Page images
PDF
EPUB

90

95

100

Sermonem indocti, faciem deformis amici,
Et longum invalidi collum cervicibus æquat
Herculis, Antæum procul a tellure tenentis ?-
Hæc eadem licet et nobis laudare : sed illis
Creditur.-Antiochus nec erit mirabilis illîc
Aut Stratocles, aut cum molli Demetrius Hæmo.
Natio comceda est. Rides ? meliore cachinno
Concutitur : flet, si lacrymas conspexit amici,
Nec dolet : igniculum brumæ si tempore poscas,
Accipit endromiden : si dixeris, æstuo, sudat.
Non surnus ergo pares : melior, qui semper et omni
Nocte dieque potest alienum sumere vultum,
A facie jactare manus, laudare paratus.--
Scire volunt secreta domûs atque indè timeri.

Et quoniam coepit Græcorum mentio, transi
Gymnasia, atque audi facinus majoris abollæ.
Stoïcus occidit Baream, delator amicum
Discipulumque senex, ripâ nutritus in illâ,
Ad quam Gorgonei delapsa est pinna caballi.
Non est Romano cuiquam locus hîc, ubi regnat
Protogenes aliquis, vel Diphilus, aut Erimarchus,
Qui gentis vitio nunquam partitur amicum,
Solus habet. Nam quum facilem stillavit in aurem
Exiguum de naturæ patriæque veneno,
Limine submoveor : perierunt tempora longi
Servitii. Nusquam minor est jactura clientis.
Quod porrò officium, ne nobis blandiar, aut quod
Pauperis hîc meritum, si curet nocte togatus
Currere, quum prætor lictorem impellat, et ire
Præcipitem jubeat dudum vigilantibus orbis,

105

110

115

Ne prior Albinam et Modiam collega salutet ?--
Da testem Romæ tam sanctam, quàm fuit hospes
Numinis Idæi : procedat vel Numa, vel qui
Servavit trepidam flagranti ex æde Minervam : 120
Protenus ad censum, de moribus ultima fiet
Quæstio. Quot pascit servos ? quot possidet agri
Jugera ? quàm multâ magnâque paropside cænat?
Quantum quisque suâ nummorum servat in arcâ,
Tantum habet et fidei. Jures licet et Samothracum 125
Et nostrorum aras ; contemnere fulmina pauper
Creditur atque deos, dîs ignoscentibus ipsis.
Quid, quòd materiam præbet causasque jocorum
Omnibus hic idem, si foda et scissa lacerna,
Si toga sordidula est, et ruptâ calceus alter

130
Pelle patet; vel si consuto vulnere crassum
Atque recens linum ostendit non una cicatrix ?
Nil habet infelix paupertas durius in se,
Quàm quòd ridiculos homines facit. Exeat, inquit,
Si pudor est, et de pulvino surgat equestri,

135 Cujus res legi non sufficit, et sedeant hîc Lenonum pueri quocunque in fornice nati. Hîc plaudat nitidi præconis filius inter Pinnirapi cultos juvenes, juvenesque lanistæ. Sic libitum vano, qui nos distinxit, Othoni.

140 Quis gener hîc placuit censu minor, atque puellæ Sarcinulis impar? quis pauper scribitur hæres ? Quando in consilio est ædilibus ? Agmine facto Debuerant olim tenues migrâsse Quirites. Haud facilè emergunt, quorum virtutibus obstat 145 Res angusta domi ; sed Romæ durior illis

Conatus : magno hospitium miserabile, magno
Servorum ventres, et frugi cenula magno.
Fictilibus conare pudet, quod turpe negavit
Translatus subitò ad Marsos mensamque Sabellam, 150
Contentusque illîc Veneto duroque cucullo.

Pars magna Italiæ est, si verum admittimus, in quâ
Nemo togam sumit, nisi mortuus. Ipsa dierum
Festorum herboso colitur si quando theatro
Majestas, tandemque redit ad pulpita notum

155
Exodium, quum personæ pallentis hiatum
In gremio matris formidat rusticus infans ;
Æquales habitus illîc, similesque videbis
Orchestram et populum : clari velamen honoris,
Sufficiunt tunicæ summis ædilibus albæ.

