Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

Cledonii artem primum edidit Putschius 'ex libro Cl. viri Francisci Pithoei’, ut scribit in indice scriptorum praefationi in gramm. lat. auct. ant. subiecto. Pithoei autem codex postea in bibliothecam Bernensem translatus nunc inter libros manu scriptos eius bibliothecae est n. 380. scriptus est litteris uncialibus, quas dicere consuevimus, saeculo, ut mihi visum est, sexto, ut in Sinneri catalogo cod. bibl. Bern. I p. 342 indicatum est, séptimo, in membranis formae quadratae minoris numero centum et quinque. constat enim quaternionibus tredecim integris praeter secundum quaternionem, cuius primum folium deest, et duobus foliis ex initio quarti decimi quaternionis relictis, ita ut sex folia, quae quartum decimum quaternionem conplebant, vel plures etiam membranas, in quibus extrema pars libri scripta erat, in fine codicis periise adpareat. in singulis paginis plerumque viceni et terni versus scripti sunt litteris, ut in hoc genere scripturae fieri solet, accurate et aequaliter pictis neque ullis conpendiis scripturae adhibitis praeter illa antiquissima eaque raro posita, u pro um, q. pro que, b. pro bus. singulae litterae in continua scriptura omissae saepius a vetere librario super versus adscriptae sunt; plura recenti manu correcta, interdum etiam vetere scriptura in marginibus umore corrosis deleta litterae restitutae, sed tam male pictae sunt, ut quid scriptum fuerit non certo adpareat. his autem exceptis, quae non ita multa sunt, reliquis locis vetus scriptura satis certa et plana est. in f. 1 scripta est epistula grammatici ad amicum quendam, cui librum inscripserat. sed detrita scriptura in superiore parte primae paginae inscriptio epistulae cum primis versibus duobus ita deleta est, ut paucae litterae adpareant, quas una cum iis. quae recentiore aetate addita sunt in scriptura codicis editioni subiecta exhibui. f. 2 prior pagina solum titulum libri a vetere librario scriptum continet, ARS CLEDONII ROMANI SENATORIS COSTANTINOPOLITANI GRAMMATICI; recenti manu subscriptum est AD FIDUM. inde ab altera pagina ipse liber scriptus est nova addita inscriptione, EXPLANATIO TOTIUS ARTIS COLLECTA EX DIUERSIS | CUM CETERIS | DE PARTIBUS ORATIONIS (ante explanatio alia

nam

manu praescriptum est INCIPIT, item DONATI ante collecta) PROBUS ET UASSO sqq. codicem olim Petri Pithoei fuisse indicat nomen eius in ima margine primae paginae scriptum, 'P. Pithou Emi Basilia . . 1568'. inscriptionem Pithoei cum specimine scripturae ipsius codicis expressit C. G. Muellerus analect. Bernens. part. III (a. 1841) tab. II.

Hoc igitur codice, cum post Petri Pithoei mortem ad fratrem Franciscum, ut videtur, delatus esset, usus est Putschius, qui de editione sua in epistula ad Gruterum data, quae Cledonii libro praemissa est, scribit haec, ego sane in hac temporis angustia , e corrupto Cledonii codice plura eruere non potui, nec consultum videbatur ingenio nimis indulgere, quod sciam hanc rem multis male successisse. sed ut verum libere profitear, tanti non est qui bonas horas male auferat, ita saepe suaviter nugatur. quia tamen aliquot veterum auctorum fragmenta inedita continet, malui totum corrupte, quam illas ipsas aevi prioris gemmas separatim publicare, cuius rei causam facile suspicari potes'. et verissime quidem Putschius et de corrupto codice et de labore emendandi libri questus est. ut codex Cledonii antiquitate reliquos omnes latinorum grammaticorum libros superat, ita vix ullus in hoc litterarum genere extat, qui vel gravius corruptus sit vel maiorem in emendando molestiam paret. cuius rei causa non solum ex neglegentia veteris librarii, quamvis is quoque multa peccaverit, sed etiam ex ratione et indole ipsius libri repetenda est. neque enim continuo sermone, liqui grammatici, qui commentarios in Donatum scripserunt, Cledonius praecepta artis exposuerat, sed interpretis munere functus ita per universum librum verba grammatici secutus est, ut ea quae vel accuratius explicanda vel uberius exponenda esse viderentur adscripta adnotatione illustraret. qui commentarius olim, ut videtur, una cum integro Donati libro scriptus erat; mox, cum ab illo separaretur, modo pauca Donati verba lemmatis loco singulis adnotationibus praescripta, modo ea ad quae interpretis adnotatio pertinebat omissa, interdum continuis antiquioris grammatici verbis transscriptis ea quae ab interprete adnotata erant interposita sunt. multa autem iam tum, cum primum in hanc formam liber redactus est, perturbata esse facile intellegitur; alia postea ab iis qui haec descripserunt et ad suum usum adcommodaverunt corrupta esse videntur. saepius enim de uno loco plures scriptae sunt adnotationes, sive ipse Cledonius plura de eodem argumento 'a diversis veteribus', ut ait, collecta posuerat, sive quaedam ab aliis addita erant, eaeque non numquam aliis interpositis distractae, atque etiam eadem verba diversis locis repetita sunt. praeterea aliis omissis, aliis transpositis continuae adnotationes disiectae vel partes adnota

