Page images
PDF
EPUB

p. 2004-06 P.

pore gavisi, mutaverunt illi sonum de praeterito tempore passivi verbi, gaudeo gavisus sum, sic audeo ausus sum, soleo solitus sum, sic fido fisus sum. sed huius novi generis perpauca sunt.

Sunt et alia quaedam pauca verba quae inpersonalia dicuntur et 5 exeunt per syllabas et et tur, ut pudet taedet decet libet paenitet paret piget miseret liquet; et inde dicuntur inpersonalia, quia carent personis duabus, prima et secunda, et solam habent tertiam personam. nam nec pudeo pudes dicimus, nec deceo deces, nec libeo libes, nec pigeo piges, nec misereo miseres, nec paeniteo paenites, nec pareo pares, nec liqueo 10 liques. scias autem paret et liquet hoc significare quod dicimus 'manifestum est', ut si dicas 'et si paret hoc te dixisse, iniuriam fecisti'; hoc significat et liquet, id est manifestum est. taedet autem taedium esse significat, quo modo piget quasi pigritiam significat. nam cum dicimus 'piget me fecisse', hoc est dicere non surgit meus animus probare quod 15 feci'. haec autem omnia verba sic declinantur, pudet me, piget me, miseret me, paenitet me, praeter haec, libet et licet, paret et liquet. his enim dativum iungimus casum, ut libet mihi, licet mihi, paret mihi, liquet mihi. altera vero species, quae in tur exit, et ipsa inpersonalium verborum est, ut itur curritur pugnatur certatur. primam et secundam 20 personam non habent: nam nec eor iris, nec curror curreris, nec pugnor pugnaris, nec certor certaris dicitur. et declinantur haec verba itur a me a te ab illo, pugnatur a me a te ab illo, certatur a me a te ab illo. sic in praeterito inperfecto ibatur a me a te ab illo, currebatur a me a te ab illo, pugnabatur a me a te ab illo; sic in praeterito perfecto 25 itum est a me a te ab illo, cursum est a me a te ab illo, certatum est a me a te ab illo, pugnatum est a me a te ab illo; sic in praeterito plusquamperfecto itum erat a me a te ab illo, cursum erat a me a te ab illo, pugnatum erat a me a te ab illo, certatum erat a me a te ab illo; sic in futuro tempore ibitur a me a te ab illo, curretur a me a te ab illo, 30 certabitur a me a te ab illo, pugnabitur a me a te ab illo; sic pluraliter a nobis a vobis ab illis. imperativo modo eatur a me a te ab illo a nobis a vobis ab illis. modo opativo tempore praesenti utinam iretur a me a te ab illo a nobis a vobis ab illis, praeterito perfecto vel plusquamperfecto utinam itum esset a me a te ab illo a nobis a vobis ab illis, futuro tem35 pore utinam eatur a me a te ab illo a nobis a vobis ab illis. modo coniunctivo tempore praesenti cum curratur a me a te ab illo a nobis a vobis ab illis, praeterito inperfecto cum curreretur a me a te ab illo a nobis a vobis ab illis, praeterito perfecto cum cursum sit a me a te ab illo a nobis a vobis ab illis, praeterito plusquamperfecto cum cursum 40 esset vel fuisset a me a te ab illo a nobis a vobis ab illis, futuro cum curretur a me a te ab illo a nobis a vobis ab illis. | modo infinito tempore praesenti curri debet a me a te ab illo a nobis a vobis ab illis, praeterito tempore cursum esse debuit a me a te ab illo a nobis a vobis ab illis, tempore futuro cursum iri debet a me a te ab illo a nobis a 45 vobis ab illis.

Sunt et alia verba quae inchoativa dicuntur et ex subita affectione nascuntur et exeunt in sco syllabam, ut ardeo ardesco, caleo calesco,

F

F

14 surget F 20 nec eor iris Putschius nec eor nec eris F5
32 tempore praesenti om. F5 41 tempore praesenti om. F5
46 dicuntur ex subita effectione F

21 dicitur om.