160 Hîc ultra vires habitûs nitor: hîc aliquid plus, Quàm satis est, interdum alienâ sumitur arcâ. Commune id vitium est. Hîc vivimus ambitiosâ Paupertate omnes. Quid te moror? Omnia Roma Cum pretio. Quid das, ut Cossum aliquando salutes ? Ut te respiciat clauso Veiento labello ?

166 Ille metit barbam, crinem hic deponit amati. Plena domus libis venalibus. Accipe, et istud Fermentum tibi habe: præstare tributa clientes Cogimur, et cultis augere peculia servis.

170 Quis timet, aut timuit gelidâ Præneste ruinam, Aut positis nemorosa inter juga Volsiniis, aut Simplicibus Gabiis, aut proni Tiburis arce ? Nos urbem colimus tenui tibicine fultam Magnâ parte sui. Nam sic labentibus obstat

175 Villicus, et veteris rimæ quum texit hiatum,

Securos pendente jubet dormire ruinâ.
Vivendum est illic, ubi nulla incendia, nulli
Nocte metus. Jam poscit aquam, jarn frivola transfert
Ucalegon ; tabulata tibi jam tertia fumant :

180
Tu nescis. Nam si gradibus trepidatur ab imis,
Ultimus ardebit, quem tegula sola tuetur
A pluviâ, molles ubi reddunt ova columbæ.
Lectus erat Codro Proculâ minor, urceoli sex,
Ornamentuin abaci, nec non et parvulus infrà

185 Cantharus, et recubans sub eodem marmore Chiron ; Jamque vetus Græcos servabat cista libellos, Et divina Opici rodebant carmina mures. Nil habuit Codrus : quis enim negat? et tamen illud Perdidit infelix totum nihil: ultimus autem

190 Ærumnæ cumulus, quòd nudum, et frusta rogantem Nemo cibo, nemo hospitio, tectoque juvabit. Si magna Asturii cecidit domus: horrida mater, Pullati proceres, differt vadimonia prætor. Tunc gemimus casus Urbis, tunc odimus ignem. 195 Ardet adhuc, et jain occurrit, qui marmora donet, Conferat impensas. Hic nuda et candida signa, Hic aliquid præclarum Euphranoris et Polycleti, Hæc Asianorum vetera ornamenta deorum, Hic libros dabit, et forulos, mediamque Minervam, 200 Hic modium argenti. Meliora ac plura reponit Persicus orborum lautissimus et meritò jam Suspectus, tanquam ipse suas incenderit ædes. Si potes avelli Circensibus, optima Soræ Aut Fabrateriæ domus aut Frusinone paratur, 205 Quanti nunc tenebras unum conducis in annum.

Hortulus hîc, puteusque brevis, nec reste movendus,
In tenues plantas facili diffunditur haustu.
Vive bidentis amans, et culti villicus horti ;
Unde epulum possis centum dare Pythagoræis. 210
Est aliquid, quocunque loco, quocunque recessu,
Unius sese dominum fecisse lacertæ.

Plurimus hîc æger moritur vigilando : sed illum
Languorem peperit cibus imperfectus et hærens
Ardenti stomacho. Nam

quæ

meritoria somnum 215 Admittunt ? Magnis opibus dormitur in Urbe : Indè caput morbi. Rhedarum transitus arcto Vicorum in flexu, et stantis convicia mandræ Eripient somnum Druso, vitulisque marinis. Si vocat officium, turbâ cedente vehetur

220 Dives, et ingenti curret super ora Liburno, Atque obiter leget, aut scribet, vel dormiet intus ; / Namque facit somnum clausâ lectica fenestrâ. Antè tamen veniet : nobis properantibus obstat Unda prior : magno populus premit agmine lumbos, 225. Qui sequitur. Ferit hic cubito, ferit assere duro Alter; at hic tignum capiti incutit, ille metretam. Pinguia crura luto; plantâ mox undique magnâ Calcor, et in digito clavus mihi militis hæret.

Nonne vides, quanto celebretur sportula fumo ? 230 Centum convivæ : sequitur sua quemque culina. Corbulo vix ferret tot vasa ingentia, tot res Impositas capiti, quas recto vertice portat Servulus infelix, et cursu ventilat ignem. Scinduntur tunicæ sartæ : modò longa coruscat 235 Sarraco veniente abies, atque altera pinum

« PreviousContinue »