Page images
PDF
EPUB
[ocr errors][merged small][merged small]

Palaemonis et Aspri artes primum editae sunt Fani anno 1503 hoc titulo, Q. Rhemnii Palaemonis ars grammatica secunda. Ars Aspri iunioris grammatici. Aelii Donati editio prima. Donati de octo partibus orationis editio secunda. Donatus de barbarismo. Servius et Sergius in secundam Donati editionem. Fani, Hieron. Soncinus nonis Sept. 1503'. in initio libri ante Palaemonis artem legitur epigramma Ioviani Pontani,

IOVIANI PONTANI CARMEN DE ARTE PALAEMONIS PER EVM INVENTA
AD ANTONIVM PANORMITAM

Grammaticae partes casus et nomina monstrat
ars mea, quoque modo dictio quaeque fluat,
quidve sequens possis verborum noscere formas,
aut quonam fuerint verba premenda iugo.
caetera sunt parvo carptim memorata libello,
plenius ante artes quae docuere meae.
at me confectum carie turpique senecta
rodebat murum dente timenda cohors,
sensissetque iterum crudelia fata Palaemon,
iuvisset pietas ni, Ioviane, tua,

cuius nunc meritis optata perfruor aura,
Antoni doctos iussus adire lares.

non multo antiquiores autem quam editum exemplar sunt codices manu scripti, qui utrumque librum exhibent, Vaticani 1491 et 1492 et Reginensis 1818, chartacei omnes et exeunte quinto decimo saeculo scripti, ex quibus ea quae huc pertinent adscribam *). cod.

*) Indices trium codicum, quos olim exhibui anal. gramm. Halis a. 1848 p. 15 et 25 hic repetam, ut omnes ex uno fonte ductos esse adpareat. cod. Vat. 1491

Vatic. 1491 Q. Rhemnius Palaemon. Omnia nomina plenissime dicta. Aemilius Asper. Ars est babo uua. cod. Vatic. 1492 Iuuenalis (sat. 7, 215. 6, 452) de Palemone inquit doctique Palemonis artes'. et M. Fabius Quintilianus in libro institutionum artis oratoriae (inst. I 4, 20)

f. 1 Capri grammatici ars. Quo ducit

-

Ars est

[ocr errors]

-

ad similitudinem stellarum f. 3 Agretius.

-

Domino diuinis f. 5 Q. rhemnius palaemon. Omnia plenissime dicta, | f. 12 Donatus. Barbarismus est una pars uenit ad urbes | f. 15 Seruius nicomediensis. Oratio dicitur elocutio de interiectione contulit semen: cf. Serg. in Don. p. 487, 23 | f. 24 Aemilius asper. una | f. 28 Ternutius uerus. Metra uocata cantica inserantur: Isidor. I 38, 1 16 | f. 28 Magrobii opusculum. Dubitare neminem arbitror theodere fili epitritus quartus: Mall. Theod. p. 525 sqq. ed. Gaisf. f. 30 Mallii theodori ars. Metrum dactylicum turpissimus: ib. p. 537 sqq. f. 32 Sergius maurus. Clarissimo albino intende laborem: Serv. de cent. metr. p. 456appellatur barbarolexis: Pompeii exan meliboei: Mai. class. auct. III ultra una: Max. Vict. p.

464, 11 || f. 34 Pompeius. Barbarismus est cerpta f. 35 Metrorius. . vanque de licteris

[ocr errors]

--

p. 504 sqq. f. 37 Maximus uicturinus. Liquentes 1963-74 f. 40 Sergius de elementis. Litera dicta est -cano troiae: Serg. de litt. etc. p. 475-485 f. 43 Donatus iunior. Vox est commata: Don. p. 367-372, 23 || f. 45 Albinus. Principales partes orationis sunt nomen et uerbum de interiectione callidos homines et similia || f. 49 Focas grammaticus. Ars mea his similia f. 58 Artem uero latinitatis consecuturum: Diomedes p. 299-529 || f. 113 Q. terentü scauri de ortographia ad theseum. Scribendi ut squilla neque prae: Ter. Scaur. p. 2249-54.