44 iri] esse

p. 2006. 07 P.

candeo candesco, labo labasco, tepeo tepesco, ferveo fervesco, vireo viresco, algeo algesco, dormio dormisco et alia. haec omnia praeteritum non habent. nam potest calui et fervi facere, et non calesco vel fervesco calui fecit vel fervi, sed a ferveo fervi, a caleo calui. nam calescui fervescui et virescui latina non sunt. et ideo inchoativa dicuntur praeteri- 5 tum tempus non habere, quia quae inchoamus adhuc perfecta non sunt. et omnia quae dixi in sco exire semper neutralia sunt nec accipiunt r litteram. et ideo admonui esse neutralia, ne te perturbet esse quaedam verba in scor exeuntia et tamen admittere praeteritum tempus, ut obliviscor oblitus sum, paciscor pactus sum, adipiscor adeptus sum, et iam necdum 10 neutralia sunt, in quibus diximus praeterita tempora cessare. sunt alia quae frequentativa dicuntur, quibus aliquid frequentius factum significatur, ut a dicto dictito, a lego lectito, a scribo scriptito, a clamo clamito, a cio cito, quod significat frequenter voco, unde nunc aliquos voce praeconis citatos dicimus, id est frequenter vocatos, et alia. sunt alia perpauca 15 quae desiderativa dicuntur, ut esurio, id est edere desidero, parturio, parere desidero, et, ut dictum est a Cicerone de philosophis, morturiunt, mori desiderant. sed haec, ut dixi, pauca sunt, quae in sonum latinitatis introducta sunt.

[ocr errors]
[blocks in formation]

Adverbium ideo dictum est, quia | adhaeret verbo, nec potest verbi vis significantius sonare, nisi iungatur adverbium. ut puta verbum est dico navigo valeo curro et alia; haec non plena significatione sunt, nisi adiciantur adverbia, ut bene male docte feliciter, ut bene dicit, imperite dicit, prospere navigat, infeliciter navigat, integre valeo, debiliter valet, 25 agiliter currit, tardius currit. vides quia verborum plena significatio esse non potest, nisi fuerint adverbia coniuncta. sic alia adverbia iunguntur ad explendam verbi significationem, ut sunt locorum adverbia, temporum adverbia, ut hic dico, hic habito, intro eo, intus sum, foras eo, foris sum, hinc navigo; sic de tempore cras navigo, hodie navigo, et alia quae 30 aliis artibus late dicta sunt et intellectu plana sunt. ideo haec ponere nolui, quia ad discendi fastidium brevitas opportuna est.

Sane in adverbiis haec observare debemus: quando in e exeant, quando in ter syllabam, hoc ablativus casus docet. nam quando ablativus exit in o, adverbium in e mittit, ut a docto docte, a iusto iuste, a per- 35 fecto perfecte, a pio pie, a valido valide, a fortunato fortunate, a magno magne, ab amplo ample, a minimo minime, et alia. quando autem in ter syllabam exit adverbium, similiter, ut dixi, ablativus docet: ab agili agiliter, ab humili humiliter, ab acri acriter, a forti fortiter, a levi leviter, a gravi graviter, a iugi iugiter. sed sunt quaedam quae, cum 40 aspere sonarent, dimissa sunt nec ad hanc regulam tractanda sunt, ut a miti mititer non dicimus, a tristi tristiter non dicimus. talia, ne aspere sonarent, perdiderunt ultimam syllabam, ut a sapiente sapienter, non sapientiter, a prudente prudenter, non prudentiter, a praestanti praestanter,

alia per

1 labao labasco 5 labeo labesco F 7 neutralia] naturalia F 10 etiam haec dum F5 14 cito] citito F Voco] nocitos uocato F 15 uacatos F 17 Cicerone] corone F morituriunt Putschius mortui sunt F 18 pauca] 24 docte] nocte F 30 quae] quaeque F 31 intellecta plena F adeo haec F ideo hic 5 35 exit in o admittit aduerbium ut a docto F

parua F parua F

p. 2007-09 P.

