Page images
PDF
EPUB

freli AVGVSTINI

ARS BREVIATA

EIVSDEM REG VLAE ·

Augustini de arte grammatica duo feruntur libri. quorum alter ab Ioanne Amorbachio in primo volumine operum Augustini Basileae a. 1506 primum editus est hoc titulo, Eiusdem diui aurelii augustini hipponensis episcopi de grammatica liber incipit, et in fine libri, Sancti augustini hipponensis episcopi liber de grammatica explicit. eundem librum et Augustini editores cum reliquis eius operibus repetiverunt et Putschius inter latinos grammaticos recepit. alterum ex codice Palatino 1746 edidit A. Maius nov. pat. bibl. I 2 p. 165 sqq., deinde Carolus Fridericus Weberus ex codice Bruxellensi, adhibito praeterea Parisino 7520, magis emendatum exhibuit Marburgi a. 1861 ita inscriptum, ars sancti Augustini pro fratrum mediocritate breviata. ex manu scriptis autem codicibus utrumque librum continent codex Parisinus 7520 undecimo saeculo scriptus, incipit ars sci augustini pro fratrum mediocritate breuiata. Lanitas obseruatio aptus scene. finit. incip. regula augustini epi de nomine. Omnia nomina indeclinabile est explicit, et eodem ordine iisdemque inscriptionibus codex Palatinus 1746, de quo supra p. 313 in excerptis Iuliani ex eodem codice editis dictum est. ille qui olim editus est legitur solus in codice Monacensi 6281, olim Frisingensi 81, saec. X f. 1-17 in nomine dni nri incip regl' aureli augustini de nom. Omnia nomina — indeclinabile est expl.: cf. vol. IV praef. p. XLIV. alter, qui a Maio editus est, in Bruxellensi codice teste Webero nono saeculo scriptus est sic, incipit ars sancti augustini pro fratrum mediocritate breuiata. Latinitas est obseruatio aptus scenae. explicit ars sancti augustini. De nomine autem Augustini in priore libro, iam prius quam editus esset alter, suspicionem moverant Benedictini operum Augustini editores Antverpiae a. 1700. qui ea quae in illo libro scripta sunt discrepare videbant ab his quae de suo opere professus est

[ocr errors]

ipse Augustinus retract. I 6, per idem tempus, quo Mediolani fui baptismum percepturus, etiam disciplinarum libros conatus sum scribere, interrogans eos qui mecum erant atque ab huius modi studiis non abhorrebant, per corporalia cupiens ad incorporalia quibusdam quasi passibus certis vel pervenire vel ducere. sed eorum solum de grammatica librum absolvere potui, quem postea de armario nostro perdidi, et de musica sex volumina, quantum attinet ad eam partem quae rythmus vocatur. quare cum et hunc de arte grammatica librum et principia dialecticae et rhetoricae ab Augustino scripta esse negarent, haec omnia inter opera olim ipsi perperam adscripta' in appendice tomi primi p. 599 sqq. exhibuerunt. postquam vero novus et ab illo plane diversus de arte grammatica liber inventus est, illo antiquiore iam vulgo inter supposita reiecto, hunc pro genuino Augustini opusculo habere non dubitavit Maius, quamvis ab iis quae ipse Augustinus de studiis suis grammaticis in libro retractationum praedicat non minus alienus sit. saniore iudicio usus W. Crecelius in August. de dialect. (Elberfeldae a. 1857) p. 3 epitomen hanc esse censuit, quam Cassiodorus a se confectam esse diceret de art. et discipl. c. 1, sed et sanctum Augustinum propter simplicitatem fratrum breviter instruendam aliqua de eodem titulo (de arte grammatica) scripsisse reperimus, quae vobis lectitanda reliquimus, ne quid rudibus deesse videatur, qui ad tantae scientiae culmina praeparantur. denique Weberus p. 4 inscriptionem libri, artem pro fratrum mediocritate breviatam, ita interpretatus est, ut ea quae Augustinus scripta reliquisset post mortem eius in usum fratrum Benedictinorum in conpendium redacta esse diceret. ex genuino autem Augustini libro hanc artem sumptam esse conprobari voluit punico vocabulo dellas in tractatu de barbarismo posito, quo ante eum usus erat Maius, ut hoc tamquam certissimo argumento Augustinum esse libri auctorem demonstraret. nos, quae partes in his libris Augustino tribuendae sint, non copiose disputabimus. sed fide librorum manu scriptorum, quorum inscriptiones supra positae sunt, illud constat, utrumque librum, quamvis in eodem argumento versetur, tamen a posterioribus grammaticis uni Augustino tributum esse. nam sicut a Donato eiusque interpretibus ea pars quae est de octo partibus orationis bis tractata est, ita ex his Augustini libris qui ferebantur alterum primae editionis locum obtinere voluerunt grammatici eaque de causa pro mediocritate fratrum breviatum dicebant, alterum quasi eruditiorem, propterea quod amplioribus praeceptis et exemplis illius tenuitatem suppleret, regularum nomine inscripserunt. iam vero quid ex libro Augustini, quem ille de grammatica arte se scripsisse dicit, ad libros in hanc formam redactos propagatum sit, dici non potest, siquidem neuter incorruptam illius manum prae se

fert. neque ulla causa est cur alterum genuinum, alterum suppositum esse dicamus, vel cur in breviatam artem plura translata esse ex genuino libro putemus quam in regulas. nam siquid in alteru tro libro probabiliter ad Augustinum referri potest, Africanum certe scriptorem prodere videntur nomina oppidorum p. 1990 posita, quae ita scribi vix poterant nisi ab eo qui in Africa vel vixerit vel natus fuerit. sed omnibus iam ad usum scholarum et eam artis tractandae rationem, quam infimae aetatis scriptores sequebantur, conpositis non amplius quaerendum est, unde quaeque petita sint.