Cod. Vat. 1492 Vetustissimi capri grammatici liber elegantiarum uel orthographiae incipit. Quo ducit stellarum | Incipit liber agroetii de emendatione capri libelli ad pontificem eucherium proemium. Domino de precibus diuinis. amen telos codicis uetustissimi capri grammatici elegantiarum et ortographiae || Palemonis grammatici uetustissimi de partibus orationis liber. Omnia dicta Incipit ars donati grammatici in compendium redacta semel postremoque rursus redacta in compendiolum et primo de oratione.. Ratio dicitur elocutio compendium seruii grammatici ex grammatica donati finit feliciter: cf. Serg. in Don. p. 487, 23 || Asper grammaticus grammatici ars incipit. et haec omnia e diomede collecta uidentur. nam queque iste dicit diomedes dicit. Coniugationes quas graeci anzygias appellant sunt apud nostros prima per a. sequuntur quaedam ex diversis grammaticis excerpta adiciunt quidam t ut lac quanquam lacte melius dicatur ut est apud ennium in annalibus.

-

-

uua Carisii

Cod. Regin. 1818 f. 1 Prisciani grammatici clarissimi liber de declinationibus feliciter incipit. Omnia inuenias: Priscian. de nom, etc. p. 443-456 || f. 19 Iuuenalis de palemone plenissime dicta | f. 34 Capri grammatici uetustissimi ortographie siue elegantiarum libellus feliciter incipit. Haec uia stellarum f. 41 Eruditi agroetii elegantiarum libellus scolaribus multum conducens feliciter incipit ad eucherium pontificem de politione capri. Libellum precibus f. 49 Charisii grammatici uetustissimi ars optima et perutilis. Coniugationes in annalibus: cf. cod. Vat. 1492 f. 59 Aspri maioris grammatica more uetustissimo incipit. Ars una. | f. 62 Queritur utrum gerundia sint uerba et haec pro praesenti difficultate sufficiant ad laudem omnipotentis dei qui uiuit et regnat in seculorum secula amen. Disceptant grammatici nonnulli et longis quibusdam ut ita dixerim theorematibus quaerunt numnam gerundium nomen an uerbum sit meam sententiam ualete. || f. 67 Laurentii Vallae similia. Phocae grammatici illustris de nomine et uerbo

versus f. 75 Ars mea liber explicit feliciter.

---

с

inquit Alii tamen et idoneis dumtaxat auctoribus octo partes secuti sunt, ut Aristarchus de (et cod. Regin.) etate nostra Palemon, qui uocabulum siue appellationem nomini subiecerunt tamquam species eius'. De eodem Eusebius de temporibus ait Palemon uicentinus insignis Romae grammaticus habetur, qui interrogatus a consule, quid inter guttam et stillam interesset, gulta, ait, stat, stilla cadit. dicitur hic ab Hieronymo Herennius (haberemus corr. heremus cod. Regin.) Palemon. Palemonis grammatici uetustissimi de partibus orationis liber. Omnia nomina plenissima dicta. τελως παλεμωνης. Asper grammaticus ciuis Romanus tempore Antonini philosophi fuit imperante Augusto, de quo lulius Capitolinus (vit. Anton. phil. c. 2) hoc ait, usus est praeterea quottidianis grammaticis latinis Trosio Aspro et Polono et Euthochio Proculo'. fuit et alter Asper, qui minor appellatus est, paulo post Hieronymum. cum Paulo diacono et grammatico in uno codice uetustissimo inueni. in margine alia manu adscripta sunt haec, Asper Antonino Pio imp. Romae floruit, quem ita erudiit, ut statua ab eo donatus est, scripsitque multa librorum uolumina in grammatica, quae ignauia multorum seculorum deleuit. eques fuit Romanus. Ars est babo uua. cod. Regin. 1818 Iuuenalis etc. (cf. cod. Vatic. 1492) dicta. Aspri maioris grammatica more uetustissimo incipit. Ars est babo uua. sola Aspri ars praeterea est in codice Gothano 117 item chartaceo exeunte quinto decimo saeculo scripto post Phocae de nomine et verbo librum f. 44, incipit ars aspri grammatici. Ars est babo uua. sequuntur deinde declinacio uerbi, Verbum finitum actiuum singulare et plurale temporis praesentis meto metendum est, Maximi Victorini de arte grammatica et de carmine. heroico excerpta, Metrorii qui dicitur liber de finalibus *). post

Omnia nomina

[ocr errors]

Palemon.