non praestantiter. síc ergo observemns, ut nec euphoniam applicemus ad regulam aut euphoniam reiciamus. nam euphonia, id est suavitas bene sonandi, admissa est ad latinum sermonem, ut aspera temperet; et ab arte et ratione recessum est, ubi asperitas offendebat auditum, sicut Cicero | ait 5 'impetratum est a ratione ut peccare suavitatis causa liceret'. sed tamen in paucis admissa euphonia est. nam ratio locuples est et iuris latissimi. sane contra has regulas auctoritas ausa est et in paucis praesumpsit, ut diceret Cicero humaniter, cum humane dicere debuit, et Terentius vitam parce ac duriter agebat' pro dure. sed tamen ipsi 10 auctores modestius et cum quodam pudore contra regulam pauca praesumpserunt. nam et falso dixerunt pro false et necessario pro necessarie et sedulo pro sedule et raro pro rare et crebro pro crebre et tuto pro tute; sic et alia tamen pauca non licenter, sed verecunde usurpata.

Sane sunt adverbia et per alias syllabas exeuntia, a fundo funditus, 15 a caelo caelitus, a radice radicitus, a penetralibus locis penitus, a stirpe stirpitus: item in im, a vico vicatim, ab ostio ostiatim, a viris viritim: item a nimio nimis, ut ne quid nimis': exeunt in ens, ut recens, id est recenti tempore, Virgilius 'sole recens orto', id est recenti tempore. ergo haec omnia adverbia sunt sine differentia. item inter intro et intus 20 hoc interest: intro in motu est, intus in situ, ut intro eo, intus sum. est enim motus eo, sum situs est.

Est etiam quaedam obscuritas in adverbiis secundo tertio quarto quinto sexto et secundum tertium quartum quintum sextum, ut puta 'secundo factus est consul' et secundum fuit consul'. secundo autem ad 25 ordinem pertinet, secundum ad numerum: ut puta cum dico secundo factus est consul', pertinet, ut dixi, ad ordinem, quod primo alter factus sit et sic alter secundo; cum autem dicimus secundum consul vel tertium vel quartum vel quintum vel sextum, ad numerum pertinet, quod sexies fuerit consul. inde Cicero de Mario sic ait, sextum consul', id est 30 qui sex consulatus meruit, et septimum consul', quod est septies consulatum meruit. hoc Varro distinxit in libris numerorum. et cetera iam plana sunt in adverbiis et ex quibusvis artibus intellectu facilia.

ITEM DE ADVERBIO

Adverbium est pars orationis, quae adiecta verbo significationem eius adverbio accidunt significatio figura gradus. adverbia aut a se nascuntur, ut heri nuper, aut ab aliis transeunt, ut docte sapienter ab eo quod est doctus et sapiens.

35 explanat atque implet, ut scribo bene, lego optime.

Adverbiorum significationes sunt multae. sunt enim aut temporis, 40 ut heri nuper; aut personae, ut mecum tecum; aut loci, ut hic istic.

3 aspere temperet F 4 sicut] sic F5 5 imperatum F: Cic. orat. 47, 157 peccare causa suauitatis causa F 6 amissa F et uiris latissimi Fet uiris lati

nissimis 5

7 presumpsit (superscr. ut) diceret F. fortasse praesumpsit dicere 9 uitam pareat duriter agebat ducere (corr. producere) F: Terent. Andr. I 1, 47 13 tamen] tam F ueretum de usurpata F 15 a neutralibus F ab stirpe stirpiter F 19 Virgilius tempore om. F: Verg. georg. III 156 19 sine] sane

9, 20

F item intro et intus hoc est F 22 in aduerbiis de secundo F5 24 et secundus fuit F 26 consul ut dixi F 29 sextum consul] Cic. in Pis. 30 qui sex consolatos et septimum consul F: Cic. de nat. deor. III 32, 81 septimum 5 31 Varro] cf. Gell, noct, att. X 1 32 plana] plena F

septies]

p. 2009. 10 P.

