Page images
PDF
EPUB

p. 30-32 B.

c. 16. 17.

eveniunt, evenire tamen possunt, exempli causa breviter demonstrabimus. ac primum scire debemus metaplasmos hos vel a poetis ipsis positos iam in ipsa scriptura fieri, vel nobis, cum ita scandendi aut pronuntiandi necessitas urgebit, faciendos relinqui. poetae faciunt metaplasmos, cum ipsi iam scripturam relinquunt corruptam, ut est relliquias 5 Danaum' et tanton me crimine dignum duxisti': addidit enim unam litteram per metaplasmum 1; item contra dempsit unam litteram per metaplasmum e, sicut Lucilius ore corupto': dempsit enim litteram per metaplasmum r: et Ennius

huic statuam statui maiorum obatu athenis;

unam

10

et hic quoque per metaplasmum dempsit litteram r. hoc cum evenit, nos in scandendo metaplasmum non facimus: habet enim iam illum lectionis ipsius metaplasmum scriptura, quae sic a poeta relicta est. atque in istis modis adiectionis et detractionis, nisi ipsi poetae corruperint dictionem, nos eam corrumpere metaplasmi potestate non possumus. sunt alii 15 modi, in quibus poeta corrupte quidem legit ipse, sed hanc corruptionem scriptura non indicat, ut Italiam fato profugus' et aquosus Orion' et labitur infelix studiorum' et qua summa labentes'. sive enim producantur, sive breves sint i et o et a, aliter scribi non potuerint, et in scriptura non apparebit ista corruptio, sed nos dirigi- 20 mur in scandendo ad defendendum versum metaplasmi potestate, qui erit aut systole aut ectasis. similis ratio in diaeresi et episynaliphe. nam quod Horatius ait feraeque suëtae', et Lucanus ait dixisse Phoëbos', et Virgilius et votis iam nunc adsuesce vocari', item aeripedem cervam', sive conglutines syllabas, sive dividas, isdem 25 litteris scribetur, plusque intellectus defendendi versus ratio inducit metaplasmi potestate, prout haec ipsa ratio persuaserit.

Sequuntur duo metaplasmi quorum vis et potestas in scandendo maxime valet, synaliphe et ecthlipsis. de his hoc ordine praecipiemus, ut

M

1 demonstrauimus M 3 uel a nobis M 4 urguebit faciendos esse relinqui 5 relliquias] Verg. Aen. I 30 6 tanton Verg. Aen. X 668 7 dempsite om. M dempsit litteram per metaplasmum e add. Lachmannus in Lucret. VI 1135 8 Luci& lius] cf. Lachm. in Lucret. l. c. 10 maiorum obatu, athenis (et al. man. superscripto) M maiorum et ab otu edidit Buttmannus, qui maiorum abitratu Athenis scribendum coniecit in addendis, ut abitratu dictum esset pro arbitratu, hac adiecta explicatione maiorum autem arbitratu non inepte dici videtur fieri, quod maiores exemplo suo, in Solone, in Harmodio et Aristogitone, velut iusserint'. maiorem horto auream ahenis Lachmannus 1. c. magis mansuram auguro ahenis Ilbergius apud Vahlenum Enn. poes. rel. p. 81 11 hoc] haec M 14 corrumperint M 15 eam] iam M 17 Italiam] Verg. Aen. I 2 aquosus] Verg. Aen. I 52 18 labitur] Verg. georg. III 498 qua] Verg. Aen. Il 463 21 ad defendum uorsum M 22 iactasis M diarisi M 23 Horatius] sat. I 8, 17 soetae M foetae edidit Buttmannus Lucani exemplum, quod postea adiectum esse additum v. ait indicat, ex Heliacis petitum scribendumque esse dixisse Phoëbon coniecit R. Vngerus de Lucani Heliacis (Novi Brandenburgi a. 1858) p. 13 24 et votis] Verg. georg. I 42 25 aeripedem] Verg. Aen. VI 802 conglutinas M 26 uorsus ratione inducit metaplasmi potestatem M ecthlipsis] iactlimsis M: iactlinisis et hic et infra edidit Buttmannus

