam e correptum est, procedet; et quo modo in activis promissivum modum in am mittit, non in bo, sic in passivis in ar mittit, non in bor. sic in communibus ac deponentibus, ut puta sequor sequeris: ante ris e correptum est pro i correpto; mittit promissivum in ar, 15 ut sequar dicas, non sequebor. remanet tertia coniugatio producta, ut puta in passivis, ut nutrior nutriris: ante ris i productum est. quia tertia est, exit in ar, ut dicamus de futuro nutriar; et quia producta, exit etiam in bor, ut dicamus et nutribor. ergo sic observabis in communibus et deponentibus. infinitivus vero ipsorum verborum a prima coniu20 gatione secunda et tertia producta in ri exit, ut puta a prima, ut clamari, a secunda moneri, a tertia producta nutriri. a tertia vero correpta numquam exit in ri, sed in i, ut puta legi dicimus in infinitivo et scribi, non legeri et scriberi; et ungi, non ungeri, quia ungo dicimus, non ungeo. nam quo modo de ungeri et ungi habita quaestio est, quid 25 diceremus, sic de tergeri et de tergi. sed et infinitivo tergeri dicimus, non tergi, quia indicativo tergeo facit, non tergo. sic in ceteris observabis, ut, ubi inveneris secundam coniugationem ri habere infinitivo modo, eo dicas indicativo activae significationis, caveri doceri, terreor terreri, coerceor coerceri; licet pauca primae coniugationis in eo exeant 30 in indicativo activae significationis, ut puta meo meas, beo beas, laqueo laqueas, nauseo nauseas, enucleo enucleas, creo creas, excreo excreas. eodem modo queo et eo, quae duo tantum tertiae coniugationi accesserunt productae. sunt autem pauca verba quae magis per anomaliam dicuntur, ut fero fers, volo vis, sum es, edo es.

35

Quantum ratio postulavit de coniugationum ordine tractavimus. nunc de participiis pauca dicenda sunt.

DE PARTICIPIO

Participia dicta sunt, quod partem capiant nominis partemque verbi. trahunt enim a nomine casus, a verbo tempora, ut puta legens lecturus. 40 ecce iam tractum a verbo aliquid, id est tempus: nam legens praesentis temporis participium est, lecturus futuri. et declinantur quo modo nomina, ut puta hic legens huius legentis huic legenti; et sic per omnes casus declines tam singulariter quam pluraliter. sic et hic lecturus huius

1 ante ris e et inuenimus
9 impleuit quarta littera 5

ante ris e sed inuenimus 5 7 quae mittit] quia 5 10 pro i per i V5 11 quoniam e] ante e 5 correptum est quod cedet et per i quoniam in VS 16 i productum habet. ego quia est 5 17 de futuro ut nutriar V5 et producta exit in bor 5 24 ungeo] ungio V habita quaestione quid 5 et om. 5 29 exeant indicatiuo 5 exeunt in indicatiuo V 32 coniugationi cesserunt ad productum 5 35 ratio] t 42 hic] sic VS

40 iam] enim 5

25 diceremus ne sic V

p. 1384-86 P.

lecturi huic lecturo. ecce traxit a nomine declinationem. sane omnia participia in praesenti tempore aut in ans exeunt et veniunt a prima coniugatione, ut amans clamans, aut in ens et veniunt a secunda vel tertia correpta vel producta, ut monens legens serviens. nam monens a secunda coniugatione est, legens a tertia correpta, serviens a tertia pro- 5 ducta. futuri temporis participia semper in rus exeunt ab omnibus verbis, nisi a passivis. praeteriti temporis semper aut in tus aut in sus aut in xus: in tus, ut lectus scriptus amatus, in sus, ut falsus lapsus, in xus, ut nexus. est et unum in uus, ut mortuus. futuri temporis participia a passivis vel communibus semper in dus. nam deponens numquam habet duo futura: nec enim dicimus luctandus est ille' aut nascendus, sed habet unum, ut luctaturus nasciturus locuturus; licet apud veteres talia quoque communis generis reperiantur. sane regula est, participia omnia praesentis temporis generis esse omnis, id est quaeque exeunt in ans quaeque in ens, ut hic et haec et hoc amans legens serviens.