sed adverbia loci alia sunt interrogativa, unde ubi qua, alia responsiva, illinc hinc illo; sunt duplicis formae, ut intus intro foris foras. quorum observatio talis est: foris et intus in loco, ut intus est, intus fuit, intus futurus est, foris erat fuerat futurus erat; de loco, intus venio, foris venio; foras autem et intro ad locum significant, ut foras eo, intro eo, 5 foras ieram, intro ieram. haec quattuor modis figurantur, per locum, ad locum, in loco, e loco: per locum, ut hac iter Elisium nobis'; ad locum, ut huc ades o Galatea'; in loco, ut

hic,et Naricii posuerunt moenia Locri;

e loco, ut

sunt

10

hinc me digressum vestris deus appulit oris. sunt quae pariter in loco significant et de loco, ut intus sum, intus venio. sunt quae in locum et in loco et e loco, ut penitus eo sum venio. adverbia significationem numeri habentia, ut semel bis ter; demonstrationis, ut en ecce; adfirmationis, ut quidni quippe; hortationis, ut eia; in- 15 terrogationis, ut cur quare nempe. similitudinis, ut sic quasi; conparationis vel praelationis, ut magis potius; dubitandi, ut fortasse; adnuendi, ut plane sane; discretionis, ut seorsum segregatim; optandi, ut utinam; vocandi, ut heus; respondendi, ut heu; derogandi, ut nequaquam frustra; iurandi, ut edepol ecastor; prohibendi, ut ne; negandi, ut non haut 20 minime; congregandi, ut una simul; ordinandi, ut deinde denique; mirandi, ut papae; laudandi, ut euge; exclamandi, ut pro; dolendi, ut ei;| eligendi, ut vaha; ingemescendi, ut ei em. sed haec quae animi affectum significant a multis interiectiones dicuntur, qui interiectionem separatam ab adverbio et partem orationis aliquam idcirco volunt, quia adverbii 25 proprium est quod verbo adiungi potest. Graeci autem interiectionem ab adverbio non separant, propterea quia motus animi qualitati adsignant, et haec omnia sub genere qualitatis putant adverbia. sunt adverbia quantitatis, ut longe alte, qualitatis, ut bene male.

Adverbia non solum ab appellationibus transeunt, hoc est a nomini- 30 bus appellativis, ut a pulchro pulchre, sed etiam a propriis, ut Tullius Tulliane; a pronominibus etiam, ut a meo tuo meatim tuatim; a verbis quoque, ut curro cursim; deprehenduntur ex utroque, ut pedetemptim a pede et tempto, id est a nomine simul et verbo. sunt etiam adverbia, quae utrum a nomine transeant an a verbo incertum est, ut furtim. in- 35 certum est enim an a fure, quod nomen est, transeat, an a verbo furor furaris. a participiis quidam nolunt, sed inveniuntur, ut a decente decenter. a nominibus tracta adverbia sex modis terminantur, aut in e, ut docte pulchre honeste, aut in r, ut velociter, aut in im, ut ubertim singillatim, aut in us, ut radicitus mordicus, aut in u, ut noctu diu, 40 aut in i, ut domi humi vesperi. adverbia qualitatis in e litteram exeuntia produci debent. haec tamen dissentiunt, quae aut in conparativo aut in superlativo gradu vacillant, ut bene male, aut quae ab appellatione

1 loci alia] localia Fs qualia responsiua F qua responsiua 5 3 intus fuit futurus est intus erat futurus erat foris F5 5 foras eo foras uenio intro eo intro uenio foras eo foras uenio F 7 ut haec iter F: Verg. Aen. VI 542 8 huc] Verg. bucol. 9, 39 9 hic] Verg. Aen. III 399 lucri F 11 hinc medi graessum usis dicitur appolitoris F: Verg. Aen. III 715 15 quidni] quidnisi F quidem 5 20 ut depolle caste F 23 elegandi ut uaha F eligendi ut uah 5 quae om. F 25 ab om. F 31 sed a propriis F5 35 incertum sit ut futurum incerte est enim F 37 a docenti docenter F 38 sex] sed F

p. 2010. 11 P.

