Page images
PDF
EPUB

p. 474-77 L.

aut | certe per unum sermonem, ut septem subiecta trioni: plerumque per verba plurima interposita, si dicas hoc,

Massili porta bant iuvenes ad litora tanas,

id est Massilitanas lagonas portabant iuvenes ad litora. ́aliud etiam saxo cere comminuit brum', hoc est cerebrum, id est saxo cerebrum eius 5 comminuit; sed non potuit sic stare ex ordine, ideo conposuit. synchysis est autem, quotienscumque omni parte confusum est hyperbaton. quid est omni parte confusum? id est et verbis et sensibus et ordine et sectione, ex omni parte. habes tale aliquid in primo,

tris Notus abreptas in saxa latentia torquet, saxa vocant Itali mediis quae in fluctibus aras. omnia illa superiora conexisti hoc uno tropo: est enim ordo, tres Notus abreptas in saxa torquet, quae saxa in mediis fluctibus latentia Itali aras vocant; ex omni parte confusum est.

[ocr errors]

10

Hyperbole est dictio fidem excedens aut augentis aut | minuentis, 15 aliquando hyperbole est, et augemus; aliquando hyperbole est, et minuimus. augemus, si dicas nive candidior', Euro velocior'. ad augmentum data est hyperbole aliquando; aliquando ad minuendum, si dicas C tardior testudine'. qui potest tardior esse testudine?

25

Item ecce quo modo diximus de hyperbato, sic de allegoria. quivis 20 ita dicit, statim ut viderit oblique dictum, dicit allegoria est'; nec tamen rationabiliter, sed nec latine, ea ratione, quoniam allegoria generalis est et species habet plurimas. quid est autem allegoria? quotiens aliud dicimus et aliud significamus; verba nostra aliud sonant et res aliud habet. et iam tempus equum fumantia solvere colla: numquid re vera hoc vult dicere, equum re vera iugo esse liberandum? non, sed carmen esse finiendum. ergo huius allegoriae species septem sunt. dicit quo modo. ironia est, quotienscumque re vera aliud loquimur et aliud significamus in verbis; non ita, ut diximus de allegoria, quando aliud dicimus et aliud significamus, non, sed isdem verbis potes 30 et negare et confirmare; sola autem pronuntiatione discernitur. egregiam vero laudem': hunc tropum nisi gravitas adiuvet pronuntiationis, videris confirmare quod negas. nam ita pronuntia,

egregiam vero laudem et spolia ampla refertis
tuque puerque tuus:

si ita pronunties, videberis confirmare. aliter vero pronunties, |
egregiam vero laudem et spolia ampla refertis
tuque puerque tuus.

3 massili CS massilli B massali P: cf. Donat. p. 401, 17 4 massalitanas P laconas P corr. lagonas S lagunas B laguenas vel laguonas C saxo] cf. Donat. p. 401, 18 10 tres notus P tris notus S tres notos BC, item postea: Verg. Aen. I 108 12 conexisti BSP conexuisti C 13 saxa mediis CSP 20 quidam ut uiderint aliquid oblique dictum dicunt allegoria est P 25 et iam] Verg, georg. II 542 29 ut diximus sic de allegoria C 31 egregiam] Verg. Aen. III 93

35

p. 477-79 L.

ergo omnino tunc est ironia, quotienscumque sola pronuntiatio facit discretionem vel confirmantis vel negantis. antiphrasis est unius verbi ironia, si dicas bellum, quod non est bellum, lucum, quod non luceat, Parcae, quod non parcant. Aquilo ventus ab hac ratione dictus est, quod aquam 5 non facit, serenitatem enim facit, e contrario. aenigma est, quo ludunt etiam parvuli inter se, quando sibi proponunt quaestiunculas, quas nullus intellegit. dic mihi, quid est hoc, est quaedam filia matris et mater filia est filiae suae? hoc qui potest intellegere,

mater me genuit, eadem mox gignitur ex me?

[ocr errors]

