Page images
PDF
EPUB

tionum relictae sunt; denique collectio quaedam scholiorum facta est, in qua nullo certo ordine ea quae grammatici ad Donati librum adscripserant et inter se et cum Donati verbis mixta et confusa sunt. hinc facile existimari potest, quam molestum laborem suscepturus sit qui ex his turbis in suum quidque locum restituere velit. augetur vero molestia ac taedium emendationis etiam vilitate rerum quae in hoc libro tractantur. plurima enim in vulgaribus illis praeceptis et definitionibus, quae in libris grammaticorum tractari solent, versantur neque aliam fere utilitatem habent, quam ut intellegatur, quo modo haec olim in scholis grammaticorum ad artem. Donati adplicata sint. sunt tamen aliqua ex reconditiore doctrina repetita vel minus vulgaria, quae in aliorum grammaticorum libris non leguntur, propter quae et olim Putschio dignus visus est liber qui ederetur, neque nunc in nova grammaticorum editione videbatur omitti posse. sed quoniam ea quae in codice scripta sunt nisi multis et magnis mutationibus adhibitis in iustum ordinem revocari nequeunt, operae pretium non fuit tantam curam huic libro inpendere; sed satis consultum iri commodo legentium visum est, si relicto eo ordine qui in libro manu scripto est illud efficeretur, ut singulae adnotationes quamvis dispersae et perverso loco positae tamen legi et intellegi sine molestia possent. itaque Donati verba accuratius, quam a Putschio factum erat, ab iis quae ab interprete adscripta sunt separavi, atque quo facilius intellegeretur, quo singulae adnotationes pertinerent, numeris paginarum et versuum ex mea editione Donati in margine adscriptis lemmata vel praescripta ab interprete vel omissa indicavi. deinde diversas adnotationes distinxi, ea quae continuitatem verborum turbant uncis adpositis notavi, denique verba in codice neglegentissime scripta, quantum fieri poterat, correxi. qua in re quid Putschio debeatur, satis habui tum cum a codicis scriptura longius recedebat emendatio indicare, in reliquis, quae facile a quovis inveniri possent, nihil interesse ratus ut nomen auctoris adscriberetur. in describenda codicis discrepantia, quam separatam a mea adnotatione subieci, vetustati codicis hoc dedi, ut ne levissima quidem vitia praeterirem. atque ea etiam quae ad diversam scribendi vel pronuntiandi rationem pertinent, quoniam haec in marginem reicere quam in continuitatem verborum recipere malui, indicata sunt, nisi quod ae et e vel b et v frequentissime mutata raro adnotavi. eorum quae recenti manu adscripta sunt, quorum nulla auctoritas est, plerumque rationem non habui; siquae a vetere librario correcta sunt, corrupta scriptura ibi tantum, ubi alicuius momenti esse videbatur, exhibita est. librum manu scriptum ipse cum Putschii editione contuli; postea haud ingratum meae operae supplementum mihi praebuit Hermanni Hageni Bernensis liberalitas.

is enim, dum librum a me excussum esse nescit, iterum cum Putschii editione diligenter eum contulit et suas schedas humaniter mecum communicavit. quibus conparatis cum iis quae ego exscripseram quaedam quae meam diligentiam fugerant inveni.

