Page images
PDF
EPUB

P. 177 M.

p. 24 W.

sendi et essendo et essendum et essens dixerunt, quem ad modum scribendi scribendo scribendum scribens.

*

*

DE PARTICIPIO

p. 179 M.

p. 27. 28 W.

Sunt quaedam participia eadem et nomina, ut cultus et sapiens, ra3 tione diversa. nam cultus casu genetivo discernitur: a participio enim huius culti facit, venit autem a verbo color coleris colitur; a nomine autem huius cultus facit. sapiens vero ideo etiam nomen dicitur, quod recipit conparationem: facit enim sapiens sapientior sapientissimus. quae ratio mihi non admodum placet. nam et participia videntur conparatio10 nem recipere, si loquendi consuetudo permittat vel hortetur auctoritas, sed tantum praeteriti temporis: nam duo futura non admittunt. quis enim non audet dicere armatissimus, quod Tullius ait? nec tamen armaturior aut armandior ab eo quod est armaturus et armandus dici potest. quod fatendum est, si cum tempore accipiantur participia, difficile viden15 tur posse conparationem recipere. nam et illud quod cultum dictum est facit cultior et cultissimus. sed si ad tempus praeteritum referas, non facit. cultus enim ager ex ipso habitu suo cultus est; si autem tempus attendas praeteritum, utique actione cultoris. accidunt participiis etiam figurae, sicut ceteris partibus orationis, simplex, ut scribens, conposita, 20 ut describens.

DE CONIVNCTIONE

Coniunctio est pars orationis adnectens ordinansque sententiam. coniunctioni accidit potestas. potestas est vel quae copulat verba, ut et que ac; vel disiungit, ut aut vel nec neque; aut explet, ut prorsus videlicet 25 scilicet quin etiam et similia; aut quasi causam reddit, ut nam namque enim quamobrem itaque; aut quasi ratiocinatur, ut ergo igitur propterea et similia. et ideo partim copulativae dicuntur, partim disiunctivae, partim expletivae, partim causales, partim rationales. sed multae omnino coniunctiones sunt, de quibus diligenter grammatici deliberant, quo isto30 rum quinque nominum eas vocent, vel utrum aliae differentiae sint adiciendae. quam litem quia et longum et difficile est solvere, illud de coniunctionibus breve praeceptum sit, ut, cum legimus viros locutionis auctoritate dignissimos, advertamus, quo quaeque loco et in qua sententia poni soleat, ut consuetudine intellegendi bene coniunctionibus uti 35 possimus. nam siquis quaerat, quid sit immo, non facile dixerim, quo modo ei vel definire vel interpretari hanc coniunctionem possimus. proferendo ergo multas sententias, in quibus posita est, miro quodam modo quid valeat insinuamus cum quodam etiam gestu pronuntiandi, ut est immo, ait, o cives, arrepto tempore Turnus, cogite concilium

40

et

5 a participio] ut participio B ut participium V 6 a uerbo ueneror (uenerandi V) color BV 9 nam participia BV 10 hortetur] artetur B 12 Tullius] pro Caec. 21, 61 15 quod cultus Weberus 17 suo (est add. V) cultus est autem si ad (ad om. V) tempus BV 18 praeterita V praeterea B 23 accidit potestas est BV 29 deliberabant B 32 praeceptum sit ut Weberus praeceptum sicut BV 33 aduertamus quoque quae loca BV 39 immo ait] Verg. Aen. XI 459

p. 179 M.

p. 28 W.

immo age et a prima dic, hospes, origine nobis; nostrasque sententias ad tempus fictas adiungere utile est, immo tu vade, qui cogis alium', 'immo adde orationi, qui detrahere studes'. huic autem coniunctioni utcumque vicinum est, cum dicimus potius; et ideo ad libros, ut dixi, redeundum est.

[blocks in formation]

5

p. 181 M.

DE BARBARISMO

p. 30 W.

Sane quidam discernunt inter barbarismum et barbarum, ut barbarismus sit, si pars orationis secundum redditam rationem aliqua superest vitiosa; barbarum autem, si alicuius gentis verbum est non receptum, ut siquis dicat in latino sermone dellas pro carice, quod utique punicum 10 est. si autem nullius omnino gentis verbum pro verbo enuntiatur, tali vitio nec nomen inpositum est.

REGVLAE AVRELII AVGVSTINI

DE NOMINE

p. 1975. 76 P.