*) Praeter libros supra indicatos in codice Neapolitano bibliothecae regiae IV A 34 undecimo vel duodecimo saeculo scripto, cuius mentionem feci supra p. 330, et hunc Aspri librum et aliam Palaemonis artem ab ea quam edidimus diversam extare scribit Ianellius catal. biblioth. mus. Borbon. p. 28 'Ars Palaemonis. Titulus: In nomine Sanctae Trinitatis: Incipit Ars Palaemonis. Eaque 15 paginae implentur, inter quas tamen, qua caussa nescio, una relicta est vacua. Prima libelli verba haec: Aggressus quidem iuxta traditionem magistrorum de multis pauca commemorare: nam sicut abscondere aliquod bonum periculosum esse non dubito etc. Ad calcem haec: Finit Ars Palaemonis. Quae profecto alia est ab ea, quam primus edidit Iovianus Pontanus noster, tum Adam Petrus Basileae 1527. Qui vero Epitomes nostrae auctor sit, mihi hactenus inconpertum. Christianus tamen fuit religione. Opus enim adgreditur auxiliante Christo; et ad oram libri vox Christianus adscripta'; ibid. p. 29 Ars Asperi grammatici. Habes apud Putschium p. 1716 (1726?). In Codice Aspri'. sed in hoc codice quam fidem habeat Aspri nomen, vel num idem liber sit, quem Putschius edidit, mihi non constat. Palaemoni autem in libris manu scriptis tribuitur ars ex arte Maxími Victorini quae vulgo fertur excerpta, in codice Parisino 7559 saec. X, f. 62 incipit ars palamonis de metrica institutione de exametro uersu seu heroico, et in codice Vindobonensi

principem editionem Palaemonis et Aspri libri editi sunt in editione Ascensiana Parisiis a. 1516 et in Putschiana, Palaemonis in editione Basileensi a. 1527, Aspri per Caesarium Lipsiac a. 1527 et Friburgi a. 1533 et a Lindemanno in primo volumine grammaticorum.

Sed non esse hos libros a veteribus grammaticis, quorum nomina prae se ferunt, scriptos, sicut olim creditum est, non puto iam argumentis demonstrandum esse. ac ne illud quidem ullo modo probari potest, quod de Palaemone se probaturum esse promiserat Osannus symbol. litter. II p. 228, excerpta ex genuinis illorum libris a recentioribus grammaticis collecta et variis mutationibus depravata nomina veterum auctorum, a quibus originem duxissent, traxisse. immo tam diversa sunt omnia ab iis quae certis testimoniis de Palaemonis et Aspri doctrina tradita sunt, ut non dubitem quin nulla antiquitatis fide nitantur nomina nobilissimorum grammaticorum his libris inscripta.

Itaque ut primum de Palaemone dicam, quaecumque vel adscripto hoc nomine a grammaticis citantur vel probabiliter ad eius doctrinam revocantur apud Charisium Diomedem Consentium Phocam, et siqui praeterea eodem auctore usi sunt, eorum nihil in hoc libro legitur. neque vereor nequis hoc ita abutatur, ut illa ex recentioris cuiusdam Palaemonis arte, de qua supra p. 334 disputatum est, recepta, haec de quibus nunc agitur genuina Remmii Palaemonis excerpta esse dicat. nam nihil omnino in hoc libro scriptum est quod non ab iis grammaticis, quorum libros nunc etiam habemus, peti potuerit vel aliqua probabilitatis specie antiquiorem originem sibi vindicet, sed omnia in notissimis et maxime vulgaribus grammaticorum praeceptis de sex partibus orationis, de nomine pronomine verbo participio adverbio praepositione, (coniunctionis enim et interiectionis expositio omissa est) versantur, eaque in formam regularum et quaestionum satis neglegenter redacta neque certo ordine conposita sunt. et multa quidem partim iisdem verbis scripta, partim uberius et accuratius explicata leguntur in regulis Augustini. alia similiter cum institutis Probi consentiunt, ex quo genere sunt haec, p. 1369 de conparatione nominum Prob. p. 56 sqq.; p. 1371 de dativo et ablativo plurali quartae declinationis Prob. p. 116; p. 1374 de nominibus in as exeuntibus Prob. p. 79. hos igitur vel his similes regularum scriptores is qui haec scripsit videtur secutus esse. ea vero quae ipse addidit maximam partem inepta sunt, ut p. 1370 de deminutione nominum, p. 1378 de pronominibus id et idem, qui et quidam idem significantibus. quo tempore au

