Page images
PDF
EPUB

Quandoquidem inter nos sanctissima Divitiarum
Majestas : etsi, funesta Pecunia, templo

105
Nondum habitas, nullas nummorum ereximus aras,
Ut colitur Pax, atque Fides, Victoria, Virtus,
Quæque salutato crepitat Concordia nido.
. Sed quum summus honor finito computet anno,
Sportula quid reserat, quantum rationibus addat ; 110
Quid facient comites, quibus hinc toga, calceus hinc est,
Et panis, fumusque domi ? Densissima centum
Quadrantes lectica petit, sequiturque maritum
Languida, vel prægnans, et circumducitur uxor.
Hic petit absenti, notâ jam callidus arte,

115 Ostendens vacuam et clausam pro conjuge sellam. Galla mea est, inquit. Citiùs dimitte. Moraris ? Profer, Galla, caput. Noli vexare ; quiescit.

Ipse dies pulchro distinguitur ordine rerum : Sportula, deinde forum, jurisque peritus Apollo, 120 Atque triumphales, inter quas ausus habere Nescio quis titulos Ægyptius atque Arabarches.Vestibulis abeunt veteres lassique clientes Votaque deponunt, quanquam longissima cænæ Spes homini. Caules miseris atque ignis emendus. 125 Optima silvarum interea pelagique vorabit Rex horum, vacuisque toris tantùm ipse jacebit. Nam de tot pulchris et latis orbibus et tam Antiquis unâ comedunt patrimonia mensâ. Nullus jam parasitus erit ! Sed quis ferat istas 130 Luxuriæ sordes ? Quanta est gula, quæ sibi totos Ponit apros, animal propter convivia natum ! Pæna tamen præsens, quum tu deponis amictus

[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Prælia quanta

[ocr errors][ocr errors][merged small]

Armigero! Si
Perdere, et ho
Quis totidem
Secreto cena
Limine parvi
Ille tamen fa
Suppositus v
Agnitus acc
Ipsos Troju
Nobiscum.
Sed liberti
Cur timeai
Natus ad
Arguerint
Quadring
Optandu
Conduct
Pallante
Vincant
Nuper i

Juries. . Dor:

1. L'ed

order ou fix puttart timant,
i ??. Ik sulcun diduck arena.

tribu patrue aconita, vehiatur
1* "118, atque ilime despiciat nos : 150

B;' contra, digito compesce labelum.
4*• -.- erii, qui verbum dixerit, bic est.

j" licet Eneam Rutulumque ferocem

ad guitas ; nulli gravis est percussus Achilles,
4 multum quæsitus Hylas urnamque sequutus. J55
L. soit stricto quoties Lucilius ardens
pod. UKT auditor, cui frigida menst-

DE : tacitá sudant præcordia culpa.
- re IRITHE Tecum prius erga
1a" irum: ung zuñas. Gajentum sero

Luer quit amet nis amina per dins myne Laziza.

[ocr errors]
[ocr errors]

SATIRA II.

[merged small][ocr errors]

ULTRA Sauromatas fugere hinc libet et glacialem
Oceanum, quoties aliquid de moribus audent,
Qui Curios simulaut et Bacchanalia vivunt.
Indocti primùm ; quanquam plena omnia gypso
Chrysippi invenias. Nam perfectissimus horum est,
Si quis Aristotelem similem vel Pittacon emit
Et jubet archetypos pluteuin servare Cleanthas.
Fronti nulla fides. Quis enim non vicus abundat
Tristibus obscenis ? Castigas turpia ?--
Loripedem rectus derideat, Æthiopem albus.
Quis tulerit Gracchos de seditione querentes
Quis cælum terris non misceat et mare cælo,
Si fur displiceat Verri ? homicida Miloni ?
Clodius accuset mechos ? Catilina Cethegum ?
In tabulam Sullæ si dicant discipuli tres?
Qualis erat nuper tragico pollutus adulter
Concubitu, qui tunc leges revocabat amaras
Omnibus, atque ipsis Veneri Marti endas.
Nonne igitur jure ac merite

is Contemnunt Scauros, et

Non tulit ex illis tr
Clamantem toties.
Ad quem subrid
Moribus oppo
Tertius e cr
Hæc emis

15

[graphic]

20

25

30

35

40

Quæ tibi ? Ne pudeat dominum monstrare tabernæ.
Quòd si vexantur leges ac jura, citari
Ante omnes debet Scatinia. Respice primùm,
Et scrutare viros : faciunt hi plura ; sed illos
Defendit numerus junctæque umbone phalanges.
Magna inter inolles concordia. Non erit ullum
Exemplum in nostro tam detestabile sexu.
Nunquid nos agimus causas ? civilia jura
Novimus ? aut ullo strepitu fora vestra movemus ?
Luctantur paucæ ; comedunt coliphia paucæ.
Vos lanam trahitis, calathisque peracta resertis
Vellera : vos tenui prægnantem stamine fusum
Penelope meliùs, leviùs torquetis Arachne,
Horrida quale facit residens in codice pellex.
Notum est, cur solo tabulas impleverit Hister
Liberto; dederit vivus cur multa puellæ.
Dives erit, magno quæ dormit tertia lecto.
Tu nube atque tace: donant arcana cylindros.
De nobis post hæc tristis sententia fertur :
Dat veniam corvis, vexat censura columbas.

Fugerunt trepidi vera ac manifesta canentem
Stoïcidæ. Quid enim falsi Lauronia ? Sed quid
Non facient alii, quum tu multicia sumas,
Cretice, et hanc vestem populo mirante perores
In Proculas et Pollitas ? Est mạcha Labulla :
Damnetur, si vis, etiam Carfinia : talem
Non sumet damnata togam. Sed Julius ardet;
Æstuo. Nudus agas! Minùs est insania turpis.
En habitum, quo te leges ac jura ferentem
Vulneribus crudis populus modò victor, et illud

45

50

55 60

G5

70

Montanum positis audiret vulgus aratris.
Quid non proclames, in corpore judicis ista
Si videas ? Quæro, an deceant multicia testem ?
Acer, et indomitus, libertatisque magister,
Cretice, perluces. Dedit hanc contagio labem,
Et dabit in plures; sicut grex totus in agris
Unius scabie cadit et porrigine porci,
Uvaque conspectâ livorem ducit ab uvâ.

Fædius hoc aliquid quandoque audebis amictu.
Nemo repentè venit turpissimus. Accipient te
Paulatim, qui longa domi redimicula sumunt
Frontibus, et toto posuere monilia collo,
Atque Bonam teneræ placant abdomine porcæ,
Et magno cratere, Deam. Sed more sinistro
Exagitata procul non intrat fæmina lirnen.
Solis ara Deæ maribus patet. Ite profanæ !
Clamatur : nullo gemit hîc tibicina cornu.
Talia secretâ coluerunt Orgia tæda
Cecropiam soliti Baptæ lassare Cotytto.
Ille supercilium madidâ fuligine tactum
Obliquâ producit acu, pingitque trementes
Attollens oculos : vitreo bibit ille Priapo,
Reticulumque comis auratum ingentibus implet,
Cærulea indutus scutulata, aut galbana rasa,
Et per Junonem domini jurante ministro.
Ille tenet speculum, pathici gestamen Othonis,
Actoris Aurunci spolium, quo se ille videbat
Armatum, quum jam tolli vexilla juberet.
Res memoranda novis annalibus, atque recenti
Historiâ, speculum civilis sarcina belli.

75

80

85

« PreviousContinue »