10 aenigma est; hoc autem significat, aquam soluta glacie posse procreari, iterum ipsam aquam coactam glaciem posse facere. ergo et de aqua fit glacies, et de ipsa glacie fit aqua. aenigma est hoc. charientismos dicitur tropus qui versatur etiam apud scholasticos frequentissime. dicit aliquis 'da vinum', et dicit illi servus suus abundat', hoc est nihil habet. aut 15 puta dicit da acetum'; quod, quia amarum sit, non dicit, sed 'da dulce'. charientismos est, quotiens e contrario dicimus. habemus etiam apud auctores hoc: ecce habemus in Afranio, interrogat servum adulescens | numquis me quaesivit?' et ille servus respondet bona fortuna', id est nullus; quasi rem duram dictu mitius dixit. quo modo dicunt Romani 20 ignoscente calciavi me'. charientismos est et in aliis rebus, quem ad modum loquuntur plane quoniam de ista re debili invenimus apud auctores tale aliquid positum et alia elocutione positum, qua loquimur: ut puta quo modo dicunt honestiores isti ignoscente'. quin immo quod vulgo dicunt, non est enim latinum: sed quo modo dicunt, venia aurium', an 25 veniam aurium', utrum per ablativum, an per accusativum? invenimus enim in usu ita dicere omnes homines honestiores, qui sciunt litteras: venit nescio qui homo turpis puta, veniam aurium tuarum, leno erat'. apud disertiores homines ubique per accusativum legimus: venit nescio qui turpis, veniam aurium tuarum', ut subaudiamus 'inploro', ut subau30 diamus aliquid per accusativum. illa autem simplex est. paroemia proverbium latine dicitur. puta de nescio quo loquebaris, et subito venit is, dicis tu lupus in fabula': nescio qui voluit molestus esse et caesus est, dicis tu adversus stimulum calces': et omnia quae legimus. nescio qui puta fur rapuit nescio quid et fugit ante domum eius cui rapuerat, tu 35 dicis illud quod legimus in Terentio, ita fugias ne praeter casam'. ergo quotienscumque utimur proverbiis, accommodatum rebus et tempo

[ocr errors]

6 par

seruum

5 quod ludunt etiam paruuli inter se quando disponunt questiunculas P vuli] passiui BCS proponuntur BS 11 coactam superscripto coagulatam B 15 quod quasi amarum sit BCS quod cum sit amarum P 17 ecce in aufranio interrogat seruum aduliscens Nunc quis me quaesiit ille seruns bona fortuna P suum adolescens C 18 quaesiit S respondit C, om. BS 20 ignoscente BSPc ignoscite C ignoscente te Lindemannus salciaui corr. calciaui P et om. B 21 plana P. fortasse plane, quoniam de ista re dubitatur, invenimus apud auctores tale aliquid positum, et alia elocutione positum quam loquimur 23 quin immo quoniam uulgo dicunt non est latinum P

35 in Terentio] Phorm. V 2, 3

p. 479. 80 L.

ribus facimus hunc tropum. sarcasmos dicitur ironia cum inrisione hostili: omnino hoc habet sarcasmos. habes in Vergilio

en agros et quam bello, Troiane, petebas

Hesperiam metire iacens:

insultat ei, sed cum summa inrisione. astismos dicitur urbanitas quae- 5 dam in sensu. habes apud Ciceronem frequentissime, ubiubi iocatur, 'ius tam nequam esse verrinum'. habes apud Vergilium

qui Bavium non odit amet tua carmina, Maevi.

nibil suavius, nihil urbanius. duo fuerunt pessimi poetae: dicit, qui istum amat, illud pro poena contingat, ut et illum amet: alia enim 10 poena illi nulla talis erit. et aliud quod sequitur, |

atque idem iungat vulpes et mulgeat hircos.

et omnino quicquid urbanitate plenum est et caret rusticitate, astismos est. homoeosis dicitur: et iste tropus generalis est, habet species tres. homoeosis est similitudo quaedam; sed haec similitudo fit aut a rebus ignotis 15 aut a rebus incongruis, aut a rebus paribus.

3 en] Verg. Aen. XII 359 quam] necum CSP netum B 10 alia] aliena BCSP

plicit de tropis C

7 ne

6 ius] Cic. in Verr. act. sec. I 46, 121 8 qui uabium B qui uapium P: Verg. bucol. 3, 90 16 paribus fiuit liber pompei grammatici feliciter B ex

