Page images
PDF
EPUB

Nimirum summi ducis est occidere Galbam
Et curare cutem ; summi constantia civis
Bebriaci in campo spolium affectare Palatî
Et pressum in faciem digitis extendere panem. 90
Quod nec in Assyrio pharetrata Semiramis orbe,
Mosta nec Actiacâ fecit Cleopatra carinâ.
Hîc nullus verbis pudor aut reverentia mensæ.
Hîc turpis Cybeles et fractâ voce loquendi
Libertas, et crine senex fanaticus albo

95
Sacrorum antistes, rarum ac memorabile magni
Gutturis exemplum, conducendusque magister.
Quid tamen exspectant, Phrygio quos tempus erat jam
More supervacuam cultris abrumpere carnem ?

Quadringenta dedit Gracchus sestertia, dotem 100 Cornicini ; sive hic recto cantaverat ære. Signatæ tabulæ : dictum Feliciter! Ingens Cæna sedet: gremio jacuit nova nupta mariti. O proceres, censore opus est an haruspice nobis ? Scilicet horreres, majoraque monstra putares,

105 Si mulier vitulum, vel si bos ederet agnum ? Segmenta, et longos habitus, et flammea sumit, Arcano qui sacra ferens nutantia loro Sudavit clypeis ancilibus. O pater Urbis, Unde nefas tantum Latiis pastoribus ? unde

110 Hæc tetigit, Gradive, tuos urtica nepotes? Traditur ecce viro clarus genere atque opibus vir : Nec galeam quassas, nec terram cuspide pulsas, Nec quereris patri ? Vade ergo et cede severi Jugeribus campi, quem negligis ! Officium cras 115 Primo sole mihi peragendum in valle Quirini.

120

125

130

Quæ causa officii ? Quid quæris? Nubit amicus,
Nec multos adhibet. Liceat modò vivere ; fient,
Fient ista palàm, cupient et in acta referri.
Interea tormentum ingens nubentibus hæret,
Quòd nequeunt parere, et partu retinere maritos.
Sed melius, quòd nil animis in corpora juris
Natura indulget. Steriles moriuntur, et illis
Turgida non prodest conditâ pyxide Lyde,
Nec prodest agili palmas præbere Luperco.

Vicit et hoc monstrum tunicati fuscina Gracchi,
Lustravitque fuga mediam gladiator arenam,
Et Capitolinis generosior, et Marcellis,
Et Catulis, Paullique minoribus, et Fabiis, et
Omnibus ad podium spectantibus. His licet ipsum
Admoveas, cujus tunc munere retia misit.

Esse aliquid Manes, et subterranea regna,
Et contum, et Stygio ranas in gurgite nigras,
Atque unâ transire vadum tot millia cymbâ,
Nec pueri credunt, nisi qui nondum ære lavantur.
Sed tu vera puta. Curius quid sentit, et ambo
Scipiadæ, quid Fabricius, manesque Camilli,
Quid Cremeræ legio, et Cannis consumpta juventus,
Tot bellorum animæ, quoties hinc talis ad illos
Umbra venit? Cuperent lustrari, si qua darentur
Sulphura cum tædis, et si foret humida laurus.
Illuc, heu ! miseri traducimur. Arma quidem ultra
Littora Juvernæ promovimus, et modò captas
Orcadas, ac minimâ contentos nocte Britannos :
Sed quæ nunc populi fiunt victoris in urbe,
Non faciunt illi, quos vicimus.-

135

140

145

SATIRA III.

dotietech Quamvis digressu veteris confusus amici, Laudo tamen, vacuis quòd sedem figere Cumis Destinet, atque unum civem donare Sibyllæ. Janua Baiarum est, et gratum littus amonia; Secessûs. Ego vel Prochytam præpono Suburæ. 5 Nam quid tam miserum, tam solum vidimus, ut non Deteriùs credas horrere incendia, lapsus Tectorum assiduos, ac mille pericula sævæ Urbis, et Augusto recitantes mense poëtas ? Sed dum tota domus rhedâ componitur unâ,