DE ADVERBIO

10

15

Adverbia aut ab aliis veniunt aut ex se. sunt loci, temporis: ut puta loci, hic istic illic et cetera quae locum significant; temporis, ut hodie cras heri et cetera quae tempus significant. ab aliis adverbia veniunt, aut a nomine aut a participio, ut a docto docte, a iusto iuste. 20 sane adverbiorum biformis regula est: ablativo enim diriguntur adverbia. unde si habuerit ablativus o, adverbium in e mittit, ut supra dictum est, a docto docte, a iusto iuste, ab impio impie, a religioso religiose. si vero ablativus in i exierit, adverbium in ter mittit, ut a simili similiter, ab agili agiliter, a veloci velociter, a forti fortiter, a grandi gran- 25 diter et cetera talia.

DE PRAEPOSITIONE.

Praepositiones notae sunt accusativae et ablativae: ut puta ad praepositio in masculinis, ut ad illum vado, in femininis, ad illam vado, in neutris, ad illud vado templum vel theatrum; et pluraliter in masculinis, 30 ad illos, in femininis, ad illas, in neutris, ad illa templa vado. sane sic tibi per hoc nomen interrogatio fit, ut puta si dico ad quem vadis?' vel ad quam vel ad quod? in plurali vero vide ne dicas ad templa vadis?', sed ad quae templa?". sic ad quae loca pergis?' sic ad quae palatia? ad quae spatia?' et alia similia. in ablativis autem dicimus a te venio'; $5 sic ab illo, a theatro, ab illa, a nobis, ab aedibus, ab illis venio. manent praepositiones utriusque, quae discernuntur de motu et situ: de motu, ut puta 'quo is?' vides quia moves. sed quid respondebitur? ad accusativum casum, ut dicas in forum, in templum, in balneum. si vero situs est, et significas te fuisse alicubi, ablativo respondebis, ut dicas in 40 foro fui'; sic in thermis fui'. ergo tu sic attende, ut, si fueris iam alicubi,

unus V

re

4 ut monens] ut metuens V5 ut moerens Putschius nam moerens 5 9 uus] 10 in dus om. 5 11 futura in lacuna om. V 12 habetur unum V 14 id est quaecunque 5 18 temporis] tempus V 22 unde] nam 5 24 mittit]

exierit s

[ocr errors]

28 praepositio masculinis V5 30 in masculino ad illos in feminino 31 sane si tibi V5 32 ut si dico puta ad V 37 discernunt 5 38 quia sed quid ergo respondebitur V 40 significat se V5 41 sic in thermis fui om. 5 fuerit tam alicubi fuerit alicubi 5

mouet 5

p. 1386 P.

ablativo respondeas; si adhuc velis ire, accusativo. abunde dictum sit de praepositionibus. nam cetera in artibus habemus plenissime dicta.

[blocks in formation]

5

p. 309 L.

p. 1725 P.

Ars est comprehensio praeceptorum ad utilitatem usui accommodata. per artificis sui exercitationem, medendi, ut medici, declamandi, ut rhetoris, legendi, ut grammatici. grammatica est scientia recte scribendi et enunciandi interpretandique poetas per historiam formatam ad usum rationemque verborum, quam Terentius [et] Varro primum ut adhuc rudem 10 appellatam esse dicit litteraturam.

DE LITTERA

Littera est minima pars vocis explanatae. sunt autem, ut etiam ratiocinatorum usu receptum est, litterae latino sermoni accommodatae una et viginti, quibus Graecorum accedunt duae, z et y. nam Mezentium et 15 Hylam et alia nobis peregrina nomina scribere et enunciare proprio sono non possumus. litterarum aliae vocales sunt, aliae consonantes: vocales quinque, a ei o u: consonantium aliae semivocales, septem flm nrs