EXCERPTA

EX COMMENTARIIS IN DONATV M

Commentarius in Donatum nomine Iuliani Toletani inscriptus legitur in codice Vaticano bibliothecae Palatinae 1746, ex quo liber editus est Romae a. 1797 fol., Sancti Iuliani episcopi Toletani ars grammatica poetica et rhetorica e membranis antiquis bibliothecae VaticanoPalatinae nunc primum in lucem edita. auctarium voluminis II. patrum Toletanorum. opera auctoritate et expensis eminentissimi domini Francisci cardinalis de Lorenzana archiepiscopi Toletani Hispaniarum primatis et generalis inquisitoris. apud Antonium Fulgonium praesidum facultate. codicem, qui olim fuit monasterii S. Nazarii Laureshamensis et in vetere indice codicum Laureshamensium ab A. Maio spicileg. Rom. vol. V p. 161 sqq. edito indicatus est 1. c. p. 190, descripsit Arevalus in Isid. vol. II p. 370 sqq. mihi eam partem codicis, in qua Iuliani liber scriptus est, accuratius indicavit Detlefsenus. scriptus autem est codex in membranis formae maximae sacculo, ut Detlefseno visum est, undecimo, ut Arevalus dixit, nono vel decimo. continet. varios libros latinorum grammaticorum inferioris aetatis, quorum index in initio codicis saeculo quarto decimo vel quinto decimo scriptus est ita, codex sci nazarii in laurissa. primo artes sancti augustini. Regula augustini de nomine et partibus orationis. Ars donati quam paulus diaconus exponit. Sancti ysidori episcopi de grammatica et partibus eius. Dynamius grammaticus ad discipulum suum. Grammatica iuliani episcopi toletani. Grammatica et ars tatuini. Alia ars siue grammatica Iuliani Toletani. Ars asperi de octo partibus oracionis. Ars domini bonifacii archiepiscopi et martiris. ad Iulianum igitur pertinent folia membranarum quinquaginta quattuor, in quibus ita scriptus est liber: nam in codice membranae perverso loco positae sunt, neque in edito exemplari pristinus ordo restitutus est, f. 126* f. 152 ARS IULIANI TOLOTANI EPI. Partes orationis quot sunt? octo. quae? nomen pronomen uerbum aduerbium participium coniunctio praepositio interiectio. quomodo partes orationis? partes locutionis. oratio dicitur

elocutio, id est oris ratio, quia quidquid loquimur per islas octo partes loquimur, et omne quod loquimur erit aut nomen aut pronomen aut uerbum uel quaelibet de istis octo partibus (de interiectione) et quae sunt similia? multa, quae ad significationem partis istius pertinent: tractatus de octo partibus orationis. f. 87f. 94* et f. 72 - f. 76* ITEM IULIANI EPI TOLETANI DE LITTERA. PARTES GRAMMATICAE ARTIS QUOT SUNT. prima pars est quae scribitur per metaphoram et antiphoram (de posituris) periodi partes quattuor (1. quot) sunt? duae? quae? cola et comma, id est membra et caesa. quo modo? puta si dicam aspera conditio et sors irrevocabilis horae, quam generi humano tristis origo dedit', ecce una periodos, duo cola, multas caesas. nam cola dicitur membrum ipsius uersus et comma id est caesa. quibus pedibus caeditur? multis. nam et quod dicimus commicum librum, non debemus dicere commicum, sed commatum, quia de multis libris abscisae sententiae ibi sunt positae. EXPLICIT TRACTATUS PRIMUS: tractatus de littera, de syllaba, de pedibus, de tonis, de posituris. f. 77 - f. 86* et f. 95 f. 98 DE BARBARISMO. Barbarismus est una pars orationis uitiosa in communi sermone, id est in soluta oratione in poemate autem vel in carmine metaplasmus vocatur (de tropis) a minore ad maius, potuit manes arcessere coniugis Orpheus Threicia fretus cythara fidibusque canoris', quasi dicat de re parua et breuis pretii, cythara el fidibus. et est figura, si ille cythara fretus, ego pietate. INCIPIT COLLATIO DE PARTIONE METRORUM. Quot sunt genera metrorum principalia? octo. quae? dactylicum iambicum trochaicum anapaesticum choriambicum antispasticum ionicum a maiore et ionicum a minore (de metro antispastico) da eius exemplum. uolans ecce gerens arma ruitque laetus: tractatus de barbarismo, de soloecismo, de ceteris vitiis, de metaplasmo, de schematibus, de tropis, de metris *). Iulianum, cuius nomen bis in codice scriptum est, episcopum Toletanum fuisse ab anno 680 usque ad annum 690 constat: cf. N. Antonius, biblioth. Hisp. vet. vol. I p. 413 sqq. eodem tempore librum de arte grammatica ab eo scriptum esse docet nomen regis Ervigii,

[ocr errors]

*) Ex iis quae supra scripta sunt adparet tres esse universae artis partes, unam de octo partibus orationis, alteram de litteris syllabis pedibus accentibus posituris, tertiam de vitiis et virtutibus orationis et de metris. e quibus partibus ei quam tertiam dixi hunc locum deberi certum est; de reliquis duabus dubitari potest, utram priorem esse voluerit scriptor. sed quoniam ea pars quae est de octo partibus orationis minorem Donati artem, non maiorem, sequitur, hanc in primo loco posui, ut in Iuliano quoque idem ordo, quem reliqui Donati interpretes secuti sunt, teneretur. neque repugnat huic ordini subscriptio post tractatum de posituris addita, explicit tractatus primus, quandoquidem haec ad primam partem artis maioris referenda est. fieri tamen potuit ut Iulianus, cum maiorem artem de octo partibus non tractavisset, pro ea commentarium minoris artis poneret.

« PreviousContinue »