16 saec. VIII, f. 56 incipit liber palemonis de arte: cf. Endlicher catal. cod. philolog. latin, bibl. Palat. Vindob. p. 220, analect, gramm. Vindob. p. 202.

tem haec scripta vel in hanc formam redacta sint, nec quaerere multum interest nec dici certo potest. sed Palaemonis certe nomen non puto multo antiquiore tempore, quam quo codices qui illud exhibent scripti sunt, libro inpositum esse. nam si falso inscriptum esse nomen recte statuimus, sequitur ut praenomen Quinti, quod in codice Vaticano 1491 et in principe editione legitur, addi non potuerit ante inventum Suetonii librum de grammaticis, quem post annum 1457 in Italiam travectum esse constat: cf. Reiffersch. Suet. rel. p. 409. nam uno Suetonio teste hoc fuisse Palaemoni praenomen traditum est. iam vero cum Iovianus Pontanus et Suetonii librum diligenter tractaverit suaque manu descripserit et Palaemonis artem a se in lucem protractam esse glorietur, haud scio an ab hoc illud nomen regulis ex veteribus grammaticis collectis praepositum sit, sive ipse primum collegit, sive ab alio collectas habebat.

De Aspri arte priusquam dicam, sciendum est eodem nomine in veteribus codicibus inscriptam esse artem grammaticam ab hac de qua nunc agitur longe diversam. quae quoniam nondum edita est neque a nobis edetur, libros manu scriptos, quos quidem vidi, hoc loco indicabo. eorum igitur antiquissimus est Bernensis 611 septimo saeculo, ut videtur, scriptus, f. 42*-f. 70* Partes orationis quot sunt? octo. quae? nomen pronomen uerbum aduerbium participium coniunctio praepositio interiectio. De nomine. Nomen quid est? pars orationis. nomeni quot accedunt? sex. quae? qualitas conparatio genus numerus figura casus. qualitas nominum in quo est? bipertita est, quia aut appellatiuum nomen est aut proprium, proprium ut Hierusalem Sion Iordanis, appellatiuum autem est ciuitas mons fluuius. proprium simeliter ut Michael Petrus Stephanus Esaias Aaron, appellatiuum autem ut angelus apostulus martyr propheta rex De interiectione metum ut altat et siquae sunt similia. Aspri nomen post eam partem quae est de pronomine et ante eam quae sequitur de verbo scriptum est, expli. at asperi. de verbo, et in indice sub finem codicis f. 92* cadem manu scripto, ars donati exposita ab aspero. Codex Bernensis 207 saec. X f. 130. f. 140 incipit ars asperi grāmatī. Partes orationis sunt octo attat et siqua sunt similia. Codex Sangermanensis 1180 saec. IX f. 16 f. 23 incipit ars aspri grammatici de nomine. Partes orationis sunt octo attat et siqua sunt similia. expl. ars aspri. Codex Frisingensis 81 sacc. X f. 114 f. 126* incip. ars asperi de partibus oration. Partes orationis sunt octo attat et siqua sunt similia. ex hoc descriptus est codex Tegernseensis 181 saec. XI. codex Sangallensis 876 saec. IX p. 3 p. 29 deleta inscriptione Partes orationum quot sunt attat et siqua sunt similia. ad Aemilium Asprum autem, Terentii Vergilii Sallustii interpretem, saepius a grammaticis citatum nihil ex hoc libro pertinet, qui ea aetate, qua

[ocr errors]
[ocr errors]
« PreviousContinue »