10 Substitit ad veteres arcus madidamque Capenam. Hîc, ubi nocturnæ Numa constituebat amicæ, Nunc sacri fontis nemus et delubra locantur Judæis quorum cophinus foenumque supellex. (Omnis enim populo mercedem pendere jussa est 15 Arbor, et ejectis mendicat silva Camænis.) In vallem Egeriæ descendimus, et speluncas Dissimiles veris. Quantò præstantius esset Numen aquæ, viridi si margine clauderet undas Herba, nec ingenuum violarent marmora tophum ? 20 Hîc tunc Umbricius, Quando artibus, inquit, honestis Nullus in Urbe locus, nulla emolumenta laborum, Res hodie minor est, herè quàm fuit, atque eadem cras Deteret exiguis aliquid : proponimus illuc Ire, fatigatas ubi Dædalus exuit alas,

25 Dum nova canities, dum prima et recta senectus,

Dum superest Lachesi, quod torqueat, et pedibus me
Porto meis, nullo dextram subeunte bacillo.
Cedamus patriâ : vivant Artorius istîc
Et Catulus : maneant, qui nigrum in candida vertunt, 30
Quis facile est ædem conducere, flumina, portus,
Siccandam eluviem, portandum ad busta cadaver,
Et præbere caput dominâ venale sub hastâ.
Quondam hi cornicines, et municipalis arenæ
Perpetui comites, notæque per oppida buccæ,

35
Munera nunc edunt, et verso pollice vulgi
Quem libet occidunt populariter : indè reversi
Conducunt foricas; et cur non omnia ? quum sint,
Quales ex humili magna ad fastigia rerum
Extollit, quoties voluit Fortuna jocari.

40 Quid Romæ faciam? Mentiri nescio : librum, Si malus est, nequeo laudare et poscere : motus Astrorum ignoro : funus promittere patris Nec volo, nec possum : ranarum viscera nunquam Inspexi. Ferre ad nuptam, quæ mittit adulter, 45 Quæ mandat, nôrunt alii : me nemo ministro Fur erit, atque ideo nulli comes exeo, tanquam Mancus, et exstinctæ corpus non utile dextræ. Quis nunc diligitur, nisi conscius, et cui fervens Æstuat occultis animus, semperque tacendis ?

50 Nil tibi se debere putat, nil conferet unquam, Participem qui te secreti fecit honesti. Carus erit Verri, qui Verrem tempore, quo vult, Accusare potest. Tanti tibi non sit opaci Omnis arena Tagi, quodque in mare volvitur aurum,

55 Ut somno careas, ponendaque præmia sumas

65

Tristis, et a magno semper timearis amico.

Quæ nunc divitibus gens acceptissima nostris, Et quos præcipuè fugiam, properabo fateri, Nec pudor obstabit. Non possum ferre, Quirites, 60 Græcam urbem : quamvis quota portio fæcis Achæi ? Jam pridem Syrus in Tiberim defluxit Orontes, Et linguam, et mores, et cum tibicine chordas Obliquas, nec non gentilia tympana secum Vexit, et ad Circum jussas prostare puellas. Ite, quibus grata est pictâ lupa barbara mitrâ. Rusticus ille tuus sumit trechedippa, Quirine, Et ceromatico fert niceteria collo. Hic altâ Sicyone, ast hic Amydone relictâ, Hic Andro, ille Samo, hic Trallibus, aut Alabandis, 70 Esquilias dictumque petunt a vimine collem, Viscera magnarum domuum dominique futuri. Ingenium velox, audacia perdita, sermo Promptus et Isæo torrentior. Ede, quid illum Esse putes ? quemvis hominem secum attulit ad nos : 75 Grammaticus, rhetor, geometres, pictor, aliptes, Augur, schoenobates, medicus, magus: omnia novit. Græculus esuriens in coelum, jusseris, ibit. Ad summam, non Maurus erat, neque Sarmata, nec Thrax, Qui sumpsit pennas, mediis sed natus Athenis.

80 Horum ego non fugiam conchylia ? Me prior ille Signabit ? fultusque toro meliore recumbet Advectus Romam, quo pruna et cottana vento? Usque adeò nihil est, quod nostra infantia cælum Hausit Aventinum baccâ nutrita Sabina ?

85 Quid, quòd adulandi gens prudentissima laudat

« PreviousContinue »