Omnia nomina XIII litteris terminantur, quinque vocalibus, a e io 15 u, sex semivocalibus, 1 m nrs x, et duabus mutis, c t. a vocali a masculino, ut Seneca Catilina Sylla Iuba Cinna Pansa, graeca Sosia Paseta, afra Iugurtha Micipsa; a feminino femina Musa tabula regula norma forma et talia; a neutro graeca sunt tantum, ut thema schema et talia, et unum latinum, nomen fluminis Turia, dicente Salustio flumen Turia'; 20 a communi advena convena indigena Troiugena et talia; ab epicoeno vipera aquila musca locusta ulula, quam nos noctuam dicimus, et talia. diximus de a littera; nunc de e dicamus. ab e littera vocali nullum latinum nisi iuncta praepositione masculinum invenitur, ut proconsule propraetore.

1 immo age dic hospes ab origine nobis V: Verg. Aen. I 753 ideo B) rationi BV 4 et ideo et ad V et adeo et ad Weberus

3 immo adeo 8 superet BV 10 delecs pro curi e quid B. Dietrich doctissimus collega, v. delecs propter quattuor consonas repudiato, pro dellas, quo in ulla lingua Semitica scirpi genus significari negat, debbas scribendum censet, cum semàm debbùs arabice sit cyperus fastigiatus et debsie teste Forskalio in Flora Aegypt. p. LXIX et 14 scirpus corymbosus' Weberus 11 si esse BV an ecce? nuntiatur BV

F codex Monacensis 6281 Frisingensis 81

5 editio princeps Basileensis a. 1506

14 IN NOMINE DN NRI INCIP. REGL'. AURELI AUGUSTINI DE NOMINE F Eiusdem diui aurelii angustini hipponensis epi de grammatica liber incipit 5 16 a vocali om. Fs 17 iuua corr. iuba F una s Cinna Putschius cinsa F5

graeca Putschius creta F5 pareta 5 20 et unum nomen latinum fluminis (ut add. F) turia F5: cf. Prob. cath, p. 3, 13 22 quam nos noctuam dicimus om. 5 23 dicamus om. F5 nisi iunctam praepositioni ut proconsule F

p. 1975-77 P.

ergo iuncta praepositione fiunt latina, ut dixi, proconsule propractore proquaestore. nam veteres in nominativo casu proconsul dicebant attendentes nullum nomen latinum exire in e litteram nominativo casu genere masculino. a feminino nullum latinum, sed graeca solum, ut Andromache 5 Niobe Libye Hecabe Calliope Euterpe, quorum genitivus in es exit, ut Andromaches Niobes Libyes Hecabes Calliopes Euterpes. sed haec cum graecis tractemus. a neutro e littera in nominativo monile sedile cubile et cetera, quae paulo post in regula generis neutri ponemus. a communi nullum nomen est; similiter nullum ab epicoeno. nunc de i littera tra10 ctemus, nominativo quae genera contineat. a masculino nullum nomen in i; a feminino nullum; a neutro gummi, et est aptoton; a communi nullum; ab omni genere, ut frugi nihili. declinatur sic, hic vir frugi, haec femina frugi, hoc mancipium frugi; genitivo similiter frugi faciet, huius viri frugi, huius feminae frugi, huius mancipii frugi; sic per omnes 15 casus frugi dicimus. sic declinatur nihili, hic nihili vir, haec nihili mulier, hoc nihili mancipium. hoc sono omnes casus declinantur; sic pluraliter viri nihili, feminae nihili, mancipia nihili. ab epicoeno nullum similiter exit in i. ab o littera vocali nominativus terminatus a masculino appellativo, ut ligo ligonis, a proprio nomine, ut Cato Cicero Maro 20 Nero Tubero et talia, a feminino appellativo, ut vertigo indago farrago siligo: in Iuvenali legitur ita,

sed qui conductis inducitur atque fovetur
tot medicaminibus coctaeque siliginis offast
accipit et madidae, facies dicetur an ulcus?

25 sartago virago lanugo aerugo aurugo crepido: in Iuvenali

nulla crepido vacat, nusquam pons et tegetis pars: et talia. a feminino proprio, Carthago; peregrina vero, ut Dido Ino Io Alecto Celaeno Clio Manto, quorum genitivus in us exit, Didus Inus Ius Alectus Celaenus Clius Mantus; sed hoc cum graecis tractemus. a neu30 tro nullus nominativus in o exit; a communi fullo latro caupo et cetera;' ab epicoeno struthio hirundo hirudo curculio bufo et talia. ab u vocali solum neutrum, quod in singulari indeclinabile est, in plurali declinatur, ut cornu veru genu tonitru: hoc sono enuntiantur omnes casus in singulari, ut diximus; in plurali declinantur, cornua verua genua, genitivo 35 horum cornuum veruum genuum; et cetera declinabis ad regulam versuum et fluctuum.