29

percipiemus M

c. 17.

p. 32-34 B.

primum dicamus, quo inter se differant, cum quibusdam modis in scandendo convenire consuerint. synaliphe est, cum syllaba una aut ex una aut ex duabus vocalibus sive cum m littera consistens velut superflua invenitur in versu et citra damnum vocis transilitur. huius exempla haec 5 sunt, coniugio Anchisae', 'interea medium Aeneas', 'femineae ardentem'. ecthlipsis est, cum concursus Vocum non solum praeterit syllabas, sed excludit et velut expressas strangulatasque displodit. ideo denique hic metaplasmus ecthlipsis dicitur, quasi exprimens et eiciens quae velut superflua invenit duabus obstantibus vocibus altrinse10 cus positis. ille quoque superior metaplasmus velut levior | secundum suam vim etiam nomine censetur, quasi transiliat quae possunt transiliri: nam ideo denique synaliphe dicta est, quasi quodam saltu praetermittens. ergo huius ecthlipseos haec vis est, ut interdum vocalem solam excludat, eamque nunc ut litteram, ut est regina e speculis', scio me 15 Danais',

per duodena regit mundi sol aureus astra, fluctusque atros', interdum tamquam syllabam, ut atque ea diversa penitus'; item eius est potestas, ut interdum diphthongum excludat, ut femineae ardentem'; item eius potestas est, ut interdum 20 vocalem cum m expellat, ut interea medium Aeneas', 'ruit Ilium et ingens'. hae cum sint potestates duorum horum metaplasmorum, evenit interdum dubitatio, primum, ut nescias, utrum litteram an syllabam exclusam esse dicas, ut atque ea diversa': nam si priorem e excludas, litteram exclusisti; si posteriorem, syllabam exclusisti; ad defen25 sionis autem rationem nihil refert, quo modo excluseris. deinde evenit ea dubitatio, ut nescias, utrum synalipha sit an ecthlipsis per omnes modos. ut ecce de una vocali quae syllaba sit evenit dubitatio: nam vocalis cum quasi littera excluditur, semper ad ecthlipsin pertinet: ergo sic dubium erit, utrum hoc an illo modo scandas, | utrum synalipham an 30 ecthlipsin facias, coniugio Anchisae'. nam si sic scandas, coniugi anchi, synalipham fecisti: transsilisti enim o syllabam; quae transsilitur, non exclusa est. si sic scandas, coniugi onchi sae, ecthlipsis erit: exclusa est enim a et quasi expressa. simile est et illud, accipio agno

consueanchisae

1 differunt M 2 convenire Heinrichius apud Buttmannum euenire M runt M 3 aut duabus M 4 in uorsu M 5 coniugio] Verg. Aen. III 475 et interea M: Verg. Aen. V 1 feminieae M: Verg. Aen. VII 345 6 iactlimsis M 7 sed cludit M sed eludit edidit Bultmannus, unde elidit scribendum coniecit oppressas coniecit Cramerus 8 iactlimsis M 9 eiciens] ieciens M iaciens edidit Buttmannus superflua Cramerus superfluo M lenior edidit Buttmannus 13 iactlimseos M 14 regina] Verg. Aen. IIII 586 scio] Verg. Aen. III 602 16 per duodena] Verg. georg. I 232 17 fluctusque] Verg. Aen. V 2 atque] Verg. Aen. VIII 1 19 femineae] Verg. Aen. VII 345 20 interea] Verg. Aen. V 1 ruit] Verg. Aen. II 325 fuit Ilium 21 hae] haec M limsin M 30 iectlimsin M 32 iectlimsis M VIII 155

26 an iectlimsis M

28 ad iect

33 a om. M accipio] Verg. Aen.

p. 34-36 B.

c. 17.