Omissa igitur controversia de auctore librorum restat ut de his ipsis et de nostra editione pauca dicamus. uterque autem liber praeter vulgares artis regulas pauca quae digna esse memoria videantur continet. nam in arte breviata quae dicitur paucis de latinitate et partibus orationis praemissis octo partes orationis eo fere modo, quem plurimi artium scriptores post Donatum secuti sunt, cum exemplis declinationum exponuntur; deinde breviter de soloecismo et barbarismo tractatur; postremo pauca exempla casuum cum verbis vel nominibus iunctorum, quae idiomata dixerunt grammatici, subiecta sunt. veterum autem scriptorum exemplis non usus est scriptor praeter quattuor versus Vergilii et Ciceronem bis commemoratum. paulo maioris doctrinae indicia praebet alter liber, in quo et artes vel artium scriptores saepius commemorantur, et multa exempla Vergilii, quaedam Terentii et Ciceronis, singula Sallustii et Lucani ad regulas confirmandas adscripta sunt, semel etiam Varronis sententia prolata est p. 2008. quamquam his exceptis ne hic quidem scriptor ultra vulgarem regularum scribendarum modum processit, sed consueto more de octo partibus orationis tractavit. quae cum ita sint, operae pretium non esse existimavi breviatam artem denuo edere; pauca tamen, quae alicuius momenti esse visa sunt, excerpere placuit, in quibus Weberi copiis usus sum. larum autem librum, quamquam hunc quoque a nova grammaticorum collectione olim abesse volueram neque de emendandi subsidiis quaesiveram, tamen, nequid desideraretur, non omittendum esse iudicavi. nam non solum quaedam quae ab aliis tradita non sunt continet, sed etiam exemplis declinationum auctoritatem aliquam a

*) Praeter ea quae infra exhibita sunt duo exempla Vergilii grammaticis usitata adscripta sunt de conparatione nominum p. 9 ed. Web., unde etiam ille dixit (Verg. Aen. I 96) 'o Danaum fortissime gentis Tydide', et de praepositionibus p. 29 ed. Web., super, quando de significat, sicuti est (Verg. Aen. I 754) ‘multa de Priamo rogitans'. Ciceronis autem nomen post declinationem pronominum cuias nostras vestras scriptum est p. 17 ed. Web., sed huius auctorem, in cuius libris inveniatur, non habemus tanti ponderis, ut inperitorum consuetudini resistere valeamus. nam duorum superiorum ipse Tullius auctor est.

non nullis tributam esse video. itaque ad hunc librum edendum adhibui codicem Frisingensem et editionem principem. quibus ita usus sum, ut Frisingensis codicis scripturam, exceptis quidem levioribus quibusdam vitiis, integram exhiberem; principis autem editionis auctoritatem sequerer, ubicumque non indicata eius discrepantia a scriptura codicis recederem, ceteris locis non omnia quae aliter in illa atque in codice exhibita sunt adnotarem. multa enim ex his non ex codice quo editor usus erat, sed ex coniectura ipsius vel neglegentia repetenda esse adparet.

p. 167 ed. Mai.

p. 7 ed. Web.

ARS SANCTI AVGVSTINI PRO FRATRVM MEDIOCRITATE

BREVIATA

Latinitas ast observatio incorrupte loquendi secundum Romanam linguam. constat autem modis tribus, id est ratione auctoritate consuetudine: ratione secundum artem, auctoritate secundum eorum scripta, qui- 5 bus ipsa est auctoritas attributa, consuetudine secundum ea quae loquendi usu placita adsumptaque sunt.

*

*

p. 172 M.

DE PRONOMINE

p. 16 W.

Cuius pronomen infinitum personae indefinitae possessivum, tamquam cum dicimus cuius servus est', figurae simplicis generis masculini numeri 10 singularis, quod ita declinabitur, cuius cui cuio cuium a cuio, et pluraliter cui cuiorum cuiis cuios a cuiis. sed haec declinatio plus artis quam ponderis gerit. nam nimis vetus est et a nostra consuetudine repudiata. ita et in genere feminino cuia declinatur ut tabula, cuium ut lignum. sed etiam ista, quamvis in eis auctoribus reperiantur qui sunt in manibus et in ore omnium, tamen consuetudo contempsit. per unum enim pronomen, id est cuius vel quorum, omnia infinita possessiva significantur. dicimus enim cuius vel quorum servus sive ancilla sive templum, sed, quod fatendum est, cum molestia discernendae ambiguitatis in genitivo singulari, quando cuius dicimus, et in plurali, quando quorum. cuius * enim et quorum quando possessiva sunt, per casus non flectuntur.

[blocks in formation]

Modo infinitivo numeris et personis esse, solo tempore finito praeterito fuisse, futuro fore. in quarta specie deficit et in participio praesentis temporis. sed docti quidam temporis recentioris, cum haberent 25 necessitatem magna et divina quaedam interpretandi explicandique, et es

B codex Bruxellensis

V editio Maii ex codice Vaticano bibliothecae Palatinae 1746 expressa

5 scripta] praescripta V 13 ponderis Weberus pudoris BV et diuina interpretandi explicandi B

26 magnam

« PreviousContinue »