Page images
PDF
EPUB

DISTRICT OF MASSACHUSETTS, to wit :

District Clerk's Office. BE it remembered, that on the twelfth day of August, A. D. 1828, and in the fifty third year of the Independence of the United States of America, Hilliard, Gray, Little, & Wilkins, of the said district, have deposited in this office the title of a book, the right whereof they claim as proprietors, in the words following, to wit : “ D. Junii Juvenalis Satiræ expurgatæ. Accedunt Notæ Anglicæ. In usum Scholæ Bostoniensis. Cura F. P Leverett.” In conformity to an act of the Congress of the United States, entitled " An act for the encouragement of learning, by securing, the copies of maps, charts, and books, to the authors and proprietors of such copies during the times therein mentioned ; " and also to an act, entitled " An act supplementary to an act, entitled . An act for the encouragement of learning, by securing the copies of maps, charts, and books to the authors and proprietors of such copies during the times therein mentioned ;' and extending the benefits thereof to the arts of designing, engraving, and etching historical and other prints.”

JNO. W. DAVIS,
Clerk of the District of Massachusetts.

CAMBRIDGE :
Hilliard, Metcalf, & Co.

[blocks in formation]

5

Semper ego auditor tantùm ? nunquamne reponam,
Vexatus toties rauci Theseïde Codri?
Impunè ergo mihi recitaverit ille togatas,
Hic elegos ? impunè diem consumpserit ingens
Telephus, aut summi plenâ jam margine libri
Scriptus, et in tergo, nec dum finitus, Orestes ?

Nota magis nulli domus est sua, quàm mihi lucus
Martis, et Æoliis vicinum rupibus antrum
Vulcani. Quid agant venti, quas torqueat umbras
Æacus, unde alius furtivæ devehat aurum
Pelliculæ, quantas jaculetur Monychus ornos,
Frontonis platani, convulsaque marmora clamant
Semper, et assiduo ruptæ lectore columnæ.
Exspectes eadem a summo minimoque poëta !

10

Et nos ergo manum ferulæ subduximus, et nos

15 Consilium dedimus Sullæ, privatus ut altum Dormiret. Stulta est clementia, quum tot ubique Vatibus occurras, perituræ parcere chartæ.

Cur tamen hoc potiùs libeat decurrere campo, Per quem magnus equos Auruncæ fexit alumnus, 20 Si vacat, et placidi rationem admittitis, edam. Quum tener uxorem ducat spado, Mævia Tuscum Figat aprum, et nudâ teneat venabula mamma; Patricios omnes opibus quum provocet unus, Quo tondente gravis juveni mihi barba sonabat ; 25 Quum pars Niliacæ plebis, quum verna Canopi Crispinus, Tyrias humero revocante lacernas, Ventilet æstivum digitis sudantibus aurum, Nec sufferre queat majoris pondera gemmæ ; Difficile est Satiram non scribere. Nam quis iniquæ 30 Tam patiens urbis, tam ferreus, ut teneat se, Causidici nova quum veniat lectica Mathonis Plena ipso ? post hunc magni delator amici, Et citò rapturus de nobilitate comesâ, Quod superest, quem Massa timet, quem munere palpat

35 Carus, et a trepido Thymele submissa Latino ?

Quid referam, quantâ siccum jecur ardeat irâ,
Quum populum gregibus comitum premit hic spoliator
Pupilli prostantis ? et hic damnatus inani
Judicio (quid enim salvis infamia nummis ?)

40 Exsul ab octavā Marius bibit, et fruitur dîs Iratis ; at tu, victrix provincia, ploras?

Hæc ego non credam Venusinâ digna lucernâ ?

45

50

55

Hæc ego non agitem? Sed quid magis Heracleas,
Aut Diomedeas, aut mugitum Labyrinthi,
Et mare percussum puero, fabrumque volantem?
Quum leno accipiat mechi bona, si capiendi
Jus nullum uxori, doctus spectare lacunar,
Doctus et ad calicem vigilanti stertere naso;
Quum fas esse putet curam sperare cohortis,
Qui bona donavit præsepibus, et caret omni
Majorum censu, duin pervolat axe citato
Flaminiam ; (puer Automedon nam lora tenebat,
Ipse lacernatæ quum se jactaret amicæ.)
Nonne libet medio ceras implere capaces
Quadrivio ? quum jam sextâ cervice feratur
Hinc atque inde patens, ac nudâ pænè cathedrâ,
Et multùm referens de Mecenate supino
Signator falso, qui se lautum atque beatum
Exiguis tabulis et gemmâ fecerat udâ ?
Occurrit matrona potens, quæ, molle Calenum
Porrectura, viro miscet sitiente rubetam,
Instituitque rudes melior Locusta propinquas
Per famam et populum nigros efferre maritos.

Aude aliquid brevibus Gyaris et carcere dignum,
Si vis esse aliquis : probitas laudatur et alget.
Criminibus debent hortos, prætoria, mensas,
Argentum vetus, et stantem extra pocula caprum.
Quem patitur dormire nurûs corruptor avaræ,
Quem sponsæ turpes et prætextatus adulter?
Si natura negat, facit indignatio versum,
Qualemcunque potest, quales ego vel Cluvienus.

Ex quo Deucalion, nimbis tollentibus æquor,

60

65

70

Navigio montem ascendit sortesque poposcit,
Paulatimque animâ caluerunt mollia saxa,

75
Et maribus nudas ostendit Pyrrha puellas;
Quidquid agunt homines, votum, timor, ira, voluptas,
Gaudia, discursus, nostri est farrago libelli.
Et quando uberior vitiorum copia ? quando
Major avaritiæ patuit sinus ? alea quando

SO Hos animos ? Neque enim loculis comitantibus itur Ad casum tabulæ, positâ sed luditur arcâ. Prælia quanta illîc dispensatore videbis Armigero! Simplexne furor sestertia centum Perdere, et horrenti tunicam non reddere servo ? 85 Quis totidem erexit villas ? quis fercula septem Secreto coenavit avus? Nunc sportula primo Limine parva sedet, turbæ rapienda togatæ. Ille tamen faciem priùs inspicit, et trepidat, ne Suppositus venias, ac falso nomine poscas.

90 Agnitus accipies. Jubet a præcone vocari Ipsos Trojugenas : nam vexant limen et ipsi. Nobiscum. Da prætori, da deinde tribuno; Sed libertinus prior est. Prior, inquit, ego adsum. Cur timeam dubitemve locum defendere, quamvis 95 Natus ad Euphraten, molles quod in aure fenestræ Arguerint, licèt ipse negem ? Sed quinque taberna Quadringenta parant. Quid confert purpura major Optandum, si Laurenti custodit in agro Conductas Corvinus oves ? Ego possideo plus 100 Pallante et Licinis. Exspectent ergo tribuni; Vincant divitiæ : sacro nec cedat honori, Nuper in hanc urbem pedibus qui venerat albis;

« PreviousContinue »