scoque libens': nam si sic scandas, accipi agno scoqueli, synaliphe est; si sic, accipi ogno scoqueli, ecthlipsis est. tale est 'femineae ardentem': nam potes scandere femine arden tem, et est synaliphe; et potes item scandere femine aerden tem, et erit ecthlipsis. item similiter incertum, sit synaliphe an ecthlipsis 'ruit Ilium et ingens': nam si 5 sic scandas, iliet, synaliphe est; si sic, iliut, ecthlipsis est. simile est egregium Antorem: nam utroque modo scandi potest, egregi auto et egregi unto. haec cum ita sint et manifeste appareat ex nominum ratione et definitionibus ipsis et exemplis suis, quo a se hi duo metaplasmi distare videantur, tamen iam communi quasi consensu in scan- 16 dendo non solum nostra aetate, sed etiam apud scriptores synaliphae nomen praevaluisse video, adeo ut quasi uno consensu paene omnes ecthlipseos exemplum non aliud dent, quam multum ille et terris', quod ipsum tamen refert, quo modo | scandatur. nam si multi facies, episynaliphe erit secundum Asperum, qui dicit de duabus syllabis unam fieri, 15 sicut tanton ex tantone; secundum me autem paragoge est, ut magis pro mage. quodsi scandas multul, erit ecthlipsis, quia vocalis cum m excluditur, quasi exprimitur de medio vocum, non velut transilitur tamquam unius vocis extrema, ut illic est, interea medium Aeneas'. ergo sicut diximus, uno iam paene nomine utrumque censetur, neque ad rem per- 20 tinet. nobis enim sufficit discussas ex lectionibus veterum dedisse differentias, nihilque interest, res quaeque quo nomine censeatur, dummodo vis et potestas earum velut manu in omni hac disputatione teneatur. ergo, ut ea quae restant plane aperteque dicamus, scire debemus ante omnia in hac quoque horum metaplasmorum potestate, sive eos quis dis- 23 cernat, sive uno synaliphae nomine censebit, esse aliquam potestatem poetis, ut ipsi interdum corrumpant metaplasmo dictionem, quale est 'nec non aurum animusque Latinosť. quod cum evenit, metaplasmum in dictione invenimus, non in scandendo adferimus, quod utique faceremus, si reliquisset | Latino est, sicut excussa pectore luno 30 est'. sed hac potestate in metaplasmis non semper abuti possunt poetae, ut scripturam corrumpant, sed, cum integre scripturam reliquerint, nobis in scandendo potestas remanet non enuntiandi ea quae nihilo minus scripturae series continet, ut est multum ille et terris iactatus et alto'. si enim voluisset sic relinquere, mult, incertum reliquisset: possumus 5 enim accipere mult pro multis quorum haec sunt exempla, ut ostende

2 iectlimsis est talis femineae M 3 potes Cramerus potest M 4 iectlimsis M 5 an iact M 6 iact est M 7 egregium] Verg. Aen. X 778 8 manifeste appareant M manifesta appareant edidit Buttmannus 11 etiam a scriptoribus M 12 iectlimseos M 13 exemplum Cramerus exemplis M naliphe erit Cramerus 16 et tantone M e tantone Cramerus limsis M

14 sy

ille eterris M pro magi M 17 iact22 quaeque] quoque M 28 nec non] Verg. Aen. XII 23 30 fecerimus M excussa] Very. Aen. V 679 32 nobis scandendi M 34 ille eterris M 36 fortasse pro multa, sed deinde alia exempla, quibus idem probatum erat, poelas non semper habere potestatem corrumpendae scripturae, excidisse videntur

c. 17-19.

p. 36-38 B.

remus non semper ubique habere potestatem poetas corrumpendae scripturae.