Diximus de vocalibus quinque, quibus terminatur nominativus; nunc de semivocalibus dicamus. I littera nominativus exiens, in masculinis appellativis hic sal, in propriis Sol; in femininis unum nomen matronae 40 tantum, Tanaquil; in neutris mel fel; in communibus vigil pugil, unde et Terentius de virgine pugilem esse aiunt'; in epicoenis nullum

1 proconsule posteriore loco om. F5 5 haechabe caliope F hecate 5 6 haechabes caliopes F hecates 5 7 munile F 8 neutri non pro omnia nomina ponemus F ne u per omnia nomina ponemus 5 16 hoc sono nominatiui omnes casus F5 18 terminatus masculino F5 21 in Iuvenali] sat. 6, 471 22 sed quae mutatis 5 sed quid mutatis Putschius 23 coctaque F 24 accipit om. F madida F dicitur 25 erugo morbus regius aurago Ferugo arugo 5 in Iuvenali] sat. 5, 8 26 nullo crepido uocat nusquam posset teietes et talia F 27 Ino Io Putschius incio Fiuno io 5 28 alecto nomen e celeno F mantico F exit celenus clius manticus didus ius sinus sed F Inus] innos 5 31 irugo quod est sanguisuga curculio F 33 gelu Fs 34 gelua F5 38 in masculinis nisi appellatinus F 40 tanaquil

F

uxor tarquini priscim in neutris F

41 Terentius] Eunuch. Il 3, 24

agunt F

p. 1977. 78 P.

nomen est. m nominativus exiens: in masculinis nullum latinum est; in femininis Glycerium Phanium Dorcium Philocomasium; in neutris autem templum telum tectum et alia, quorum plurales faciles sunt; in communibus nullum exit in m; sic et in epicoenis. nunc tractemus de semivocali n: n littera terminatus nominativus a masculinis flamen pecten lien, 5 quod est splen; a femininis Siren, plurali Sirenes; a neutris carmen germen gramen et cetera talia, quae postea in regula generis neutri tractabimus; a communibus nominativus exiens in n, tubicen tibicen fidicen cornicen liticen [qui lituis canit]; ab epicoenis oscen [id est avis quae tradit augurium] attagen. nunc de semivocali r tractemus: r littera ter- 10 minatus nominativus a masculinis, ut Caesar iubar Arar Nar victor tutor sopor maeror et alia, quae facilia sunt tam in appellativis quam in propriis; a femininis arbor soror; a neutris marmor aequor et alia; a communibus pauper acer alacer memor auctor; ab epicoenis passer accipiter anser. nunc de s littera semivocali tractemus: s littera terminatus nomi- 15 nativus a masculinis iustus doctus pius; a femininis dos sors mors et talia; a neutris vulnus pectus pecus et cetera, quae mox regulariter tractabimus; a communibus sacerdos inpos conpos similis nobilis agilis; ab omni genere, ut nugas et cetera: de his mox uberius tractabimus: ab epicoenis tigris mus lepus et cetera. nunc de semi vocali littera x 20 tractemus: nominativus in x littera a masculinis vertex cortex pumex, a propriis Pollux; a femininis nex prex fex pax fax et alia; a neutris nullum nomen, nisi omni generi iungatur, ut felix. remanent duae mutae litterae, c t. nominativus exiens in c litteram tenet masculinum, ut allec, tenet neutrum, ut lac. t littera exiens nominativus tenet genus 25 neutrum, ut caput sinciput semicaput.

Nomina generis neutri in um syllabam exeuntia, templum, et declinatur hoc templum huius templi huic templo hoc templum o templum ab hoc templo haec templa horum templorum his templis haec templa o templa ab his templis. simili declinatione et haec omnia procurrunt, 30 ut telum tectum scamnum bellum monstrum portentum oppidum carpentum venenum damnum bonum malum magnum pessimum parvum frumentum medicamentum membrum forum metrum porrum tignum plaustrum claustrum instrumentum olivetum vinetum palmetum quercetum esculetum lauretum argumentum sacrum testamentum iugerum vinum, sed in nu- 35 mero tantum singulari (vina enim poetae dixerunt et Cicero rarius); sic oleum hordeum triticum ferrum viscum aurum argentum plumbum stagnum vitrum electrum et talia, quae ad pondus veniunt vel mensuram. ex ipsa sunt forma generis neutri quae in ium exeunt; sed haec in genitivo per duo ii scribuntur, ut hoc ingenium huius ingenii. sic impe- 40

2 panium F

pluralis rienes F

pilocomasium F 5 flumen uel pecten F 6 a femininis tuen 7 cetera talia quae post regulas 5 cetera quae talia post regulas F 9 cornicen liticen quin lituis dicet F lyricen cornicen qui in lituis canit 5 id est ab his quae tradunt augurium attagens id est ab his quae orabat augurium et adtegem F 10 de semiuocalir (rr 5) littera F5 21 tractemus om. F5 23 mutae et litterae nominatiuus F5 24 in c littera Fs 25 exiens

iungantur F om. F 26 sinciput] sincaput F 27 declinantur nominatino singulari hoc templum gen huius templi etc. F5. notas casuum et numerorum et in hoc et in reliquis exemplis declinationum additas omisi 32 parvum] prauum F 33 porrum Putschius portum FS 35 sed nunc tantum in singulari 5 36 et cicerarius (corr. et cicero) sic F et cicera (in marg. al. sicera) sic 5: Cic. in Verr. act. sec. I 36, 91. cf. infra p. 1990, Pompei. p. 177, 32

p. 1978-80 P.

