Flores juris antejustianei

Front Cover
1862 - 126 pages

From inside the book

Selected pages

Contents

Common terms and phrases

Popular passages

Page 5 - Omnes populi, qui legibus et moribus reguntur, partim suo proprio, partim communi omnium hominum jure utuntur. Nam quod quisque populus ipse sibi jus constituit, id ipsius proprium est, vocaturque jus civile ; quasi jus proprium ipsius civitatis. Quod vero naturalis ratio inter omnes homines constituit, id apud omnes populos peraeque custoditur, vocaturque jus gentium ; quasi quo jure omnes gentes utuntur.
Page 10 - Principis constitutionem coercetur. Nam consultus a quibusdam Praesidibus provinciarum de his servis, qui ad fana deorum vel ad statuas Principum confugiunt, praecepit, ut si intolerabilis videatur dominorum saevitia, cogantur servos suos vendere.
Page 39 - ... possessore. itaque quod extra duas istas causas adquiritur, id vel ad ipsum pertinet, si liber est, vel ad dominum, si servus est.
Page 10 - Romanis nee ullis aliis hominibus, qui sub imperio populi Romani sunt, licet supra modum et sine causa in servos suos saevire...
Page 43 - Loquimur autem de his scilicet feminis quae non in legitima parentium aut patronorum tutela sunt, sed de his quae alterius generis tutores habent, qui etiam inviti coguntur auctores fieri : alioquin parentem et patronum sine auctoritate eius facto testamento non summoveri palam est4.
Page 40 - Qui neque calatis comitiis, neque in procinctu testamentum fecerat, is, si subita morte urguebatur, amico familiam suam, id est patrimonium suum, mancipio dabat, eumque rogabat quid cuique post mortem suam dari vellet.
Page 29 - Sed hoc non est perpetuum: nam et tutores testamento dati satisdare non coguntur, quia fides eorum et diligentia ab ipso testatore probata est...
Page 38 - Nunc admonendi sumus neque feminam neque pupillum sine tutoris auctoritate rem mancipi alienare posse ; nec mancipi vero feminam quidem posse, pupillum non posse. (81.) Ideoque si quando mulier mutuam pecuniam alicui sine tutoris auctoritate dederit, quia facit eam accipientis, cum scilicet ea.
Page 5 - Unde olim patricii dicebant plebiscitis se non teneri, quia sine auctoritate eorum facta essent. sed postea lex Hortensia lata est, qua cautum est ut plebiscita universum populum tenerent.
Page 6 - Responsa prudentium sunt sententiae et opiniones eorum, quibus permissum est jura condere. Quorum omnium si in unum sententiae concurrent, id quod ita sentiunt legis vicem obtinet ; si vero dissentiunt, judici licet quam velit sententiam sequi ; idque rescripto divi Hadriani significatur.

Bibliographic information