In his duobus metaplasmis relinquitur nobis nunc ut praecipiamus, quo intellectu scriptura integra legatur, vel quem ad modum metaplas5 mum possimus inducere. ideo sic animadvertemus metaplasmos hos, sicut diximus: aut vocalem litteram excludunt aut syllabam ex una vocali aut ex duabus, aut item syllabam ex una vocali et m aut semisyllabam, ut puerum Astianacta trahebat'. sic enim scandendum est, rastia; ita non tota perit rum. hoc exemplum oportunum est hic adici, quia de 10 superioribus modis supra dixi. annotari etiam hoc loco potest quod interdum duae mm pereunt cum vocali una, ut est

extremum hunc, Arethusa, mihi concede laborem.

nam scandimus sic, extre huncare. quodsi quis maluerit mhuncare, non tota syllaba perit, sicut rastia. ergo hi quattuor modi sic eveniunt 15 ut, quidquid illic perit, vel inter duas vocales positum sit vel inter vocalem et consonantem vel inter consonantem et vocalem vel inter duas consonantes: inter duas vocales, ut coniugio Anchisae', atque ea diversa': inter vocalem et consonam, ut

Tiberis ea fluvium quam longa est nocte tumentem; 20 gast enim dicendo e excludimus; tale est regina e speculis', inter vocalem a et consonantem s perit e: inter consonam et vocalem, ut 'nunc scio quid sit amor' et [puerum Astianacta] per duodena regit' inter duas consonas, ut est

ad soceros atque avo puerum Astianacta trahebat; 25 scandimus enim sic, rostquea, ex quo apparet inter duas consonas a vocalem perisse: 'mene fugis, per ego has lacrimas', scandimus gaslacri.

Nunc illud animadvertendum est, quod in hoc damno syllabarum quae excluduntur, ubi una vocalis perit, maxime prior perit, idque iam 30 scandendi ratio habet, et paene ad hoc vox scandentium proclive decurrit, ut regina e speculis'. quis enim non sic scandit, regi nespecu? et ante, pudor, quam te violo aut tua iura resolvo. quis non sic scandit, ut o potius pereat, quae praecedit, et sit lauttua? quod cum ita sit, tamen | interdum evenit quiddam aut sono gratius aut 35 necessitate districtius, ut posterior pereat, ut isque ubi Dardanios habitus'. nemo enim scandit sic, isquubi, quia duo u post q litteram

3 percipiamus M 4 legitur quemammodum metaplasmum possumus M

6 excludit M 7 aut duabus aut item syllabam ex una vocali al. man. in marg. add. M 8 puerum] Verg. Aen. Il 457 12 extremum] Verg, bucol. 10, 1 13 nam] aut in litura M 15 illic] illud M 16 vel inter consonantem et vocalem] aut inter consonantem M 19 Tiberis et fluvium edidit Buttmannus: Verg. Aen. VIII 86 20 inter uocalem a perit e et consonantem s M 22 nunc] Verg. bucol. 8, 43 24 ad soceros] Verg. Aen. II 457 26 mene] Verg. Aen. III 314 32 ante] Verg. Aen. IIII 27 33 sit lautua M 35 isque] Verg. Aen. III 596

p. 38 B.

e. 19.

in unam syllabam non coeunt, sed potius sic scandit, isquebi. simile est et pleiadasque yadasque', ut sic scandamus, dasquea potius quam dasquya, quia e melius sonat, et item inusitatum est post qu et y subiungi, ut faciamus syllabam quy. reliqui sunt duo metaplasmi, antithesis, cum littera pro littera ponitur, ut olli pro illi, et metathesis, 5 cum in alienum locum littera transfertur, ut Timbre pro Timber. sed id ad scandendi rationem non pertinet. metaplasmum siquem invenimus, qua vi scribatur, intuebimur.

2 et pliadasque yadasque M: Verg. georg. I 138 7 metaplasmum quem inuenimus in qua ui scribitur intuebimur | explicit M duobus adscriptis scholüis, .i. utrum neces met uel ornă causa (h. e. utrum necessitate metaplasmus fiat vel ornatus causa) et in qua uii. si immutatio sit, antithesis est, ut olli; si transmutatio, metathesis est, ut timbre

« PreviousContinue »