2 nam] iam V matici libello FINIS 5

habemus in artibus plenissime dicta. Rhemnii Palaemonis Gram

V codex Vaticanus 1491

G codex Gothanus 117

5 editio Ascensiana Parisiis a. 1516

3 INCIPIT ARS ASPRI GRAMMATICI G AEMILIVS ASPER V Aspri maioris ars more uetustissimo incipit codex Vaticanus bibliothecae Reginae 1818 ARS ASPRI IVNIORIS GRAMMATICI 5 6 declamandi ut rhetores G delarandi et oris V 7 grammatica] Max. Victor. p. 1937 Mar. Victor. p. 2450 et enunciandi codex Vaticanus 1492 Regin. 1818 et nunciandi G et nunctiandi V pronunciandi 5 8 interpretandique poetas (poematae G) per historiam formatam ad usum rationemque uerborum G5 interpretandique rationemque uerborum et codex Vaticanus 1492 interpretandique rationem uerborum codex Regin. 1818. lacunam indicavit Lehrsius Herod. script. tria p. 389. cf. Mar. Victor. p. 2451 ut Aristoni placet grammatice est scientia poetas et historicos intellegere formam praecipue loquendi ad rationem et consuetudinem dirigens formata Lindemannus 9 Terentius etiam Varro 5 Terrentius uarro codex Regin. 1818. Varronis definitionem tradiderunt Marius Victorinus 1. c. Augustinus de ord. II 12, 35 sq. Isidorus I 3, 1: cf. Wilmanns. de Varr. lib. gramm. p. 99 ut om. cod. Regin. 1818 10 dicit] dicunt G litterationem coniecit Wilmannsius l. c. 11 DE LIT TERA Sicut reliquas inscriptiones om. V 12 explinatae G: et ideo a plerisque explanata, a non nullis intellegibilis dicitur Mar. Vict. p. 2451 rationatorum ratiocinatore 5. primordia grammaticae artis litterae communes existunt, quas librarii et calculatores secuntur Isid. 1 3, 1 13 sermone VG 15 et pronunciare V

p. 1725-27 P.

p. 309. 10 L. x, aliae mutae, novem b c d ghk p q item h in earum numerum redigitur, quando non aspirationis, sed litterae loco ponitur. littera tribus modis intelligitur, nomine quo enunciatur, potestate qua valet, figura qua scribitur et, ut alii, ordine quo constat.

[blocks in formation]

Syllaba est litterarum inter se coeuntium una iunctura vel enunciatio litterarum cum adiectione temporis. syllaba autem sine vocali littera vel litteris non potest fieri. syllaba rum aliae longae, aliae breves. longae aut natura fiunt aut positione et habent bina tempora. natura duobus modis intelligitur, cum vocalis | per se longa est, aut cum vocales duae 10 inter se iunctae producuntur, ut ae. positione longae syllabae fiunt modis octo: primo modo, quoties desinit in consonantem et excipitur ab altera consonante, ut arma virumque cano'. ar enim natura brevis est, tamen positione fit longa, quia desinit in consonantem r et excipitur a consonante m: ita arma vi dactylus, qui constat ex longa et duabus 15 brevibus. secundo modo fit longa syllaba, quoties desinit in duas consonantes, utast ego, quae divum incedo regina Iovisque'. ast enim positione longa est, quia desinit in s et t ambas consonantes. tertio modo longa syllaba est positione, quoties excipitur a duabus consonantibus, ut Atrides Proti'; nam etsi a correpta est, tamen positione 20 fit longa, quia sequuntur t et r: quarto modo, quoties desinit syllaba in duplicem litteram, ut ex illo celebratus honor': quinto, quoties syllaba excipitur a duplici littera, ut exulibusne datur ducenda Lavinia Teucris': sexto, quoties excipitur a vocali consonantis loco posita, ut at vero ingentem quatiens Mezentius hastam': 25 septimo, quoties desinit syllaba in vocalem loco consonantis positam et excipitur a consonante, ut audieras et fama fuit': octavo modo, quoties syllaba excipitur a vocali consonantis loco posita, ut Troiaque nunc stares Priamique arx alta maneres'. breves sunt syllabae, quae vocali correpta efferuntur et habent tempora singula.

DE PEDIBVS

Pedes simplices sunt duodecim: bisyllabi, hoc est binarum syllabarum, quatuor, pariambus spondeus iambus trochaeus. trisyllabi, hoc est ternarum syllabarum, octo, anapaestus dactylus brachysyllabus molos

V

1 aliae ante mutae om. VGs novem] VIII 5 h priore loco om. G numero V 2 regitur VG 4 et ut alii ordine quo constat ut alii et ordine constat G, om. 5 6 enunciatio literae uocalis (tum add. G) adiunctione temporis G5 9 fiunt] sunt 5 10 intelligitur cuius uocalis per se longa est aut cum uocalesne inter se iunctae producuntur G intelligitur aut cum uocalis per se longa est aut cum uocalis uocali inter se iunctae producunt 5 intelligitur cum uocales inter se producuntur V 13 ar enim syllaba positione fit longa 5 natura] cum G 14 r excipitur 15 ita et arma G5 17 ast] Verg. Aen. I 46 regina lovisque om. G 5 18 positione est V 20 Atrides] Verg. Aen. XI 262 Proti om. VS nam si VG 22 ex illo] Verg. Aen. VIII 268 honos 5 23 exulibusne] Verg. Aen. VII 359 24 lauinea G Teucris om. VG 25 at vero] Verg. Aen. X 762 quatiens] quotiens VG 26 et om. G 27 audieras] Very. bucol. 9, 11 28 syllaba loco posita 5 excipitur syllaba a uocali composita V Troiaque] Verg. Aen. II 56 29 maneret G spondius V trochius V 34 trinarum G

a uocali excipitur consonantis -yllaba a uocali loco posita G 33 pariambus] pyrrichius 5