sicut re

1

tionum relictae sunt; denique collectio quaedam scholiorum facta est, in qua nullo certo ordine ea quae grammatici ad Donati librum adscripserant et inter se et cum Donati verbis mixta et confusa sunt. hinc facile existimari potest, quam molestum laborem suscepturus sit qui ex his turbis in suum quidque locum restituere velit. augetur vero molestia ac taedium emendationis etiam vilitate rerum quae in hoc libro tractantur. plurima enim in vulgaribus illis praeceptis et definitionibus, quae in libris grammaticorum tractari solent, versantur neque aliam fere utilitatem habent, quam ut intellegatur, quo modo haec olim in scholis grammaticorum ad artem Donati adplicata sint. sunt tamen aliqua ex reconditiore doctrina repetita vel minus vulgaria, quae in aliorum grammaticorum libris non leguntur, propter quae et olim Putschio dignus visus est liber qui ederetur, neque nunc in nova grammaticorum editione videbatur omitti posse. sed quoniam ea quae in codice scripta sunt nisi multis et magnis mutationibus adhibitis in iustum ordinem revocari nequeunt, operae pretium non fuit tantam curam huic libro inpendere; sed satis consultum iri commodo legentium visum est, si relicto eo ordine qui in libro manu scripto est illud efficeretur, ut singulae adnotationes quamvis dispersae et perverso loco positae tamen legi et intellegi sine molestia possent. itaque Donati verba accuratius, quam a Putschio factum erat, ab iis quae ab interprete adscripta sunt separavi, atque quo facilius intellegeretur, quo singulae adnotationes pertinerent, numeris paginarum et versuum ex mea editione Donati in margine adscriptis lemmata vel praescripta ab interprete vel omissa indicavi. deinde diversas adnotationes distinxi, ea quae continuitatem verborum turbant uncis adpositis notavi, denique verba in codice neglegentissime scripta, quantum fieri poterat, correxi. qua in re quid Putschio debeatur, satis habui tum cum a codicis scriptura longius recedebat emendatio indicare, in reliquis, quae facile a quovis inveniri possent, nihil interesse ratus ut nomen auctoris adscriberetur. in describenda codicis discrepantia, quam separatam a mea adnotatione subieci, vetustati codicis hoc dedi, ut ne levissima quidem vitia praeterirem. atque ea etiam quae ad diversam scribendi vel pronuntiandi rationem pertinent, quoniam haec in marginem reicere quam in continuitatem verborum recipere malui, indicata sunt, nisi quod ae et e vel b et v frequentissime mutata raro adnotavi. eorum quae recenti manu adscripta sunt, quorum nulla auctoritas est, plerumque rationem non habui; siquae a vetere librario correcta sunt, corrupta scriptura ibi tantum, ubi alicuius momenti esse videbatur, exhibita est. librum manu scriptum ipse cum Putschii editione contuli; postea haud ingratum meae operae supplementum mihi praebuit Hermanni Hageni Bernensis liberalitas. is enim, dum librum a me excussum esse nescit, iterum cum Putschii editione diligenter eum contulit et suas schedas humaniter mecum communicavit. quibus conparatis cum iis quae ego exscripseram quaedam quae meam diligentiam fugerant inveni.

Cledonium in urbe Constantinopoli artem grammaticam docuisse et dignitatem habuisse Romani senatoris inscriptio libri docet. quare ea quoque quae de schola in Capitolio habita narrata sunt p. 1866 recte ita interpretabimur, ut Cledonium publico munere professoris artis grammaticae in Capitolio functum esse dicamus. neque dubito quin ex his ipsis scholis, quibus ille artem Donati interpretari solebat, liber quem habemus originem duxerit. ex hoc enim fonte repetendum est illud, quod plurima quae in Cledonii libro leguntur cum amplioribus commentariis, quos Servii vel Sergii et Pompeii nominibus inscriptos habemus, consentiunt. nam non solum rerum in his libris traditarum et rationis disputandi maxima est similitudo, quae quidem libro Donati, quem ducem secuti sunt, tribui poterat, sed etiam eadem fere vocabulorum exempla et veterum scriptorum testimonia ad regulas probandas adscripta sunt, atque ex ipsis artis praeceptis quaedam similibus verbis concepta invenias. quarum rerum cum plurima exempla per omnem Cledonii librum deprehendantur, tum facile adparet ita conparatum esse eum consensum, ut ea quae similiter apud illos grammaticos scripta sunt neque a Cledonio ex illorum libris peti neque ad illos ex Cledonii libro transferri potuerint, sed potius ex communi fonte et ad hunc et ad reliquos interpretes derivata sint. alia enim a Cledonio rectius et uberius quam ab illis tradita sunt, alia, quae a Cledonio omissa vel corrupta sunt, integra servaverunt illi. vidit hoc nuper Augustus Wilmanns de Varr. libr. gramm. p. 110, qui cum in quibusdam Varronis fragmentis hunc consensum interpretum Donati animadvertisset, omnes ex uno eodemque doctiore commentario hausisse, aliumque plura, alium pauciora inde sumpsisse existimavit. neque tamen in uno et continuo antiquioris grammatici libro haec omnia, quae tamquam veteris doctrinaé reliquiae nunc apud plures dispersa sunt, olim coniuncta fuisse confirmaverim; sed constanti scholarum usu factum esse videtur ut ea quae a magistris grammaticae artis de Donati libro scripta vel scholis praecepta erant, id quod in primis ex Cledonii libro intellegitur, ad posteros propagarentur et iis qui postea in eodem labore versabantur certae copiae paratae essent, quibus ita utebantur, ut et disputandi ordinem a prioribus institutum sequerentur et quae ab illis memoriae prodità erant repeterent. itaque ad Cledonium quoque maxima pars eorum quae ille ex veterum scriptorum libris exhibuit et de sermone antiquioris aetatis disputavit iis quae olim in Donati artem adnotata et usu scholarum

[ocr errors]
« PreviousContinue »