non transeunt, ut inpune saepe. ceterum facile et difficile, quae adverbia ponuntur, nomina sunt, ex quibus haec nascuntur adverbia, faciliter et difficiliter; sed usus haec quasi adverbia vindicavit. quaecumque nomina qualitatis fuerint aut quantitatis, ea, si dativo singulari o littera termi5 nantur, adverbia in e productam mittunt, ut iusto iuste. sed haec veteres indifferenter posuerunt, ut humaniter duriter. quaecumque autem i littera terminantur, in ter syllabam mittunt, ut agili nobili audaci difficili, agiliter nobiliter audaciter difficiliter. sed ex his quaedam per syncopen euphoniae causa dicimus, ut audacter difficulter sapienter constanter. 10 Sunt adverbia communia cum aliis partibus orationis. nominibus sunt communia, ut ait Salustius falso queritur de natura sua genus humanum' pro false; Virgilius et pede terram crebra ferit' et multa Iovem manibus supplex orasse supinis: coniunctioni: ut, quando adverbium est, plura significat, similitudinem sic, ut quondam Creta fertur labyrinthus in alta; tempus sic, ut regem aequaevum' et

15

ut vidi, ut perii, ut me malus abstulit error; qualitatem, ut

Troianas ut opes et lamentabile regnum;

20 quantitatem, ut

quibus Hector ab oris.

expectate venis? ut te post multa tuorum
funera;

coniunctionem autem significat sic, ut faciem mutatus et ora Cu25 pido pro dulci Ascanio': praepositioni, ut pro.

Sed figura in adverbiis aut simplex est, ut docte prudenter, aut conposita, ut indocte inprudenter. gradus adverbiis accidunt, quotiens appellationes unde transeunt conparantur, ut docte doctius doctissime. recipiunt et diminutionem, ut meliuscule. quamquam conparationem recipiunt 30 et quae a se nascuntur, ut nuper nuperrime.

Adverbiis omnibus praepositio separatim adici non debet, quamquam lectum sit abhinc apud Terentium,

interea mulier quaedam abhinc triennium,

et apud Virgilium exinde per amplum mittimur Elisium', et dehinc, 35 ut dehinc ubi libera colla' et deinde feraces plantae inmittuntur'. quae omnia, et siqua alia sunt similia, ut proinde, placuit contra regulam accentuum proferri, ne separatim additae praepositiones videantur adverbiis.

F

9 difficulter] difficiliter Verg. georg. III 499

14 ut quando secum p. 408, 10 14 sicut 16 ut regem aequeum abstulit error om. F Aen. II 282

22 ut

3 usus in haec F 6 quaeque autem F quae autem 5 11 Salustius] Iug. 1 12 et pede terso crebra perit F: crebro 5 13 multa] Verg. Aen. IIII 205 supinus F aduerbium est Fut quando aduerbium secum est 5: cf. Diom. quondam creata F: Verg. Aen. V 588 15 laberintus F F: Verg. Aen. II 561 17 ut vidi] Verg. bucol. 8, 41 19 troiana sospes et F: Verg. Aen. Il 4 21 quibus] Verg. funera] ut quis ante F 24 sicut facie F: Verg. Aen. I 658 cupidet pro F 29 conparationem recipiunt et diminutionem et quae F5 32 apud Terentium] Andr. I 1, 42 34 exinde] Verg. Aen. VI 743 per amplum mittimus F per altum mittitur 5 35 dehinc libera collega F dehinc talia fatur 5: Verg. georg. III 167 deinde feroces F: Verg. georg. II 79 39 aduerbiis Modo pro disiunctiua - pro inde unguunt MODO DE PARTICIPIIS F aduerbiis et modo pro disiunctiua pro deinde ungunt. De participiis 5. subiecta sunt exempla et coniunctionis infra p. 521, 8 sqq. exhibita

[ocr errors]
« PreviousContinue »