30

p. 310 11 L.

p. 1727. 28 P.

sus amphibrachus creticus bacchius palimbacchius. pariambus constat ex duabus brevibus et est minimus solusque duo habet tempora, ut est homo. huic contrarius est spondeus, qui constat ex duabus longis et habet tempora quatuor, ut moles. iambus constat ex brevi et longa temporum 5 trium, ut apes. huic contrarius est trochaeus, qui constat ex longa et brevi temporum trium, ut acer. anapaestus constat ex duabus brevibus et longa temporum quatuor, ut aries. huic contrarius est dactylus, qui constat ex longa et duabus brevibus temporum quatuor, ut caelifer. brachysyllabus, quem quidam tribrachum vocant, [qui] constat ex tribus 10 brevibus temporum trium, ut iaculum. huic contrarius est molossus, qui constat ex tribus longis et est de simplicibus pedibus maximus temporum sex, ut Aeneas. amphibrachus constat ex brevi et longa et brevi temporum quatuor, ut amicus. huic contrarius est creticus, quem et amphimacrum appellant, qui constat ex longa et brevi et longa temporum quin15 que, ut alipes. bacchius constat ex duabus longis et brevi | temporum quinque, ut saetosus. huic contrarius est palimbacchius, qui constat ex brevi et duabus longis temporum quinque, ut Achates.

DE PARTIBVS ORATIONIS

Partes orationis sunt octo, nomen pronomen verbum adverbium par20 ticipium coniunctio praepositio interiectio.

DE NOMINE

Nomen est pars orationis qua res quaeque appellatur, sive est animalis, ut homo Cato, sive inanimalis, ut arbor || lapis, sive etiam incorporalis, ut perfidia clementia. nomini accidunt quinque, qualitas genus 25 numerus figura casus. qualitas nominum bipertita est: aut enim propria sunt nomina aut appellativa. propriorum alia praenomina dicuntur, ut Caius Marcus, alia gentilia, ut Iulius Porcius, alia cognomina, ut Caesar Cato, alia agnomina, ut Numidicus Germanicus. sunt et unica, ut Romulus, et bina, ut Paris Alexander, et quae omnia unius sunt, ut Publius 30 Cornelius Scipio Africanus. appellativorum alia animalia dicuntur, ut homo bos, alia inanimalia, ut arbor lapis, alia incorporalia, ut sapientia prudentia; alia gentem significant, ut Gallus Graecus, alia numerum, ut duo tres, alia ordinem, ut secundus tertius; alia sunt primae positionis, ut ager capra, alia derivativa, ut agrarius caprarius, alia diminutiva, ut 35 catulus catellus, alia ad aliquid, ut pater mater, alia qualitatis, ut sapiens doctus, alia quantitatis, ut longus latus. in quibus duobus frequentissime comparatio et superlatio spectatur. est enim absolutum, ut doctus longus, comparativum, ut doctior longior, superlativum, ut doctissimus longissimus. genera nominum sunt quinque, masculinum, ut hic Cato, femi40 ninum, ut haec Porcia, neutrum, ut hoc scamnum, commune aut

S

2 et] ut G 5 apes] uapes V

12 tempo17 Achates

1 pariambus] pyrrhichius 5 6 acer] uenter 8 temporum quatuor om. VG 9 quidem G 10 ut aculum V rum quatuor om. VG 15 alipes] insulae 5 16 saetotus VRomanus 5 FINIT. Partes G 20 praepositio om. 5 22 qua res 5 que (corr. qua V) res VG 24 accedunt constanter VG sex quinque qualitas comparatio genus V 27 ut C. marcus G ut C. Marius Vnt C. Caius M. Marcus 5 28 ut Romulus om. V: Romulus om. G 35 catellus] catillus 5 36 duo frequentissime V duo frequentissima expectatur G 38 superlatiuus V 40 haec

G5

37 et] est V

Porcia

haec porta VG

expectator V

« PreviousContinue »