Cledonium in urbe Constantinopoli artem grammaticam docuisse et dignitatem habuisse Romani senatoris inscriptio libri docet. quare ea quoque quae de schola in Capitolio habita narrata sunt p. 1866 recte ita interpretabimur, ut Cledonium publico munere professoris artis grammaticae in Capitolio functum esse dicamus. neque dubito quin ex his ipsis scholis, quibus ille artem Donati interpretari solebat, liber quem habemus originem duxerit. ex hoc enim fonte repetendum est illud, quod plurima quae in Cledonii libro leguntur cum amplioribus commentariis, quos Servii vel Sergii et Pompeii nominibus inscriptos habemus, consentiunt. nam non solum rerum in his libris traditarum et rationis disputandi maxima est similitudo, quae quidem libro Donati, quem ducem secuti sunt, tribui poterat, sed etiam eadem fere vocabulorum exempla et veterum scriptorum. testimonia ad regulas probandas adscripta sunt, atque ex ipsis artis praeceptis quaedam similibus verbis concepta invenias. quarum rerum cum plurima exempla per omnem Cledonii librum deprehendantur, tum facile adparet ita conparatum esse eum consensum, ut ea quae similiter apud illos grammaticos scripta sunt neque a Cledonio ex illorum libris peti neque ad illos ex Cledonii libro transferri potuerint, sed potius ex communi fonte et ad hunc et ad reliquos interpretes derivata sint. alia enim a Cledonio rectius et uberius quam ab illis tradita sunt, alia, quae a Cledonio omissa vel corrupta sunt, integra servaverunt illi, vidit hoc nuper Augustus Wilmanns de Varr. libr. gramm. p. 110, qui cum in quibusdam Varronis fragmentis hunc consensum interpretum Donati animadvertisset, omnes ex uno eodemque doctiore commentario hausisse, aliumque plura, alium pauciora inde sumpsisse existimavit. neque tamen in uno et continuo antiquioris grammatici libro haec omnia, quae tamquam veteris doctrinae reliquiae nunc apud plures dispersa sunt, olim coniuncta fuisse confirmaverim; sed constanti scholarum usu factum esse videtur ut ea quae a magistris grammaticae artis de Donati libro scripta vel scholis praecepta erant, id quod in primis ex Cledonii libro intellegitur, ad posteros propagarentur et iis qui postea in eodem labore versabantur certae copiae paratae essent, quibus ita utebantur, ut et disputandi ordinem a prioribus institutum sequerentur et quae ab illis memoriae prodita erant repeterent. itaque ad Cledonium quoque maxima pars eorum quae ille ex veterum scriptorum libris exhibuit et de sermone antiquioris aetatis. disputavit iis quae olim in Donati artem adnotata et usu scholarum

tradita erant delata sunt. in primis vero huc referenda sunt ea quae de superiorum grammaticorum doctrina suis praeceptis interposuit. nominatim autem appellavit hos, quorum nomina adpositis Servii vel Sergii et Pompeii locis, ubi illi iisdem auctoribus usi sunt, infra scripsi, Varronem p. 1861, p. 1897 (Serg. p. 492, 37 Pomp. p. 143 ed. Lind.), p. 1904 (Pomp. p. 233), p. 1905 (Pomp. p. 239); Plinium p. 1901 (Pomp. p. 172 et 202), p. 1906 bis (Pomp. p. 237); Terentianum p. 1884 (Pomp. p. 42); Probum p. 1861, p. 1874, p. 1901 (Pomp. p. 92), p. 1906 (Serv. p. 435, 25. Pomp. p. 235); p. 1933 (Pomp. p. 409); Sabinum p. 1874; Aristotelem et stoicos p. 1889 (Serv. p. 428, 11. Pomp. p. 83).

Alia Cledonius veteribus Vergilii interpretibus debere videtur, quod propterea moneo, quod permulta in libris grammaticorum ab hac origine repetenda esse video. Vergilii enim carmina summo studio in scholis grammaticorum tractata eademque uberrimis et doctissimis commentariis illustrata esse constat. cumque multa de usu sermonis a Vergilii interpretibus docte disputata essent, ii qui de arte scripserunt non nulla inde in suos libros transtulerunt. quo factum est ut nunc etiam in scholiis Vergilianis quae Servii nomine inscripta feruntur multa extent, quae apud artium scriptores quoque leguntur. quamquam enim dubitari nequit quin quaedam ex libris de arte scriptis postea in Vergilianos commentarios inlata sint, sunt tamen quae illos ab antiquioribus Vergilii interpretibus petivisse certis indiciis adpareat, sed ut in Cledonio et in iis quae ei cum reliquis Donati interpretibus communia non sunt subsistam, certa eius generis exempla, quae ex commentariis in Vergilium ducta esse persuadent ea quae apud Servium in Vergilii versus eos quos adscripsi leguntur, sunt haec, quae de Inuo vel Pane scripta sunt p. 1891 coll. Verg. Aen. VI 776; de Cornificio Gallo Vergilii obtrectatore p. 1898 coll. Verg. bucol. 2, 39. 5, 8; 36. georg. I 210; de nominibus civitatium et provinciarum p. 1922 coll. Verg. Aen. I 2. ex eodem fonte fluxisse videntur quae de dubiis nominum generibus scripta sunt p. 1895 sq. coll. Verg. Aen. III 94. VII 99. XII 208 de stirpe, Aen. I 703 de penu, bucol. 7, 58 de pampino, Aen. III 286. VIIII 709 de clipeo, Aen. VII 568 de specu, Aen. VIIII 619. XII 764 de buxo; item de verbis incertae significationis p. 1916 coll. Verg. georg. I 185 Aen. VII 273; de verbo facesso p. 1918 coll. Verg. Aen. IIII 295; de adverbio noctu p. 1920 coll. Verg. georg. I 287.·