rium imperii, scrinium scrinii, Capitolium Capitolii, tentorium tentorii, armarium armarii [solarium solarii, armentarium armentarii ubi armenta ponuntur], spatium spatii, sacrarium sacrarii [locus in quo sacra ponuntur]; sic horarium horarii, solarium solarii, tectorium tectorii [tentorium 5 tentorii, id est tabernaculum militum], viridarium viridarii, pomerium pomerii [locus post muros], sacrificium sacrificii, folium folii, solium solii, testimonium testimonii; sic rosarium rosarii, aviarium aviarii [locus vel sedes avium], augurium augurii, auspicium auspicii, exitium exitii, exilium exilii, prodigium prodigii, auxilium auxilii, praesidium praesidii, 10 atrium atrii, aucupium aucupii, adiutorium adiutorii, mancipium mancipii, dolium dolii. est et alia forma generis neutri, quae per us exit, ut hoc pecus huius pecoris huic pecori hoc pecus o pecus ab hoc pecore haec pecora horum pecorum his pecoribus haec pecora o pecora ab his pecoribus. ad hanc formulam declinabimus ulcus ulcera, facinus faci15 nora, vellus vellera, viscus viscera, rus rura, ius iura, nemus nemora, tergus tergora, pectus pectora, genus genera, pondus pondera, corpus corpora, decus decora, funus funera, fenus fenera, olus olera, litus litora, opus opera, rudus rudera, tus tura, tempus tempora, foedus foedera, stercus stercora, onus onera, latus latera. est alia species generis neutri, 20 quae continet nomina in ur exeuntia, ut hoc murmur huius murmoris huic murmori hoc murmur o murmur ab hoc murmore haec murmora horum murmorum his murmoribus haec murmora o murmora ab his murmoribus. ad hanc formulam similia declinabis, ut ebur ebora, femur femora, sulphur sulphora, fulgur fulgora. sed ex hac formula non multa 25 inveniuntur, quo modo pauca sunt generis neutri, quae in or exeunt, ut marmor huius marmoris huic marmori hoc marmor o marmor ab hoc marmore. sic aequor aequora, cor corda. alia species generis neutri, quae continet nomina in ar syllabam exeuntia, ut far huius farris huic farri hoc far o far ab hoc farre; in plurali tres casus habet solos nomi30 nativum haec farra, accusativum similiter haec farra, vocativum o farra. non habet ergo genitivum dativum et ablativum. | unde triptota dicuntur in plurali, id est trium casuum, ut sunt iura: non dicimus horum iurum his iuribus, nec aerum aeribus, nec mellorum mellibus, et alia pauca: nec enim multa sunt. hanc ergo formam numero tantum singulari de35 clinabis et hoc nectar nectaris, lasar lasaris et instar, quod est similitudo [sed tres casus habent, nominativum accusativum et vocativum], et sunt numeri tantum singularis. alia species generis neutri, quae continet nomina in er exeuntia, sed numeri tantum singularis, hoc piper huius piperis huic piperi hoc piper o piper ab hoc pipere. ad hanc formam

2 solarium solarii tectorium tectorii armentarium marmentarii (armamentarium armamentarii Putschius) spacium 5 Putschius 3 locus in quo sacra ponuntur om. 5 4 horarium horarii Putschius orarium orarii F5 solarium solarii corr. salarium salarii F salarium salarii 5 tectorium militum om. 5 6 locus post muros om. 5 7 locus vel sedes avium om. 5 8 agurium agurii F 17 funus funera] zunus zunera F 18 foedera id est pacta F 20 huius murmuris et sic in reliquis 5 28 nomina] nominatiuo F 33 nec aera aerum aeribus adaeramentum nec F multa sunt haec nomina in um ponunt, est enim morum farrum in genitiuo dicere in dat. his fa rribus et in abl. ab his farribus, hane F multa sunt. sic nec horum farrum in genitiuo possumus dicere aut in datiuo his farribus. hane 5 34 declinabis nectar S 35 las sar (corr. lasar) lassaris F lasser lasseris 5 laser laseris Putschius: cf. fragm. Bob. de nom. p. 131 ed. Vind. 36 sed habet tres casus tantum nom. acc. et uoc.

et est numeri 5

et om. F

34

« PreviousContinue »