Ceterum praeter librum quem habemus nihil de Cledonio me. moriae proditum est *), neque ex posterioribus grammaticis quisquam

*) Nihil tribuendum est coniecturae Pauli Colomesii in Lil. Gyrald. de poet. (Lilii Gyraldi opera Lugd. Bat. a. 1696 vol. II) p. 295, 'Fuit Sidonius alter, Grammaticus scilicet, cuius fragmentum de vocibus animantum in aliquot Glossis

eius mentionem fecit. temporis autem quo vixit in ipso libro certum indicium non est. sed si manu scripti libri aetatem recte definivimus, quoniam Cledonium Donato aliquanto inferiorem fuisse adparet, sequitur ut satis probabiliter in quinto saeculo aetas grammatici constituatur.

Mss Boxhornii legebatur, ipso teste ad Plautum p. 565 editionis 1645. Sed vereor ne pro Sidonius reponendum sit Celidonius, a Scriverio ad Tragicos Latinos laudatus, cuiusque sub Celidonii nomine Grammaticorum corpori quaedam inserta ab Elia Putschio iuvene erudito.'

CLEDONIVS

p. 1861 ed. Putsch.

Fluentibus verbis scribis ad me, ut ea quae in arte utraque doctissimi Donati nebulosa caligine legentis obscurant inscitiam lucido sermone ad te perferenda rescribam, quasi quidquam sit quod indaginem tui vitare possit 5 ingenii et alterius laqueis inretiri. parce, doctissime, protervo forsan, sed grato sermoni: o fide omnibus et in omnibus fide, hoc tantum reperiri potuit, in quo fas sit tibi dici mentiris'. quid igitur faciam? video quam scopuloso difficilique in loco necessitudo versetur. indevotus me quoque accusante reperiar, adgrediar temeritatis flatibus, aestu procelloso iactabor. 10 est tanti, temerarius corrigar, quam nomine conditoris afficiar, pro quo de diversis veteribus aptos huic operi sumpsi tractatus atque his mea quoque, ut potui et quae potui, pro bacchare copulavi ablatisque limitibus. campo plano dispersi, ut inoffensibili cursu fructus sibi lector colligat maturatos usu. me tuis praeceptis adgressum circumspice, luxuriosos tonde 15 sermones, doctiloqua serie corrigentis extende curta, caudifica, ut ad tuum arbitrium cuncta videantur tractata relecta digesta. vale. [

[ocr errors]

Codex Bernensis I 1. 1*. RAT JAMANIVS CLEDONIUS (litterae recenti manu obductae sunt, in altera marginis parte recenti manu adscriptum est cledonii clenodii gramatica, in altera recentiore etiam manu Clenodius in primam et secundam Artem Donati) a tw APICIBUS MELIORE METALLO DEFIXISISET.... LTO LECT ORE | FLUENTIBUS 4 obscuratinscitia vel atte 5 quiquam 7 repperiri 9 quoquae 10 repperiar 12 sumsi atque his] aquebis 14 plano recenti agressa ut videtur 16 ut] ud

as

manu scriptum est 15 maturatosiusu ut videtur

17 cuncta] cunta

3 Apicibus meliore metallo defixis stilo multo lectiore fluentibus etc. coniecit Hermannus Hagenus 4 obscurant ob inscitiam ingenium idem 12 atque his] a quibus Putschius 15 maturatos nisu Putschius

« PreviousContinue »